CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De causa efficiente et materiali roris.
Dicimus autem vere causam efficientem et materialem roris : hoc autem quod tradit de his Aristoteles est breve valde, et dicit sic : " Cum sol appropinquat vapori, elevatur ascendens : et cum elongatur, descendit deorsum ". Signat autem in hoc, quod vapor roris non elevatur nisi cum sol liberam habet appropinquationem ad inferiora, sicut fit in sereno tempore medio, sicut in vere : quia tempore magni aestus comburitur vapor subsidis, ex quo quidem ros generari debet: tali ergo appropinquatione solis vapor roris ascendit, et non habens ipsum convertens ipsum frigus magnum., sed sola solis elongatio per noctem quando frigus noctis frigus temperatum quod est in loco generationis roris adjuvat, tunc enim statim descendit deorsum : tale enim temperatum frigus adjutam frigore noctis non expellit universaliter calidum: et ideo ros remanet tempe- rate calidus et frigidus : et sic se habet de causa generationis roris, et de loco ubi naturaliter et non per accidens generatur. Infra autem dicemus, quod alibi per accidens potest generari.