COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 16. 17.). Ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis etc.
1. In verbis istis promittitur Spiritus sanctus habendus in advocatum
habendus in socium
et habendus in magistrum. Hominem enim in ista vita premit triplex malum: malum ignorantiae et malum culpae et malum poenae. Malum ignorantiae premit rationem: malum culpae, voluntatem: malum poenae, virtutem. Propter malum ignorantiae indiget magistro: propter malum poenae indiget solatio: propter reatum culpae indiget advocato.
Propterea promittit Dominus Iesus Spiritum sanctum ut advocatum, cum dicit: Alium Paracletum dabit vobis: promittit ut socium sive solatium, cum dicit: ut maneat vobiscum in aeternum; promittit etiam ut magistrum, cum adiungit: Spiritum veritatis: et haec omnia nobis promittuntur fienda per Christum. Unde ipse de omnibus his promittit: Ego rogabo Patrem.
2. Alium, inquit, Paracletum dabit vobis. Nota, quod in causa nostra triplicem dedit nobis Dominus advocatum. Dedit enim nobis advocatum ad propugnandum et advocatum ad proloquendum et advocatum ad intercedentium. Propter haec tria solent homines quaerere advocatum. - Primus advocatus Christus est: primae Ioannis secundo : " Si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris "; et iste advocatus est ad propinandum: unde Isaiae sexagesimo tertio: "Ego, qui loquor iustitiam, et propugnator sum ad salvandum ".
3. Secundus advocatus est Spiritus sanctus ,- de quo hic dicitur: Alium Paracletum, id est advocatum, dabit, et iste advocatus est ad proloquendum: unde ad Romanos octavo : " Quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus "; et Matlbaei decimo: " Non vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis ".
4. Tertius advocatus est beatissima Virgo. Haec est advocata ad intercedendum, quae, ut magis moveat iudicem, femineum praefert sexum. Haec est illa Esther, ad cuius aspectum " convertitur cor regis in mansuetudinem ", secundum quod figuratum est Esther decimo quinto . Haec est illa, cui canit Ecclesia: " Eia ergo, advocata nostra " .
Habentes ergo advocatum ad propugnandum Filium, advocatum ad proloquendum Spiritum, advocatum ad intercedendum Reginam virginum, committamus eis secure causam nostram quantum ad ea quae iuris sunt: si tamen emendaverimus factum, quia in his quae sunt facti, non redimit advocatus errorem clientum .
5. Sequitur: Ut maneat vobiscum in aeternum, ubi promittitur nobis Spiritus in socium sive in solatium, de cuius mansione require supra capitulo primo .
6. Tertio promittitur nobis Spiritus in magistrum, cum dicitur: Spiritum veritatis. Ideo enim dicitur Spiritus veritatis, quia docet veritatem. Et quia magister iste non solum docet veritatem ad intelligendum, sed suggerit ad volendum et adiuvat ad exsequendum; ideo nota, quod aliquando dicitur Spiritus veritatis, quia docet veritatem: aliquando Spiritus sanctitatis, quia ad bonum movet voluntatem: aliquando Spiritus virtutis, quia adiuvat virtutem. - Dabit ergo nobis Spiritum veritatis ad docendum: de quo Ioannis decimo sexto : " Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem ". -Dabit Spiritum sanctitatis ad suggerendum: Ioannis decimo quarto: " Paracletus Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia, quaecumque dixero vobis ". - Dabit etiam nobis Spiritum virtutis ad adiuvandum: Actuum primo : " Accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientis in vos, et erilis mihi testes " etc. Hic est " Spiritus, qui adiuvat infirmitatem nostram ", ad Romanos octavo.