COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 13.). Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.
Duo tanguntur in verbis istis: primo, Spiritus sancti adventus, cum dicitur: Cum venerit etc: secundo, advenientis effectus, cum subiungitur: Docebit vos etc.
Ait ergo: Cum venerit Spiritus sanctus, qui scilicet solet venire, ubi diligitur, ubi invitatur et ubi exspectatur. Require de hoc supra capitulo decimo quarto .
2. Docebit vos omnem veritatem, quae triplex est, scilicet veritas doctrinae, quae necessaria est contemplativis; de qua Matthaei vigesimo secundo : " Magister, scimus, quia verax es et viam Dei , in veritate doces ".
Veritas vitae, quae necessaria est activis: de qua Isaiae trigesimo octavo: (Memento, Domine, quomodo ambulaverim coram te in , veritate et in corde perfecto ". - Veritas iustitiae, quae necessaria est praelatis: de qua Proverbiorum decimo octavo: " Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate iudicii ",
8. Vel aliter distingue: quia Spiritus sanctus solet venire, ubi diligitur, ubi invitatur et ubi exspectatur, ubi ei hospitium praeparatur: et tunc . adiunge, quod docet quadruplicem veritatem, scilicet veritatem cognitionis: unde Psalmus : " Qui loquitur veritatem in corde suo " etc.
Veritatem intentionis: de qua Ioannis octavo: "In veritate non stetit", dicitur de diabolo; et Ioannis septimo: " Qui quaerit gloriam eius qui misit illum, hic verax est".
Veritatem locutionis: de qua Zachariae octavo: " Loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo ".
Veritatem operationis: de qua primae Ioannis tertio : " Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate "; et Ioannis tertio: " Qui facit veritatem venit ad lucem ".