COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 4.). Et cum accepisset linteum, praecinxit se.
1. Nota, quod, per appropriationem loquendo, succingimur ad eundum - accingimur ad pugnandum
praecingimur ad ministrandum.
Succingimur ad eundum: Ecclesiastici trigesimo sexto : " Quasi succinctus latro, exsiliens de civitate ": Ioannis vigesimo primo dicitur de Petro: " Cum audisset, quia Dominus est, tunica succinxit se et misit se in mare".
Accingimur ad pugnandum: unde Psalmus: " Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime"; et primi Machabaeorum tertio: " Accingimini, dixit Iudas, et estote potentes et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes" etc.
Praecingimur ad ministrandum: unde Lucae duodecimo : " Praecinget se et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis"; de quo etiam dicitur hic: Cum accepisset linteum, praecinxit se.
Praecingamnr ergo linteo munditiae, ut Deo ministremus: et accingantur gladio iustitiae, ut diabolum expugnamus: et succingamur tunica passionis mundanae, ut mundum contemnamus, et sic Deo placebimus.
2. Et praecinxit, inquit, se. Nota, quod tria sunt in nobis praecingenda. Praecingendi sunt renes: quod figuratum est quarti Regum primo de Elia, de quo ibidem dicitur, qui erat "vir pilosus et zona pellicea accinctus renes".
Praecingendi sunt lumbi: Lucae duodecimo: "Sint lumbi vestri praecincti" etc.
Praecingendum est pectus: quod figuratum est, Apocalypsis primo, per illum quem vidit Ioannes "praecinctum ad mamillas zona aurea ".
Per pectus intellige mentem, per renes affectiones, per lumbos intellige carnem: quorum praecinctio significat triplicem munditiam: praecinctio pectoris, pudicitiam cogitationis: praecinctio renum, pudicitiam affectionis: praecinctio lumborum, continentiam carnis. "Lumbos enim 'praecingimus, ut ait Gregorius ,
cum carnis luxuriam per continentiam coarctamus a.
Sic ergo praecincti simus, ut non sit mala cogitatio in pectore nec mala affectio in voluntate nec malus motus in carne.
3. Praecinxit, inquit, se. Nota, quod legimus in Scriptura aliquem praecinctum pelle: aliquem, fune; aliquem, linteo: aliquem, auro.
In pelle significatur mortificatio carnis: in fune, observantia regularis ; in linteo, munditia castitatis ; in zona aurea, vinculum caritatis: quibus praecingi debet anima fidelis.
Praecingitur ergo quis pelle: unde quarti Regum primo dicitur de Elia, quod erat " zona pellicea accinctus renes ": et idem dicitur de Ioanne Baptista, Marci primo. - Praecingitur quis fune; Iob duodecimo: " Balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum ".
Praecingitur quis linteo: Ioannis decimo tertio de Iesu : Cum accepisset linteum, praecinxit se.
Praecingitur quis auro: Apocalypsis primo de Filio hominis, quem vidit Ioannes " praecinctum ad mamillas zona aurea ". In quo significatur, quod debemus cingi pelle mortificationis in carne, fune observantiae regularis in conversatione, linteo castitatis in mente, zona caritatis ubique.