Onus Aegypti.
In parte ista comminatur destructionem Aegyptiorum, prosequens modum et ordinem; et dividitur in partes tres: et primo describitur poenae praeparatio; in secunda, ipsa destructio, et tradam Aegyptum; in tertia, utilitatis consecutio, ibi, in die illa erunt quinque civitates. Praeparatio autem poenae describitur quantum ad quatuor. Primo quantum ad dispositionem hostium, ascendet, inspirando, super nubem, ex qua tempestas, levem, propter agilitatem et promptitudinem: Ps. 96: nubes et caligo in circuitu ejus. Secundo quantum ad stuporem gubernantium deorum. Et movebuntur: quia confracti sunt ab Assyriis: vel quia dare responsum non potuerunt: vel quia nec eodem die apparuerunt homini. Ez. 6: confringentur etc..
Cor Aegypti, idest rex et principes, ex quibus totus vigor Aegypti. Supra 1: omne caput languidum, et omne cor moerens. Tertio quantum ad dissensionem resistentium: quantum ad exteriorem contrectationem, et concurrere; quantum ad extraneos, Aegyptios; quantum ad consanguineos, pugnabit vir; quantum ad notos et amicos, et vir contra amicum suum; quantum ad diversos populos, civitas. Ponit voluntatum diversitatem: dirumpetur, idest dividetur, spiritus, idest voluntas in visceribus ejus, idest incolis terrae.
Matth. 12: omne regnum in seipsum divisum desolabitur.
Quarto quantum ad errorem consiliantium hominum, et consilium. Job 5: apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat, et Daemonum. Et interrogabunt, frustra. Supra 8: et cum dixerint ad vos: quaerite a Pythonibus, et a divinis, qui stridunt in incantationibus suis etc.. Nota super illo verbo, super nubem, quod est multiplex nubes. Prima assumptae carnis. Job 38: ubi eras cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem? secunda est virginalis ventris. 3 Reg. 18: ecce nubecula parva ascendebat de mari. Tertia est devotae mentis. Ps. 67: magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus.
Quarta judiciariae sedis. Ps. 96 nubes et caligo in circuitu ejus, justitia et judicium praeparatio sedis ejus.
Item nota, quod de prima nube procedit pluvia sacramentalis vel sanctificationis. Joan. 19: de latere (domini) continuo exivit sanguis et aqua. De secunda procedit cibus consolationis.
Sap. 19: nubes castra obumbrabat, et ex aqua quae ante erat, terra apparuit arida. Et infra: videntes tua mirabilia, et monstra: tamquam enim equi depaverunt escam. Supra 18: sicut nubes roris.
De tertia procedit coruscatio praedicationis. Job 37: frumentum desiderant nubes, nubes spargunt lumen suum. De quarta procedit tempestas damnationis. (Ier. 4): ecce quasi nubes, Ps. 67: virtus ejus in nubibus.
Item nota super illo verbo, nubem levem, quod prima dicitur levis propter eminentiae dignitatem.
Daniel. 7: ecce in nubibus similis filio hominis veniebat. Secunda dicitur levis propter virginitatis puritatem apocal. 14: et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem filio hominis. Tertia dicitur levis propter obedientiae velocitatem. Infra 60: qui sunt isti qui ut nubes volant? quarta dicitur levis propter executionis facilitatem. Eccli. 43: in magnitudine sua posuit nubes, et confracti sunt lapides grandinis.
Et tradam Aegyptum.
Hic prosequitur ipsam destructionem: et primo quantum ad populi servitutem; secundo quantum ad terrae desolationem, et arescet, tertio quantum ad sapientum stuporem, stulti principes.
Dominorum: Assyriorum, chaldaeorum, Romanorum. Deut. 28: servies inimico tuo. Destructionem autem terrae designat per siccitatem aquarum, in quibus Aegyptus ornata et dives est: vel quia ira dei praevenit ut aquae siccarentur, et animalia morerentur: vel loquitur hyperbolice, quasi dicat: tanta erit tribulatio quod videbitur etiam aquas siccare. Ponit ergo tria. Primo siccitatis modum, arescet, idest minuetur, fluvius, Nilus, flumina alia. Ezechiel. 30: faciam alveos fluminum aridos. Secundo ponit siccitatis signum, calamus et juncus, quae nutriuntur in aquis. Infra 35: orietur viror calami et junci. Tertio ponit siccitatis damnum, nudabitur, primo agriculturae, a fonte, idest a principio: vel hoc ad finem. Psalm. 106: posuit flumina in desertum, et exitum aquarum in sitim. Secundo piscatorum, moerebunt piscatores. Ezech. 29: projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui.
Tertio diversorum artificum, confundentur qui operantur linum, quod nascitur in locis humidis.
Flaccentia, idest arentia: lacunas, vivaria. Stulti principes. Hic ponit hominum stuporem: et primo quantum ad errorem in consiliis; secundo quantum ad timorem in bellis, ibi, in die illa.
Circa primum tria. Primo irridet sapientum stultitiam quantum ad deliberationem: stulti principes, idest philosophi, thaneos, ubi vigebat studium: jerem. 51: stultus factus est omnis homo: quantum ad consilii promulgationem: sapientes, quantum ad sui commendationem, quomodo dicetis Pharaoni? idest, quomodo poteritis dicere, quando putabit vos male consuluisse, hoc quod unusquisque vestrum solebat dicere ad sui commendationem, ut ejus consilio credatur, filius sapientium; quasi dicat, hereditate sapientiam possideo; vel discipulus regum, qui antiquitus philosophi erant. Job 15: et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui. Secundo irridet regis confidentiam. Ubi nunc. Et primo quaestionem: infra 47: stent et salvent te; secundo responsionem, stulti emarcuerunt, idest defecerunt, ut supra; tertio irridet populi decepti ignaviam, deceperunt.
Hic tria facit. Primo ponit sapientum deceptionem, deceperunt angulum, idest regnum, in quo multi conjunguntur sicut parietes in angulo.
Infra 47: sapientia tua et scientia tua decepit te.
Secundo dei permissionem, dominus miscuit: saepe dicitur metaphorice. Spiritum vertiginis, idest erroris, ad modum ejus qui patitur vertiginem. 3 reg.
Ult.: dedit dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum. Tertio ipsius populi errorem, et errare. Caput, videlicet neque quo ad principium; caudam, neque quo ad finem; incurvantem, quo ad senem; refrenantem, quo ad juvenem, qui refrenatione indiget, vel lascivientem. 2 Tim. 3: mali autem homines et seductores proficient in pejus. In illa die.
Hic comminatur timorem robustorum.
Et primo ponit timorem, quasi mulieres, infirmi et imbecilles. Jer. 51: devoratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres. Secundo rationem, erit terra Juda, scilicet memoria malorum quae fecerunt eis avertentes eos a cultu dei pro quo scient iram dei se incurrisse. 1 Mach. 6: nunc reminiscor malorum quae feci in jerusalem. In die illa.
Hic ponitur consecutio, vel consolatio, scilicet eorum conversio. Et primo conversionis signum triplex: quorum primum est juramentum, jurantes. Infra 65: qui iurat etc. Jurabit in deo amen: quia oblivioni traditae sunt angustiae priores.
Civitas solis, Heliopolis. Linguam chananaeam, quae confinis est linguae Judaeorum, ut in lingua etiam conveniant cum populo dei. In his enim translati sunt a Nabuchodonosor quidam syri, qui linguam propriam tenuerunt. Secundum signum est sacrum aedificium, altare domini et titulus: quia multos deos colebant, sicut dicitur Act. 17.
Hoc (dicunt quidam) impletum tempore Machabaeorum, quando multis Judaeis fugientibus in Aegyptum, Onias volens implere hanc prophetiam, contra praeceptum legis aedificavit altare, quod est contra illud Exod. 20: non aedificabis mihi altare etc.: de quo arguitur Dan. 11: filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent. Unde patet quod non est iste intellectus, sed de altari aedificando ad cultum christianum. Tertium signum est quia invocant dei auxilium, clamabunt; salvatorem jesum. Psalm. 90: clamavit ad me.
Secundo ponit conversionis modum: et primo quantum ad fidei susceptionem, et cognoscetur: jer. 31: omnes cognoscent me a minimo usque ad maximum, ait dominus; secundo quantum ad sacrificiorum et votorum oblationem, et colent: Malach. 1: in omni loco offertur nomini meo oblatio munda; tertio quantum ad peccatorum remissionem: et percutiet, primo per multas poenas; et sanabit, a peccato. Job 5: ipse vulnerat et medetur, percutit et manus ejus sanabunt.
Tertio ponit conversionis triplicem effectum: scilicet pacem: in die illa erit via, quod ante non poterat esse propter diversa regna, quae nato domino juncta sunt sub Romanis. Servient, in mercimoniis sibi invicem; vel quia milites syri erant in legionibus Romanorum ad custodiam Aegypti.
Supra 2: non levabit gens contra gentem gladium.
Secundo promittit secundum effectum, fidei veritatem: in die illa tertius; simul, et aequaliter Romanis serviens, et in unitate fidei. Joan. 10: fiet unum ovile et unus pastor. Rom. 10: non est distinctio Judaei et Graeci. Tertio ponit tertium effectum, scilicet benedictionem divinam; erit, scilicet Israel, benedictio, quia per apostolos totus mundus benedictionem dei percepit. Hereditas, quia ibi natus, et mysteria salutis nostrae explevit.
Psal. 113: benedixit domui Israel.