COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 23.). Si quis diligit me, sermonem meum servabit.
1. In verbis istis primo praemittit magister caritatis verae dilectionis indicium, cum dicit: Si quis diligit me, sermonem meum servabit.
Secundo promittit eiusdem dilectionis fructum, cum subiungit: Et Pater meus diliget eum etc.
Indicium ergo dilectionis est observantia sermonis: nec solum hoc, sed etiam cum hoc dimissio terrenae possessionis, et etiam sustinentia temporalis tribulationis. Solet enim probari dilectio largitione doni, exhibitione servitii et tolerantia damni.
2. Probatur ergo dilectio largitione doni, quando homo dat sive dimittit omnia amore Christi: unde Canticorum octavo : " Si dederit homo omnem substantiam suam pro dilectione, quasi nihil despiciet eam".
Item, probatur exhibitione servitii: unde hic: Si quis diligit me etc.: et supra eodem: " Si diligitis me, mandata mea servate ".
Probatur etiam tolerantia damni: Proverbiorum duodecimo " Qui negligit damnum propter amicum iustus est "; ideo dicitur Ioannis decimo quinto: " Maiorem dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis".
3. Sermonem meum seruabit.
Nota, quod servandus est sermo Christi in intellectu per memoriam, in affectu per dilectionem, in effectu per exsecutionem.
De primo in Psalmo : "Iustitia illius in filios filiorum his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsins ad Iaciendum ea ".
De secundo in Psalmo: " Custodivit anima mea testimonia tua et dilexit ea vehementer"; et subiungit: "Servavi mandata tua ".
De tertio Matthaei decimo nono: " Si vis ad vitam ingredi serva mandata ".
4. Sequitur: Et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus etc.: ubi promittit Dominus tlilectionis fructum. Et nota, quod est triplex fructus observantiae mandatorum. Primus est evasio paenae: Ioannis octavo :" Si quis sermonem meum servaverit,
mortem non videbit in aeternum ": - Secundus est adeptio gratiae: de quo hic: Et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus etc, scilicet per gratiam. - Tertius est meritum gloriae; de quo Matthaei decimo nono: " Si vis ad vitam ingredi, serva mandata ".
5. Ad eum, inquit, veniemus. Nota, quod Deus venit libenter, ubi diligitur: unde hic: Si quis diligit me etc: ubi invitatur: Sapientiae septimo : " Invocavi, et venit in me spiritus sapientiae "; ubi exspectatur: Habacuc secundo: " Si moram fecerit, exspecta eum, quia veniens veniet et non tardabit ".
Capitulum XV. Surgite, eamus hinc .
Annotato 58.
(Vers. 1.). Ego sum vitis vera.
Nota, quod Christus fuit vitis in trunco contemptibilis, in palmitibus multiplex, in fructu dulcis sive suavis.
In trunco fuit contemptibilis: Isaiae quinquagesimo tertio : " Ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti: non est ei species neque decor ". - In palmitibus, multiplex: Psalmus: " Extendit palmites suos usque ad mare et usque ad flumen propagines eius ". Palmites Christi fideles sui: Ioannis decimo quinto : " Ego sum vitis, vos palmites ".
In fructu, dulcis: Ecclesiastici vigesimo quarto: " Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris" etc.; et Canticorum secundo: "Sub umbra illius quem desideraveram, sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo".
Annotato 59.
(Vers. 2.). Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum.
1. Nota, quod de vite Ecclesiae tollitur palmes inutilis aliquando per divinam reprobationem, sicut legitur de Saul primi Regum decimo sexto : " Usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum"? dicitur Samueli.
Aliquando per excommunicationem, sicut legimus de adultero, primae ad Corinthios quinto: "Iudicavi huiusmodi tradere satanae in interitum carnis " etc.
Aliquando per aeternam damnationem, sicut dicitur de reprobis Matthaei decimo tertio: "Colligent eos qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis"; et Matthaei vigesimo quinto: " Servum inutilem eiicite in tenebras exteriores ".
2. Et omnem, qui fert fructum, purgabit eum. Nota, quod palmes spiritualis purgatur tripliciter: per sacramentalem confessionem: primae Ioannis primo : " Si confiteamur peccata nostra, fidelis et iustus est, ut remittat nobis peccata nostra ": fidelis est, ut " mundet nos ab omni iniquitate ".
Per temporalem tribulationem: Psalmus: " Igne nos examinasti, sicut examinatur argentum ".
Per extremam excommunicationem: Malachiae tertio: " Sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi ".
Annotato 60.
(Vers. 3.). Jam mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis. Require supra de munditia capitulo decimo tertio .
Annotato 61.
(Vers. 4.). Manete in me, et ego in vobis.
Nota, quod manendum est in Christo per fidem, per caritatem et per operationem.
In Deo enim manet qui in Christum credit: primae Ioannis quarto : " Quisquis confessus fuerit, quoniam Iesus est Filius Dei, Deus in ipso manet, et ipse,in Deo ".
Item, in Deo manet qui ipsum diligit: primae Ioannis quarto: " Qui manet in caritate in Deo manet, et Deus in eo ".
In Deo manet qui ipsi obedit: Ioannis decimo quinto: Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea"; et primae Ioannis secundo: " Qui dicit, se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare".
Annotato 62.
(Vers. 7.). Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petetis, et fiet vobis.
Habitum est supra immediate, qualiter manendum est in Deo: describitur hic fructus manendi in eo, qui est petitionum nostrarum exauditio. Nota igitur, quod petitio solet exaudiri propter gratiam petentis: unde primae Ioannis tertio : Si non reprehenderit nos cor nostrum, fiduciam habemus ad
Deum, ut quidquid petierimus accipiamus ". - Aliquando propter meritum petentis; nude hic dicitur: Si manseritis in me etc. - Aliquando propter instantiam petentis ; propter quod dicitnr Matthaei septimo : " Petite, et accipietis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis"; et Lucae undecimo: " Amen dico vobis, quia, si perseveraverit pulsans, et si non dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget et dabit illi ".
Annotatio 63.
(Vers. 1S.). Iam non dicam vos servos. Require supra octavo capitulo de servitute mala.
Annotatio 64.
(Vers. 16.). Non vos me elegistis, sed ego elegi vos.
Nota, quod omnes fideles electi sunt ad gratiam: ad Ephesios primo : " Elegit nos ante mundi constitutionem ".
Apostoli in gratiae praerogativam: supra sexto: " Ego duodecim vos elegi".
Christus in singularem plenitudinem: Canticorum quinto: " Dilectus meus electus ex millibus ".
Annotatio 65.
(Vers. 18.). Si mundus vos odit, scitote, quia me priorem vobis odio habuit.
1. Nota, quod aliquando mundus dicitur universitas creaturae: Ioannis primo : " Mundus per ipsum factus est". - Aliquando, congregatio Ecclesiae: Ioannis tertio: "Sic Deus dilexit mundum" etc.
Aliquando, amatores vanitatis mundanae; et hic est, de quo hic dicitur: Si mundus vos odit etc. Hic est mundus, qui Christum ignoravit ut caecus, odivit ut malignus, occidit ut sacrilegus. Require de hoc supra septimo capitulo .
2. Si mundus vos odit.
Nota, quod est odire per affectum: primae Ioannis tertio : " Qui odit fratrem suum homicida est".
Est odire per effectum: Psalmus: " Qui diligit iniquitatem odit animam suam ". - Est odire per negligentiam, sicut dicitur de malis Proverbiorum primo secundum aliam litteram: " Quaerent me et non invenient, oderunt enim sapientiam ".
Est odire per concomitantiam, sicut dicitur, quod "qui odit legem odit regem "; secundum hoc dicitur Ioannis decimo quinto : " Qui me odit et Patrem meum odit ".
Capitulum XVI. Haec locutus sum vobis.
ANNOTATIO 66.
(Vers. 4.). Parum infra: Haec loculus sum vobis, ut, cum venerit hora, eorum reminiscamini, quia ego dixi vobis.
Nota, quod recordatio verborum Christi ad tria valet: ad convertendum a malo: unde in Psalmo : "Reminiscentur et convertentur ad Dominum". Exemplum huius Matthaei vigesimo sexto de Petro: " Recordatus est Petrus verbi, quod dixerat Iesus " etc.
Valet etiam ad promovendum in bono: unde Deuteronomii octavo : " Observa et cave, ne quando obliviscaris Domini Dei tui et negligas mandata eius " ; et in Psalmo: " Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam ".
Valet etiam ad praeservandum in periculo: unde hic: Haec loculus sum vobis, ut, cum venerit hora, eorum reminiscamini etc.