In anno quo.
Hic ponitur destructionis tempus; et dividitur in partes tres: et primo ponitur designans quoddam, scilicet propheticum factum; secundo facti significatum, et dixit; tertio ostendit significati effectum. Et timebunt.
Circa primum tria. Primo ponitur prophetiae tempus, in anno. Azotum, civitas palaestinorum. Amos 1: ubi et Gaza, Geth, Accaron, Ascalon, Azotus. Sargon, qui et Senacherib, secundum Jeronymum, quia sex nomina habuit, quae sunt Sargon, Senach, Phua, Salmanasar, teglathphalasar, Asarad. In manu, idest in opere verbis concordante. Oseae 12: in manibus prophetarum assimilatus sum. Secundo ponit divinum praeceptum, vade, et solve. Ezech. 24: erit ezechiel in portentum. Tertio praecepti complementum.
Et fecit sic, infra 50: ego autem etc..
Et dixit dominus. Hic ponitur significatum praedicti facti. Et primo quantum ad tempus quo duravit persecutio, trium annorum, per tres dies quibus nudus ivit, significatum Ezech. 4: diem pro anno dedi tibi. Secundo quantum ad destructionis auctorem, sic minabitur rex. Ezech. 30: in die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Aethiopiae confidentiam. Tertio quantum ad destructionis conditionem, in universalitatem, juvenem et senem; in vilitatem, nudam; scilicet captivitatem.
Jer. 46: sanitas non est tibi. Et timebunt. Hic ponit effectum in Judaeis: primo timorem, et timebunt; secundo confusionem, et confundentur; tertio utriusque expressionem, et dicet habitator insulae, idest jerusalem, quae persecutionis fluctibus incessanter tundebatur, sicut insula fluctibus maris; haeccine, in quo confusio, et quomodo, in quo timor. Infra 30: erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem.