Petite et accipietis. Dictum est in primo sermone quod multa sunt quae nos debent movere ad petendum. Verum quia multa sunt per quae potest frustrari petitio nostra, ideo in isto sermone possumus ponere septem impedimenta, per quae frustratur petitio nostra. Primum impedimentum est propter petendi indiscretionem.
Secundum, propter petentis haesitationem, seu dubitationem. Tertium, propter petentis immunditiam et indignitatem. Quartum, propter hypocrisim.
Quintum, propter odium et rancorem.
Sextum, propter ad proximum duritiam. Et septimum, propter divinae legis contemptum et inobedientiam.
Primum ergo impedimentum est propter petentis indiscretionem. De isto dicit Jacobus: petitis et non accipitis, eo quod male petatis, id est, indiscrete, sicut petiit mater filiorum zebedei, ut unus sederet ad dexteram dei, alius ad sinistram in regno suo; quibus respondit dominus: nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem quem bibiturus sum? hoc est, pati similem passionem quam ego passurus sum? possumus, dixerunt; et dominus: calicem meum bibetis; sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare vobis... Glossa: sine meritis precedentibus. Augustinus contra illos qui petunt honorem saecularem ita dicit: cum ea quae deus laudat et promittit petitis, secure a deo petite, quia deus illa concedit; quando autem temporalia petitis, cum discretione petite. Utrum nobis prosint an obsint, melius scit deus quam homo. Multi tamen libentius petunt deum propter temporalia quam propter aeterna, et omnes tales indiscrete petunt, quia non est dei dare tam parvum donum, sicut non decet regi franciae dare obolum. Vel tales libenter non audit deus, quia non est eis commodum suum, sicut pueri orant ne verberentur in scholis, qui tamen non exaudiuntur.
Secundum impedimentum quare aliquis non exauditur, est propter haesitationem suam, seu dubitationem. Contra quos Jacobus: postulet in fide nihil haesitans.
Qui enim haesitat similis est fluctui maris qui a vento movetur. Non ergo existimet homo ille aliquid accipere a deo. Gregorius: indignus coelesti benedictione efficitur, qui dubio quaerit dominum.
Hoc est quod dicit joannes in canonica sua: omnia quaecumque petieritis in fide, credite quia accipietis.
Tertium impedimentum est indignitas petentis et immunditia. Hoc est quod dicit Isaias: cum multiplicaveritis orationes vestras, non exaudiam vos; reddit causam: manus enim vestrae, hoc est opera vestra, sanguine, hoc est peccato, plenae sunt etc.. Nos inique egimus, et ad iracundiam te provocavimus; idcirco inexorabilis es. Contra tales in Psalmo: si iniquitates quae sunt in corde meo, Glossa: consideras, non exaudies; Glossa: ibi puritas orationis a deo exauditur. Pura autem est oratio quam suo tempore non intervenit cura saeculi.
Longe est animus a deo quando curis saecularibus est occupatus. Prior ergo purgandus est animus, et a curis saecularibus sequestrandus, ut acies mentis ad deum dirigatur. Exemplum habemus in oculo corporali. Si immundis et ribaldis non daret episcopus Parisiensis praebendas ecclesiae suae, quomodo pontifex coelestis voluptuosis dabit praebendas gloriae.
Quartum impedimentum est propter hypocrisim et simulationem. Hypocrita enim ore clamat, et corde tacet. In quorum persona Isaias: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Gregorius: vitam aeternam si ore quaerimus, et corde non desideramus, clamando tacemus. Unde in persona hypocritae notabile verbum dicit: hypocrita, ait, clamat cum ipsum tribulatio rerum temporalium angustat, quem tempore opportuno deus non audit quia tempore pacis clamorem domini non audivit.
Quintum impedimentum est propter odium cordis et rancorem. In Ecc.: homo homini servat iram, et a deo quaerit medelam. Nullus a deo recipit veniam, nisi fratri suo relinquat rancorem.
Exemplum in evangelio de illo servo nequam cui dictum est a domino suo: serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me, nonne oportuit misereri conservo tuo, sicut et ego tui misertus sum? et jussit tortoribus tradi, donec redderet universum debitum. Et concludit evangelista: sic et pater meus coelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque de cordibus vestris. Hoc est pactum quod facit dominus nobiscum: dimittite, et dimittetur vobis, aliter non. Ideo in oratione dominica: dimitte nobis, etc..
Sextum impedimentum est propter duritiem ad proximum, sicut isti divites qui tot habent de bonis hujus mundi, et nihil volunt dare pauperibus christi; tales quia non faciunt misericordiam, nec invenient post mortem a deo, sicut dives epulo in inferno non impetravit guttam aquae, quia Lazaro pauperi de mica panis noluit subvenire.
Septimum impedimentum et ultimum est propter legis divinae contemptum et inobedientiam. In Ecc.: qui obturat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis, id est, non audietur in consistorio curiae coelestis, sicut aliquis excommunicatus non auditur in curia alicujus judicis saecularis.
Nota quod super omnia istud valet ad impetrandum homini consideratio fragilitatis propriae, et consideratio bonitatis divinae. Unde Isidorus: cum coram deo ad orandum assistimus, gemere et flere debemus, recolentes quam multa et gravia sunt peccata quae commisimus, quam crudelia inferni supplicia quae meruimus, quam incomparabilia gaudia quae expectamus. Latrones et trutanni docent nos orare. Latro attendens quid fecit et tormentum sibi praeparatum, inter ista duo cum multis lacrymis misericordiam petiit. Trutanni membra infirmiora et turpia ostendunt aliis, et sana abscondunt, ut alios moveant ad pietatem.
Sic nos infirmitates nostras, peccata nostra, in praesenti deo ostendamus, ut nos in praesenti audiat per gratiam, in futuro conferat vitam aeternam. Amen.