Postquam philosophus disputative inquisivit qualiter cognoscatur definitio et quod quid est, hic determinat veritatem.
Et primo, dicit de quo est intentio; secundo, exequitur propositum; ibi: quoniam autem sicut diximus etc.; tertio, epilogat quae dicta sunt; ibi: manifestum est igitur ex dictis etc.. Dicit ergo primo quod iterum post disputativum processum, considerandum est, determinando veritatem, quid praedictorum dicatur bene et quid non bene: et hoc tam circa ipsam definitionem, ut consideremus quid sit ipsa definitio, quam etiam circa ipsum quod quid est, ut consideremus utrum possit aliqualiter manifestari demonstratione vel definitione, vel nullo modo.
Deinde cum dicit: quoniam autem sicut diximus etc., exequitur propositum. Et primo, quantum ad ipsum quod quid est; secundo, quantum ad definitionem, quae est ratio significativa eius; ibi: definitio autem quoniam dicitur ratio etc..
Circa primum, ponit duos modos manifestandi quod quid est. Et primo, ponit modum logicae probationis; secundo, modum demonstrativae probationis; ibi: quo autem modo contingat etc..
Circa primum, resumit primo id quod supra manifestatum est, scilicet quod idem est scire quid est, et scire causam quaestionis an est; sicut idem est scire propter quid, et scire causam quaestionis quia est. Ratio autem huius, scilicet quod idem sit scire quid est, et scire causam ipsius si est, ista est, quia oportet quod eius quod est rem esse, sit aliqua causa: propter hoc enim dicitur aliquid causatum, quod habet causam sui esse. Haec autem causa essendi aut est eadem, scilicet cum essentia ipsius rei, aut alia.
Eadem quidem, sicut forma et materia, quae sunt partes essentiae; alia vero, sicut efficiens et finis: quae quidem duae causae sunt quodammodo causae formae et materiae, nam agens operatur propter finem et unit formam materiae.
Et si accipiamus causam quae est alia ab essentia rei, quandoque quidem est causa talis per quam possit fieri demonstratio, quandoque autem non. Non enim ex omni causa agente sequitur ex necessitate effectus. Ex suppositione autem finis sequitur quod sit id quod est ad finem, ut probatur in II physicorum.
Supponamus ergo quod sit aliquis effectus, cuius esse causa sit non solum ipsa essentia rei, sed habeat etiam aliquam aliam causam, et sit talis per quam possit demonstrari; puta si dicamus quod si homo pertingit ad beatitudinem, necesse est praeexistere virtutem. Accipiamus autem quod essentia virtutis sit habitus operans secundum rationem rectam. Potest ergo demonstrari esse aliquem habitum secundum rectam rationem operantem, si sit aliquis habitus ad beatitudinem perducens. Accipiatur ergo pro medio illa causa alia, quae est demonstrativa, et formetur syllogismus in prima figura: quod necesse est fieri, quia oportet quod quid est universaliter et affirmative praedicari de re cuius est. Syllogizabitur ergo sic: omnis habitus perducens ad beatitudinem est habitus secundum rectam rationem operans; sed virtus est huiusmodi; ergo etc.. Concludit ergo quod iste modus, qui est nunc inquisitus, est unus modus ostendendi quod quid est per aliud, quod est causa. Et quod iste modus sit conveniens patet, quia necesse est, sicut supra dictum est, quod medium ad probandum quod quid est accipiatur ipsum quid est, et similiter medium ad probandum aliqua propria accipiatur aliquid proprium. Est autem considerandum quod, cum quid est sit causa ipsius esse rei, secundum diversas causas eiusdem rei potest multipliciter quod quid est eiusdem rei assignari. Puta quod quid est domus potest accipi per comparationem ad causam materialem, ut dicamus quod est aliquid compositum ex lignis et lapidibus; et etiam per comparationem ad causam finalem, ut dicamus quod est artificium praeparatum ad habitandum. Sic ergo continget quod, cum sint multa quod quid est eiusdem rei, aliquod illorum monstrabitur, et aliquod non monstrabitur, sed supponetur. Unde non sequitur quod sit petitio principii, quia aliud quod quid est supponitur, et aliud probatur. Nec tamen est modus probandi quod quid est demonstrative, sed logice syllogizandi; quia non sufficienter per hoc probatur quod id quod concluditur, sit quod quid est illius rei de qua concluditur, sed solum quod insit ei.
Deinde cum dicit: quo autem modo etc., ostendit quomodo per demonstrationem possit accipi quod quid est. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quomodo manifestetur quod quid est per demonstrationem in aliquibus; secundo, ostendit quod non est ita in omnibus; ibi: est autem quorumdam etc.. Circa primum tria facit: primo, praemittit quaedam quae sunt necessaria ad propositum ostendendum; secundo, manifestat propositum; ibi: quorum igitur habemus etc.; tertio, epilogat; ibi: quomodo quidem igitur etc..
Circa primum praemittit tria; quorum primum est comparatio quaedam ipsius quod quid est ad propter quid. Dicit ergo quod ad ostendendum quomodo contingat accipere quod quid est per demonstrationem, oportet iterum a principio resumere. Ubi considerandum occurrit quod dupliciter se habet aliquis ad cognoscendum propter quid. Quandoque enim habemus quia in nostra cognitione, et quaerimus adhuc propter quid; quandoque autem simul manifesta sunt nobis utraque; tertium autem est impossibile, ut scilicet prius cognoscat aliquis de aliqua re propter quid quam quia. Et similiter est de eo quod quid erat esse: quia aliquando scimus rem esse, nec tamen perfecte scimus quid sit; aliquando autem simul scimus utrumque; sed tertium est impossibile, ut scilicet sciamus quid est, ignorantes si est.
Secundum ponit ibi: hoc autem si est etc.; et dicit quod rem aliquam esse possumus scire, absque eo quod sciamus perfecte quid est, dupliciter.
Uno modo, secundum quod cognoscimus aliquod accidens eius, puta si per velocitatem motus existimemus leporem esse; alio modo, per hoc quod cognoscimus aliquid de essentia eius.
Quod quidem est possibile in substantiis compositis, ut puta si comprehendamus hominem esse per hoc quod est rationalis, nondum cognitis aliis, quae complent essentiam hominis. In substantiis vero simplicibus hoc non contingit; quia non potest cognosci aliquid de substantia simplicis rei, nisi tota cognoscatur, ut patet in IX metaphys.. Oportet autem quod qui cognoscit aliquam rem esse, per aliquid rei illud cognoscat: et hoc vel est aliquid praeter essentiam rei, vel aliquid de essentia ipsius. Et de hoc ponit exemplum, puta si cognoscamus tonitruum esse, propter hoc quia percipimus quemdam sonum in nubibus: quod quidem pertinet ad essentiam tonitrui; non tamen est tota tonitrui essentia, quia non omnis sonus nubium est tonitruum. Et similiter si cognoscamus defectum, idest eclipsim solis vel lunae esse, propter hoc quod est quaedam privatio luminis; cum tamen non omnis privatio luminis sit eclipsis.
Et eadem ratio est si aliquis percipiat hominem esse, propter hoc quod est quoddam animal; vel si percipiat animam esse, propter hoc quod est aliquid seipsum movens.
Tertium ponit ibi: sed quaecunque quidem etc.; et dicit quod illa de quibus scimus quia sunt per aliquod accidens ipsorum, nullo modo per hoc se habent ad hoc quod cognoscamus de ipsis quid est; quia nec etiam per huiusmodi accidens vere scimus ea esse. Scimus quidem esse eorum accidentia; sed quia accidentia non sunt ipsae res, non propter hoc vere scimus ipsas res esse. Vanum autem est quaerere quid est, si aliquis nesciat quia est; sed illa de quibus scimus ea esse per aliquid ipsorum, facilius possunt cognosci a nobis quid sunt. Unde manifestum est quod sicut nos habemus ad cognoscendum quia est aliquid, ita nos habemus ad cognoscendum quid est.
Deinde cum dicit: quorum igitur habemus aliquid etc., manifestat propositum secundum praemissa; et dicit quod in his quae scimus esse per hoc quod cognoscimus aliquid essentiae eius, accipiamus primo tale exemplum. Sit defectus, idest eclipsis, in quo a, quae est maior extremitas; luna in quo c, quae est minor extremitas; oppositio terrae directa inter lunam et solem in quo b, quod est medium. Idem igitur est quaerere utrum deficiat luna vel non, et quaerere utrum b sit vel non: quaerere autem utrum b sit vel non, nihil differt quam quaerere si est aliqua ratio ipsius defectus. Nam b, idest oppositio terrae, est ratio defectus lunae; et si sit oppositio terrae, et illud dicimus esse, scilicet defectum lunae.
Aut similiter si quaeramus qualis sit ratio contradictionis, utrum scilicet in habendo duos rectos vel non habendo sit contradictio. Cum autem inveniamus esse id quod quaerimus, puta esse defectum, simul sciemus quia et propter quid, si inveniatur propositum per medium debitum, quod est causa. Si vero non, sed per aliquod extrinsecum, sciemus quia, sed non propter quid.
Puta si sit luna c et defectus a, accipiamus pro medio, quod est b, hoc quod luna non potest facere umbram aliquo nostrum medio existente, cum sit plenilunium. Luna enim, quandocunque non deficit, facit umbram interposito aliquo corpore: sed hoc quod est non posse facere umbram, non est causa defectus, sed potius effectus.
Si ergo b praedicetur de c (quia scilicet luna non potest in plenilunio facere umbram aliquo nostrum medio existente), et iterum si in hoc medio sit a (idest si accipiatur quod quandocunque hoc accidit, luna deficit), manifestum erit lunam deficere. Sed propter quid luna deficiat, nondum erit manifestum. Et similiter sciemus quia est defectus, sed nesciemus quid est defectus, quando manifestum est quod a est in c, idest quod luna deficit. Et sicut in praedicto exemplo nec scitur propter quid est, nec scitur quid est, ita quaerere propter quid est, nihil aliud est quam quaerere quid est. Puta si quaeramus quare deficit luna, utrum deficiat propter hoc quod obiicitur terra in medio inter solem et lunam; vel hoc fiat per conversionem lunae, ut scilicet tunc vertatur versus nos superficies lunae quae est tenebrosa, ut quidam dixerunt; vel etiam lunare lumen extinguatur in aliquo humido. Quaerere autem utrum propter aliquam harum causarum fiat defectus lunae, nihil est aliud quam quaerere utrum defectus lunae sit obiectio terrae, aut conversio lunae, aut extinctio luminis eius. Et hoc medium est ratio alterius extremitatis, sicut in praemissis exemplis est ratio ipsius a, quod est maior extremitas; quia defectus lunae nihil est aliud quam obiectio facta lunari lumini a terra. Ponit etiam aliud exemplum: ut si quaeramus quid est tonitruum.
Et dicatur, secundum opinionem Anaxagorae et empedoclis, quod est extinctio ignis in nube. Secundum vero opinionem eius in II meteororum, tonitruum fit ex percussura exhalationis siccae in frigiditate ad nubes. Utitur autem multoties in exemplis opinionibus aliorum. Si ergo secundum praedictam opinionem quaeratur, propter quid tonat: respondetur, propter hoc quod extinguitur ignis in nube. Sit igitur nubes c, quod est minor extremitas; tonitruum a, quod est maior extremitas; extinctio ignis sit b, quod est medium. Syllogizetur ergo sic: in c est b, idest in nube est extinctio ignis; sed omnis extinctio ignis est sonus; ergo in nube est sonus tonitrui.
Et sic patet quod accipiendo propter quid, per demonstrationem accipimus quid est, quia ipsum medium ostendens propter quid, est ratio definitiva primi termini, idest maioris extremitatis.
Sed si oporteat accipere aliquod aliud medium ad hoc demonstrandum, hoc assumetur ex reliquis rationibus, idest ex definitione minoris extremitatis, et aliarum causarum extrinsecarum.
Cum enim subiectum sit causa passionis, necesse est quod definitio passionis demonstretur per definitionem subiecti. Et hoc patet in exemplo proposito. Quia enim luna est corpus natum sic moveri, ideo necesse est quod obiiciatur certo tempore terra inter solem et ipsam.
Deinde cum dicit: quomodo quidem igitur etc., epilogat quod dictum est: et dicit dictum esse quomodo accipiatur et innotescat quod quid est, scilicet per hoc quod accipitur propter quid. Dictum est etiam quod non est syllogismus neque demonstratio ipsius quid est, ut scilicet proprie syllogizetur vel demonstretur quod quid est; et tamen manifestatur quod quid est per syllogismum et per demonstrationem, in quantum scilicet medium demonstrationis propter quid est quod quid est. Unde manifestum est quod neque sine demonstratione potest cognosci quod quid est, cuius est altera causa; nec tamen est demonstratio ipsius quod quid est, sicut probabatur in obiiciendo.
Et secundum hoc obiectiones inductae sunt verae.