Postquam philosophus ostendit quod non potest demonstrari quod quid est, nec per convertibiles terminos, nec per viam divisionis, hic ostendit ulterius quod non potest quod quid est demonstrari, accipiendo id quod requiritur ad quod quid est.
Et circa hoc duo facit: primo, ostendit propositum; secundo, concludit ex omnibus praemissis quod nullo modo quod quid est demonstrari possit; ibi: qualiter igitur definiens etc.. Circa primum duo facit: primo, inducit rationes proprias ad propositum; secundo, inducit quamdam rationem communem ad id quod nunc dicitur, et ad id quod supra dictum est; ibi: ad utrosque autem etc..
Circa primum duo facit: primo, ostendit quod non potest demonstrari quod quid est per hoc quod accipiatur id quod pertinet ad rationem eius quod quid est; secundo, ostendit quod non potest demonstrari quod quid est huius rei, ex hoc quod accipitur quod quid est alterius rei; ibi: ex suppositione autem etc.. Circa primum duo facit: primo, movet quaestionem; secundo, argumentatur ad propositum; ibi: aut iterum accipit etc..
Quaerit ergo primo, utrum contingat demonstrare quid sit aliquid secundum suam substantiam, ex tali suppositione, per quam accipiatur quod quid erat esse alicuius rei, ex illis conditionibus quae sunt propriae ei quod quid est. Puta si aliquis probet quod animal gressibile bipes sit quod quid est hominis, accipiens pro medio quod haec ratio convertitur cum homine, et constat ex genere et differentia. Haec autem sola requiruntur ad hoc quod quid est, et totum hoc quod dictum est, est proprium ei quod quid est, quia est esse illi, scilicet ei quod est quod quid est: quasi dicat quod hoc quod est esse rationem convertibilem, ex genere et differentiis constantem, est omnino idem ei quod quid est.
Deinde cum dicit: an iterum accepit etc., obiicit ad praedictam quaestionem duabus rationibus, ostendens quod non potest quod quid est praedicto modo demonstrari. Quarum prima est, quia sicut praemissi modi demonstrandi deficiunt in hoc quod accipiunt id quod quaeritur, ita est in proposito. Accipitur enim et in hoc modo probationis quod quid erat esse; puta dum accipitur quod omnis ratio convertibilis, constans ex genere et differentiis, significat quod quid est: et ita inconveniens est probatio. Necesse est enim id ad quod demonstratio inducitur, non supponere quasi medium; sed potius per aliud medium demonstrare.
Secundam rationem ponit ibi: amplius sicut neque in syllogismo etc.; quae sumitur ex similitudine syllogismi. Cum enim aliquis syllogizat, non oportet quod accipiat definitionem syllogismi ad syllogizandum; quia ea ex quibus procedit syllogismus, hoc modo se habent, quod semper quodlibet eorum est aut tota propositio, idest universalis seu maior, aut est pars, idest particularis seu minor, quae sumitur sub maiori. Et ita definitio syllogismi non est aliquid eorum ex quibus procedit syllogismus. Et similiter si aliquis velit syllogizare quod quid erat esse alicuius rei, non oportet quod accipiat quid sit quod quid erat esse: sed oportet hoc seorsum haberi in mente, praeter ea quae ponuntur in definitione vel syllogismo.
Huiusmodi enim rationes syllogismi et definitionis se habent in definiendo et syllogizando, sicut regulae artis, ad quas debet aspicere artifex in operando. Artifex autem qui facit cultellum, non facit operando regulam, secundum quam operatur: sed secundum regulam, quam habet in mente, examinat an cultellus bene sit factus. Ita etiam ille qui syllogizat non accipit rationem syllogismi in syllogizando: sed per rationem syllogismi examinat syllogismum factum an sit bonus.
Unde si aliquis dubitet, syllogismo facto, an sit syllogizatum vel non, poterit syllogizans obviare, ostendendo quod sit syllogizatum, ostendendo quod syllogismus sit tale aliquid. Similiter etiam ei qui intendit syllogizare quod quid erat esse, convenit ut habeat seorsum in mente rationem eius quod quid erat esse: ut si aliquis dicat quod non est syllogizatum quod quid erat esse, ipse dicat quod immo, quia tale aliquid ponitur quod quid erat esse. Sic ergo patet quod syllogizans quod quid erat esse, neque debet sumere quid est syllogismus, neque quid est quod quid erat esse.
Deinde cum dicit: et si ex suppositione etc., ostendit quod non potest demonstrari quod quid est unius rei ex quod quid est alterius rei. Et circa hoc duo facit: primo, proponit quod intendit; secundo, probat propositum; ibi: etenim hic accipiens etc.. Dicit ergo primo quod etiam non probatur quod quid est, si aliquis velit hoc probare ex suppositione quod quid est alterius rei. Puta si aliquis sic procedat accipiens quod idem sit esse divisibili et malo, idest quod divisio sit quod quid est mali, et ulterius argumentetur sic: in omnibus quae habent contrarium, contrarii est contrarium quod quid est; sed bono est contrarium malum, et indivisibile est contrarium divisibili; sequitur ergo quod indivisibile sit quod quid est ipsius boni.
Et sumuntur ista exempla secundum opinionem Platonis, qui posuit quod eadem est ratio unius et boni. Videmus enim quod unumquodque appetit unitatem sicut proprium bonum. Unum autem est idem quod indivisibile; et sic per oppositum sequitur quod malum sit idem quod divisibile.
Unumquodque enim refugit divisionem sui, quia per hoc tendit ad diminutum et imperfectum.
Deinde cum dicit: etenim hic accipiens etc., probat propositum, scilicet quod non possit demonstrari quod quid est; et hoc duabus rationibus.
Quarum prima est, quia etiam in hoc modo probationis demonstrat aliquis accipiendo quod quid erat esse, et ita accipit quod oportet probare.
Secundam rationem ponit ibi: accipit autem ad demonstrandum etc.; et dicit quod non solum est inconveniens quod accipiatur quod quid erat esse ad demonstrandum, sed et alterum inconveniens fit quod accipitur quod quid erat esse ad demonstrandum quod quid erat esse: quia etiam in demonstrationibus in quibus probatur hoc de hoc, puta passio de subiecto, accipitur pro medio quod quid erat esse, non tamen quod quid erat esse quod accipitur, est ipsummet quod debet concludi, vel aliquid quod habeat eamdem rationem et convertatur. Eamdem autem rationem habet quod bonum sit indivisibile, et malum divisibile; et haec duo convertuntur, quia posito uno ponitur alterum, et e converso.
Deinde cum dicit: ad utrosque autem et secundum divisionem etc., inducit rationem communem contra eum qui demonstrat ex suppositione et divisione; et dicit quod eadem oppositio habet locum contra utrosque, scilicet contra eum qui vult demonstrare quod quid est per divisionem, et contra eum qui utitur suppositione quod quid est in syllogismo. Manifestum est enim quod definitio significat unum aliquid: unde ea quae ponuntur in definitione, ad significandum unitatem, debent poni absque copula; puta ut dicatur quod homo est animal gressibile bipes, non autem debet dici quod homo sit animal et bipes.
Unde si aliquis vult probare quod quid est, oportet quod probet ex his, quae assumuntur, fieri unum. Sed non est necessarium, secundum praedictas vias divisionis et suppositionis, quod ex his quae accipiuntur ad definiendum, fiat unum praedicatum: sed poterit esse quod sint multa, puta si dicatur quod homo est grammaticus et musicus. Videtur igitur quod secundum vias praedictas, non probetur quod quid est.
Deinde cum dicit: qualiter igitur definiens etc., concludit ex praemissis quod nullo modo potest probari quod quid est; et dicit: si igitur neque per terminos convertibiles, neque per divisionem, neque per suppositionem demonstratur quod quid est, quomodo igitur definiens poterit demonstrare substantiam rei vel quod quid est? iam enim ex praemissis patet quod non probat, sicut manifestum faciens ex his quae sunt per se nota, quod necesse sit alterum aliquid sequi per ea quae dicta sunt, quod requiritur ad demonstrationem.
Relinquitur autem praeter tres modos quartus modus, qui est per inductionem. Sed nec contingit probare quod quid est per singularia manifesta, ita scilicet quod aliquid praedicetur de omnibus, et non sit aliquid eorum quod aliter se habeat: quia sic inducendo non demonstrabit quod quid est, sed demonstrabit aliquid esse vel non esse, puta quod omnis homo est animal, vel nullus homo est lapis. Nullus autem alius modus relinquitur ad demonstrandum quod quid est: nisi forte modus demonstrationis qui est ad sensum, sicut cum aliquid demonstratur digito. Manifestum est autem quod hic modus non potest competere in proposito: quia quod quid est non est obiectum sensus, sed intellectus, ut dicitur in III de anima. Relinquitur ergo quod nullo modo possit demonstrari quod quid est.