CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De differentia roris et pruinae quoad frigus generans.
Differentias autem plures roris et pruinae tangit Aristoteles nimis breviter : et ideo sicut in praecedentibus de his faciemus determinationem, tangentes causas et expositiones dictorum Philosophi. Prima autem differentia inter rorem et pruinam est, quod cum ros et pruina conveniant in materia quae est vapor subtilis tempore diei elevatus, differunt in generante : quia cum super illum vaporem venerit in aere frigus parvum, hoc est, temperatum, adjutam frigore noctis, comprimit ipsum in rorem. Prima autem est vapor congelatus antequam ex ipso resolvatur aqua. Hujusmodi autem dicti quoad primam ejus partem qu est de rore, expositio et causa satis patet per antedicta. De secunda autem parte quae de pruina est intelligenda, sciendum quod signum dicti Philosophi veritatis est figura pruinae :
omne enim quod ante se resolvitur in aquam, et postea congelatur, habet figuram rotundam sicut guttae aquae : pruina autem non habet talem figuram : nec etiam habet figuram nubis : quia nubes est partium sibi adhaerentium sicut lana tenuis distracta sive carminata : et hanc figuram non habet pruina, sed potius nix quae cadit sicut partes lanae rarae distracta : sed figura pruinae est sicut radii quidam ad unum centrum reducti vel unam lineam ex utraque parte circumstantes, quae figura est vaporis cujus partibus multae interponcntur partes aeris, et diffunduntur partes vaporis per modum radiorum in aere : et sic inventae congelantur antequam in aquam vel in nubem convertantur : hoc ergo verificat dictum Philosophi.
Causa autem est, quod frigus triplex est, scilicet solum frigus, et multum frigus, et frigus vehemens. Frigus autem per hoc quod est frigus, non facit nisi spissare vaporem in nubem et in aquam, praeter hoc quod ultra expellat ab ipso calidum vel non subito expellit. Frigus autem multum est, quod est quasi calcatum et stringit et congelat fortiter, universaliter expulso calido. Sed vehemens frigus est acutum, quod praeoccupat spissationem frigoris : quia quasi simul tempore facit tres actiones, scilicet spissare in aquam et congelare,et calidum universaliter expellere. Haec autem frigora differentiam habent : quia frigus etiam primum et multum frigus est addens illi cumiilationi frigoris. Vehemens autem quandoque est magnum vel multum,sed est acutum, quia penetrativum propter illud in quod agit, sicut est vapor qui subtilior est quam nubes, et ideo fortius penetratur a frigore : quando autem est propter materiam in qua est frigus, in sicca materia magis penetrat quam in humida, propter hoc quod siccum est activum, sicut frigus est venti septentrionalis, quod frequenter est in sereno tempore , et in illo frequenter generatur pruina : a tali ergo frigore vehementi congelatur vapor antequam recipiat spissationem in nubem vel conversionem in aquam, quod ostendit figura pruinae, sicut diximus. Haec eadem causa est quare frequenter in februario et martio ab alto cadit nix pauca quae est sicut figura stellae et cadit interpolate : quia tunc calor solis expellit in vaporem elevatum frigus aeris ex hyeme relictum : et ideo vehemens efficitur, et convertit vaporem antequam spissetur in nubes, et ideo cadit in figura vaporis quam praediximus.