CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De differentia roris et pruinae penes tempus et locum accepta.
Secunda autem differentia roris et pruinae est secundum locum et tempus accepta : quoniam, ut ait Aristoteles, ros non ubique, sed in quibusdam locis calidis fit in hyeme : et causa illius est, quia in iocis illis, eo quod calidum vel desiit valde in hyeme, calor temperatus resolvit vaporem compressum, cum in aere non occurrit frigus intemperatum, sed potius temperatum, resolvens ipsum et non congelans, quia ibi fit ros. Sed pruinae generatio non potest esse in hyeme in locis illis : ideo nisi forte valde raro quia pruina, non causatur a trigore temperato, sed excellenti, quod est frigus quod dicitur contractum ab effectu : quia contrahit vaporem vehementer congelans, ipsum praeoccupando antequam possit spissari in nubem, sicut diximus supra : unde vapori illi elevato de quo generatur pruina, non occurrit in aere frigus aequale quod est temperatum, quod comprimat ipsum in nubem : nec occulit ei calor temperatus qui faciat ipsum aquam subtilem, sicut fit in rore :
sed potius excedens frigus occurrit ei, ut saepius diximus : et ideo si considerentur ista quae dicta sunt, ros non habebit tantum unum locum suae generationis in aere, sed unum habebit per se qui supra dictus est, et alium habebit per accidens qui est locus inferior non longe a terra : et illud quidem fit propter duas causas, quarum una est frigus aeris et calor loci, et altera causa est calor aeris et frigus loci : et utrumque horum est duplex. Et sic fiunt quatuor modi generationis roris in inferiori spatio aeris : potest enim locus esse calidus per se, et aer frigidus per se, ex tempore scilicet quod per se est frigidum, sicut est locus multum ad meridiem parvae latitudinis ab aequinoctiali circulo : et ille locus est per se calidus si nihil impediat introitum caloris in ipsum ex parte meridiei : in eodem autem loco in hyeme est aer frigidus per se, quia tunc recedit sol ab ipso, praecipue in nocte : et tunc ex calore loci et frigore aeris generatur temperatum frigidum vaporem inspissans, et intemperatum calidum congelationem impediens in inferiori aere : et ex illis cito fit generatio roris. Potest etiam e converso aer calidus esse per se sicut in aestate, et locus frigidus per se si sit in Aquilone, cujus latitudo magna est ab aequinoctiali circulo : et tunc iterum in inferiori aere ex utrisque conjunctis generatur frigidum temperatum et calidum temperatum, quae sunt generalia rorem, ut diximus. Potest etiam locus calidus esse per accidens, et aer frigidus ex quacumque causa sicut si locus sit Aquilonis, sed ad Aquilonem habeat montes altissimos flatum. Aquilonis impedientes, et ex parte meridiei sit patens vento Australi et soli : et tunc iterum ex calore loci et frigore aeris resultat temperies in calido et frigido, quae sunt generativa roris. Potest locus etiam esse frigidus per accidens, et aer calidus ex quacumque causa, sicut si sit locus meridionalis, sed. ex parte meridionali altissimos habet montes, qui impediant flatum Austri, et accessum solis in ip- sum : ex parte autem Aquilonis patet vento Aquilonari : et tunc iterum ex proprietatibus loci et temporis resultat temperies in aere inferiori : et ideo ros in eo generabitur. Licet autem ista divisio multipliciter possit variari, scilicet quod possit ex utrisque loco et tempore calidis per se, vel ex utrisque frigidis per se, vel ex utrisque calidis per accidens, vel ex utrisque frigidis per accidens, vel ex loco calido per se et aere frigido per accideris, vel e converso ex aere calido per se et loco frigido per accidens, vel ex loco frigido per se et aere calido per accidens, vel e converso ex aere frigido per se et loco calido per accidens: tamen quia primae quatuor combinationes non sunt generativae roris, consequentes autem, ut constat per ante dicta, Philosophus non tangit nisi duas, quae in quatuor modis diversificantur : et hae sufficiunt ad sciendum causam generationis roris in aere inferiori. Pruina autem semper generatur in Inferiori aere, non a tempore frigidi et calidi, sed potius a congelatione praeoccupante spissationem vaporis in nubem, et conversionem nubis in aquam : quae congelatio est frigoris excellentis in aere inferiori,