IN LIBROS POSTER. ANALYT.

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

 Lectio 19

 Lectio 20

 Lectio 21

 Lectio 22

 Lectio 23

 Lectio 24

 Lectio 25

 Lectio 26

 Lectio 27

 Lectio 28

 Lectio 29

 Lectio 30

 Lectio 31

 Lectio 32

 Lectio 33

 Lectio 34

 Lectio 35

 Lectio 36

 Lectio 37

 Lectio 38

 Lectio 39

 Lectio 40

 Lectio 41

 Lectio 42

 Lectio 43

 Lectio 44

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

 Lectio 19

 Lectio 20

Lectio 3

Postquam philosophus disputative inquisivit utrum definitio significans quod quid est possit demonstrari, hic procedit ulterius ad inquirendum disputative utrum ipsum quod quid est, quod est definitionis significatum, possit demonstrative probari.

Et primo, proponit quod intendit; secundo, exequitur propositum; ibi: syllogismus quidem enim etc.. Movet ergo primo quaestionem: utrum possit esse syllogismus aut demonstratio eius quod quid est, ita scilicet quod concludatur hoc esse quod quid est huius; aut hoc non sit possibile, sicut supposuit ratio immediate praemissa?

Fuit autem necessaria haec disputatio post praemissam, quia in definitione attenditur non solum ut illud quod significatur, sit quod quid est, sed etiam ut tali modo tradatur qui competat ad manifestandum quod quid est; ita scilicet quod sit ex prioribus et notioribus, et alia huiusmodi habeat quae in definitione sunt observanda. Signanter autem dicit, utrum sit syllogismus aut demonstratio: nam rationum subsequentium quaedam concludunt quod eius quod quid est non sit demonstratio, quaedam vero quod eius omnino non sit syllogismus.

Deinde cum dicit: syllogismus quidem enim aliquid de aliquo etc., procedit disputative ad ostendendum quod non sit syllogismus vel demonstratio eius quod quid est. Et primo, excludit quosdam speciales modos, quibus posset videri quod possit demonstrari quod quid est; secundo, ponit rationes communes ad hoc; ibi: amplius quomodo demonstrabit etc.. Circa primum tria facit: primo, ostendit quod non potest demonstrari quod quid est per acceptionem convertibilium terminorum; secundo, quod non potest demonstrari per divisionem; ibi: at vero neque per divisionem etc.; tertio, quod non potest demonstrari accipiendo id quod requiritur ad quod quid est; ibi: sed utrum sit demonstrare etc.. Circa primum tria facit: primo, praemittit quaedam quae sunt necessaria ad propositum ostendendum; secundo, inducit rationem; ibi: si enim ipsius ca proprium est etc.; tertio, manifestat inconveniens quod sequitur; ibi: oportet autem in duabus propositionibus etc..

Circa primum praesupponit duo. Quorum primum pertinet ad syllogismum, scilicet quod omnis syllogismus probat aliquid de aliquo per aliquod medium, ut ex superioribus patet. Aliud autem pertinet ad ipsum quod quid est, quod est per syllogismum probandum; ad quod requiruntur duae conditiones. Quarum una est quod quod quid est sit proprium: quaelibet enim res habet propriam essentiam sive quidditatem. Et quia non omne quod est proprium alicui pertinet ad essentiam eius, sicut risibile homini; ideo requiritur secunda conditio, quod praedicetur in quid. Et has duas conditiones necesse est sequi tertiam, scilicet ut quod quid est sit convertibile cum eo cuius est.

Deinde cum dicit: si enim a ipsi c est proprium etc., ponit rationem ad propositum ostendendum.

Et circa hoc tria facit: primo, dicit qualem oporteat esse syllogismum qui concludit quod quid est, si hoc sit possibile; secundo, concludit inconveniens, quod ex hoc sequitur; ibi: si ergo quod quid est etc.; tertio, exemplificat in terminis; ibi: et omnino si est monstrare etc..

Circa primum tria facit: primo enim ostendit quid requiratur ad syllogismum concludentem quod quid est, ex eo quod est proprium; secundo, quid requiratur ex eo quod praedicatur in quid; ibi: at vero et si a etc.; tertio, ostendit quod sine his talis syllogismus esse non possit; ibi: si vero aliquis etc..

Dicit ergo primo quod si a, quod est probandum de c tanquam quod quid est eius, est proprium ipsi c (quod requiritur ad quod quid est, ut dictum est), oportebit quod primum, scilicet a, sit proprium medio, quod est b: nam si a excedit b, quod universaliter praedicatur de c, sequitur quod a multo magis excedat c. Et similiter manifestum est quod oportebit b esse proprium ipsius c: nam si b excedat c, sequitur quod a, quod praedicatur universaliter de b, excedat c; et sic non erit proprium eius, ut supponebatur.

Relinquitur ergo quod si aliquis syllogismus sit, qui concludit quod quid est, oportet esse talem habitudinem terminorum eius, ut omnes ad invicem convertantur.

Deinde cum dicit: at vero et si a in eo quod quid est etc., ostendit quid debeat habere syllogismus praedictus, ex eo quod concludit id quod praedicatur in eo quod quid est. Et dicit quod oportet hoc modo syllogismum procedere, ut maior extremitas, quae est a, praedicetur in eo quod quid de medio, quod est b; et b similiter praedicetur in eo quod quid de minori extremitate, quae est c; et sic concluditur quod a praedicetur de c in eo quod quid est.

Deinde cum dicit: si vero aliquis non accepit sic duplicans etc., ostendit quod praedictus modus syllogizandi requiratur. Et dicit quod si aliquis non ita accipiat terminos duplicans, idest observans duas conditiones praedictas, vel potius accipiens quod quid est ex duabus partibus, non sequitur ex necessitate quod a praedicetur de c in eo quod quid est. Sed et si ex una tantum parte praedictae conditiones observentur, non sufficit ad propositum. Etsi enim detur quod a praedicetur de b in eo quod quid est, non propter hoc sequitur quod praedicetur in eo quod quid de quibuscunque praedicatur b qualitercunque. Et sic sequitur quod ex utraque parte oporteat accipere quod quid est: ita scilicet quod non solum a sit quod quid est ipsius b, sed etiam ipsum b sit quod quid est ipsius c, tanquam convertibiliter et in eo quod quid praedicatum.

Deinde cum dicit: si igitur quod quid est et quod quid erat esse etc., ducit ad inconveniens: quia si, sicut ostensum est, ex utraque parte invenitur non solum praedicari aliquid in eo quod quid, sicut genus praedicatur de specie, sed etiam quod ex utraque parte sit quod quid erat esse, quod significat definitio, sequitur quod quid erat esse prius fuisse in medio termino; idest quod medius terminus sit quod quid erat esse minoris extremitatis: et ita supponitur quod oportebat probare, scilicet quidditatem ipsius c.

Deinde cum dicit: et omnino si est monstrare quid etc., manifestat quod dixerat in terminis.

Puta si volumus monstrare quid est homo, sit c, idest minor extremitas, homo; a vero, idest maior extremitas, sit quod quid est hominis, puta animal bipes, vel aliquid aliud huiusmodi. Si ergo hoc oporteat per syllogismum probari, necesse est quod definiatur aliquod medium, scilicet b, de quo omni a praedicetur; et ad hoc medium pertinebit quaedam alia media definitio, quae scilicet erat definitio minoris extremitatis. Unde sequetur quod hoc etiam medium sit quod quid est hominis. Et ita qui sic syllogizat, accipit supponendo id quod oportebat ostendere, scilicet quod b sit quod quid erat esse hominis.

Deinde cum dicit: oportet autem in duabus etc., manifestat quomodo hoc inconveniens sequatur ex praemissis. Et circa hoc tria facit.

Primo, ostendit modum quo convenienter hoc manifestetur. Et dicit quod id quod dictum est, oportet considerare in duabus propositionibus, quae sint primae et habeant terminos immediate sibi inhaerentes. Possibile enim esset per plures propositiones hoc ostendere, ex quibus plures syllogismi constarent; vel etiam esset possibile duas solas propositiones accipiendo, accipere eas mediatas.

Sed quia oportet semper reducere ad duas primas immediatas, ideo, ut brevior et expeditior sit consideratio, assumamus a principio tales propositiones, et sic maxime poterit manifestari propositum.

Secundo, ibi: qui quidem itaque per conversionem etc., proponit quod intendit; et dicit, concludens ex praemissis, quod illi qui volunt demonstrare per terminos convertibiles quod quid est alicuius rei, puta quid est anima, vel quid est homo, vel quodcunque aliud huiusmodi, necesse est quod incidant in hoc quod petant principium.

Et inducit exemplum de definitione animae secundum Platonem. Quia enim anima vivit, et est corpori causa vivendi, sequitur quod differat a corpore per hoc quod corpus vivit per aliam causam, anima vero vivit per seipsam. Ponebat autem Plato quod numerus est substantia omnium rerum: eo quod non distinguebat inter unum quod convertitur cum ente, quod significat substantiam eius de quo dicitur, et unum quod est principium numeri; et ita sequebatur quod anima substantialiter sit numerus, sicut et quaelibet alia res multa in se continens. Item ponebat Plato quod vivere sit quoddam moveri. Duobus enim distinguitur vivum a non vivente, scilicet sensu et motu, ut dicitur in I de anima; et ipsum sentire sive cognoscere dicebat esse quoddam moveri.

Sic ergo dicebat animam esse numerum seipsum moventem: dicebat etiam animam esse id quod est sibi causa vivendi. Si quis ergo velit probare quid est anima, quia scilicet est id quod est sibi causa vivendi, et assumat pro medio quod anima est numerus seipsum movens, necesse est hoc petere, scilicet quod anima sit numerus seipsum movens: ita scilicet quod hoc sit idem ipsi animae, tanquam quod quid est eius. Alioquin non sequeretur quod si aliquid est quod quid est numeri moventis seipsum, quod sit quod quid est ipsius animae.

Tertio, ibi: non enim si consequitur etc., probat propositum, scilicet quod talis probatio contineat petitionem principii; et dicit quod non sequitur quod maior extremitas, quae est a, sit quod quid est minoris extremitatis, quae est c, ex hoc quod a sequitur ad b et b sequitur ad c; sed sequitur simpliciter quod a insit c. Et si ulterius detur quod ipsum a sit quod quid est alicuius, et praedicetur universaliter de b, non adhuc sequitur quod a sit quod quid est ipsius c: manifestum est enim hoc quod est animali esse, idest quod quid est animalis, praedicari de hoc quod est homini esse, idest de eo quod est quod quid est hominis. Sicut enim verum est quod animal universaliter praedicatur de homine, ita verum est quod definitio animalis universaliter praedicetur de definitione hominis, non tamen ut sint omnino unum et idem. Sic igitur patet quod si aliquis non sic accipiat terminos, ut primum sit omnino unum et idem medio, et medium ultimo, non poterit syllogizari quod a, quod est primum, sit quod quid est ipsi c, quod est ultimum, et essentia eius. Si vero accipiantur termini modo praedicto, sequitur quod priusquam concludatur, accipiatur in praemissis quod quid est ipsius c, scilicet ipsum b. Ex quo sequitur quod non sit demonstratio, sed petitio vel acceptio principii.