COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 7.). Expedit vobis, ut ego vadam.
i. Ideo expedit, quia vado ad iter expediendum, vado ad hospitium praeparandum, vado ad negotium procurandum.
Vado ad iter expediendum: de quo dictum est Michaeae secundo : " Ascendet pandens iter ante eos ". - Vado ad hospitium praeparandum: unde Ioannis decimo quarto: " Vado, vobis parare locum ". - Vado ad negotium procurandum: unde hic: Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos.
2. Ecce, ad quid vado, sed discite, qualiter vado. Vado enim mundum relinquendo: Ioannis decimo sexto : " Relinquo mundum et vado ad Patrem ". - Vado virtutis exempla praebendo; ego enim sum ille pastor, de quo Ioannis decimo: "Cum proprias oves emiserit, ante eas vadit, et oves illam sequantur ". - Vado tormenta passionis sustinendo: de quo dictum est Petro Ioannis decimo tertio: " Quo ego vado, tu non potes me sequi modo; sequeris autem postea ".
Sic enim itur ad regnum relinquendo mundum, operando bonum et sustinendo malum.