COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 6.). Domine, tu mihi lavas pedes? i. In verbis istis duo admiratur Petrus: excellentiam Domini, cum dicit: Domine: humilitatem obsequii, cum subiungit: Tu mihi lavas pedes?
Tu, inquit, mihi lavas pedes? Nota, quod tria lavanda sunt in nobis. Lavandum est enim caput, pedes et manus.
Lavandum est caput intentionis: Isaiae primo : " Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis "; et Ieremiae quarto: " Lava a malitia cor tuum, Ierusalem, ut salva fias".
Lavandi etiam sunt pedes affectionis: Canticorum quinto : (Lavi pedes meos, quomodo coinquinatio illos a? Et Ioannis decimo tertio: "Qui lotus est non indiget, nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus ".
Lavandae sunt praeterea manus operationis: Psalmus: " Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine ".
Sic ergo tria lavanda sunt in nobis; de quibus ait Petrus Ioannis decimo tertio: " Domine, non tantum pedes, sed et manus et caput a.
2. Haec antem tria lavanda sunt triplici lotione. Lavatur enim aliquid ad emundationem sordis primo,
secundo ad intensionem candoris, tertio ad perfectionem decoris.
Per hoc intellige, quod primo lavanda est anima ad emundationem sordis, et hoc in aquis contritionis: Psalmus : " Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis" etc.: et iterum: " Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me". - Secundo lavanda est ad intensionem candoris, et hoc in aquis devotionis: Psalmus: " Lavabis me, et super nivem dealbabor ". Haec lotio figurata est Danielis decimo tertio, quando "ingressa est Susanna cum duabus puellis solis, ut lavaretur in pomario ". - Tertio lavanda est ad perfectionem decoris, et hoc in sanguine passionis , id est in imitatione; Apocalypsis ultimo : " Beati, qui lavant stolas suas in sanguine Agni, ut per portas ingrediantur in civitatem " etc. De talibus quaeritur Apocalypsis septimo: "Hi qui amicti sunt stolis albis, qui sunt et unde venerunt"? " Et dixit mihi: Hi sunt, qui venerunt de tribulatione magna et laverunt stolas suas et dealbaverunt eas in sanguine Agni ".