In die illa.
In parte ista gratias agit de populi justificatione; et dividitur in duas. In prima praedicit justorum statum; in secunda ostendit justitiae fructum, vetus error. Circa primum duo. Primo enim praedicit justorum fiduciam, in die illa, post reditum de captivitate, et afflictionem Moabitarum a Machabaeis; vel post christi adventum. O sion, salvator, christus, vel Judas Machabaeus, urbs fortitudinis Machabaea protectione; ponetur murus et antemurale, ipsi tantum, ad litteram, tempore Machabaeorum, vel murus christus, antemurale, prophetae.
Vel aliter sion est urbs, salvator deus, vel christus, vel Judas Machabaeus. Murus, idest defendens sicut murus. Proverb. 18: turris fortissima nomen domini. Zach. 2: ero eis, ait dominus, murus ignis in circuitu. Secundo dominus praedicat eorum justitiam, dicens ad Angelos, aperite portas, caeli vel virtutis, clausas peccatis: vel, ad litteram, non oportet vos claudere portas propter infideles, quia omnes erunt justi.
Psal. 117: haec porta domini; justi intrabunt in eam: vetus error. Hic ponit justitiae fructum, scilicet pacem; de qua primo ponitur populi petitio, quae tria continet. Proponitur enim idoneitas petentium, vetus error, scilicet idolatriae: 2 Cor. 5: vetera transierunt. Postulatur pacis beneficium, servabis pacem, corporis et animae.
Infra 32: sedebit populus meus in pulchritudine pacis. Allegatur pacis meritum: quia in te speravimus. Eccli. 2: quis speravit in domino, et confusus est? secundo ponitur prophetae responsio, qui est mediator inter populum et deum, sperastis. Et dividitur in tres. In prima ponitur pacis promissio; in secunda pacis impetratio semita justi recta est; in tertia impetratae pacis denuntiatio, justitiam.
Circa primum tria. Primo concedit meritum: sperastis in domino in saeculis, idest semper.
Psal. 27: in ipso speravit cor meum, et adjutus sum. Secundo adhibet consilium, in domino deo, supple, sperate. Matth. 10: qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Tertio promittit pacis beneficium, pro destructione hostium: quia incurvabit habitantes. Judaei referunt ad Romanos. Potest autem referri ad quoslibet ipsorum hostium. Vel mystice ad ipsos Judaeos. Supra 25: munimenta sublimium murorum tuorum corruent.
Et adjungit destruentium conditionem: conculcabit eam pes pauperis. Judaei, qui parum habet; egenorum, qui eget plura habere. Vel si mystice, ponit meritum destructionis Judaeorum propter pauperem christum, de quo in Psal. 69: ego autem egenus sum et pauper. Et alibi 68: ego sum pauper et dolens. Egenorum, discipulorum, semita justi. Hic ponitur quasi disceptatio prophetae cum domino, ad impetrandam petitionem populi: et primo inducit ad puniendum hostes per argumenta: secundo per experimenta, indulsisti. Circa primum duo facit. Primo inducit ut puniat; secundo ut in poena detineat, morientes. Circa primum tria facit. Primo inducit ad justitiam; secundo excludit misericordiam, misereamur, tertio determinat poenam, et non videbit.
Provocat autem ad justitiam, tria proponens.
Primo justitiae rectitudinem, semita justi, idest justitiae. Sap. 10: justum deducit dominus per vias rectas. Secundo afflictorum expectationem, proponens tria: ipsam expectationem, in semita, idest per poenam judiciorum tuorum, quibus nos vindicas et liberas. Psal. 118: in aeternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me. Expectantium desiderium, nomen tuum. Jer. 23: hoc est nomen quod vocabunt eum, dominus justus noster. Desiderii assiduitatem: quia die et nocte, idest omni tempore, vel in prosperis et adversis, anima mea.
Cant. 3: in lectulo meo quaesivi quem diligit anima mea. Psal. 62: deus deus meus, ad te de luce vigilo. Tertio proponit justitiae utilitatem, cum feceris judicia. Psal. 9: cognoscetur dominus judicia faciens. Misereamur.
Hic excludit misericordiam; et circa hoc duo facit. Primo dominus interrogative proponit misericordiam, misereamur. Psalm. 32: misericordia domini plena est terra. Secundo propheta excludit ipsam, propter ejus inutilitatem, et non discet.
Eccle. 8: quia non profert dominus cito sententiam, filii hominum perpetrant mala. Eccli. 30: equus indomitus evadet durus, et filius remissus evadet praeceps. Et propter peccati gravitatem, propter sacri loci profanationem, in terra sanctorum. Psalm. 78: deus, venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt templum sanctum tuum. Jerem. 11: quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? et non videbit. Hic ponitur disceptatio de poena determinando: et primo dominus interrogat, et non videbit; quasi: numquid debeo hanc poenam sibi dare quod non videat? vel remissive, et sufficit hoc ad poenam. Secundo propheta respondet: domine exaltetur. Tertio dominus poenam determinat spiritualem: videant et confundantur: apocal. 1: videbit eum omnis oculus, in gloria humanitatis, non divinitatis: et corporalem. Apocal. 19: missi sunt in stagnum ignis. Quarto propheta congaudens consentit, proponens duo bona consequentia ex dicta poena: pacem populi. Ergo, domine, hoc facto, dabis pacem; et hoc de te speramus; omnia enim. Phil. 2: deus est qui operatur in nobis velle et perficere: operatus es, opera, idest poenas, quibus sufficienter nos purgasti. Infra 40: suscepit de manu domini duplicia. Secundo laudem dei: domine deus possederunt; et ideo laudi tuae vacare non potuimus. Tantum in te, non habentes alium deum cui soli vacemus. Thren.
Ult.: servi dominati sunt nostri.
Nota super illo verbo, urbs fortitudinis, quod christus est urbs fortitudinis nostrae, quia nos confirmat primo in fide. 1 Cor. 3: fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est christus jesus. Secundo in spe. Heb. 6: fortissimum solatium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem.
Tertio in caritate. Eph. 3: in caritate radicati et fundati. Luc. 12: ignem veni mittere in terram; quarto in opere. Phil. 2: deus qui operatur nobis velle et perficere pro bona voluntate.
Quinto in tentatione. 1 Cor. 10: fidelis deus, qui non permittet vos tentari supra id quod potestis. Sexto in accusatione. 1 joan. 2: advocatum habemus ad deum jesum christum.
Septimo in remuneratione. Apocal. 3: faciam illum columnam in templo dei mei.
Item nota super illo verbo, aperite, quod aperire debemus portas per meditationem primo infernalis miseriae, infra 38: vadam ad portas inferi. Secundo justae vitae. Prov. Ult.: laudent in portis opera ejus. Tertio caelestis gloriae. Psalm. 147: confortavit seras portarum tuarum.
Item nota super illo verbo pacem, quod tria sunt quae faciunt pacem in praesenti. Primo contemptus temporalis opulentiae. Infra 57: impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Secundo subjugatio carnalis concupiscentiae.
Eccl. 44: pacificantes in domibus suis.
Tertio contemplatio divinae sapientiae. Psalm. 75: in pace factus est locus ejus, et habitatio ejus in sion.
Item nota super illo verbo, semita justi, quod est via justitiae recta primo propter itineris brevitatem.
Sap. 5: ambulavimus vias difficiles.
Secundo propter situs aequalitatem: cujus medium non discrepat, joan. 13: sciens quia ad deum vadit. Tertio propter pulchritudinem. Jer. 31: benedicat tibi dominus, pulchritudo justitiae, mons sanctus.
Nota super illo verbo, pacem, quod tria sunt quae faciunt pacem in futuro. Primo bonorum ubertas. Psal. 147: posuit fines tuos pacem.
Secundo malorum securitas. Infra 32: sedebit populus meus in tabernaculis fiduciae. Tertio immobilitas. Psal. 4: in pace in idipsum dormiam et requiescam.
Morientes. Hic petit ne punitos ulterius a poena liberet. Et primo ponit petitionem: morientes peccatores non vivant, vita gloriae nisi poeniteant. Gigantes, de sua potentia gloriantes, non resurgant, ad gloriam. Psal. 1: non resurgent impii, Eccli. 16: non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes. Vel petit ut hostes eorum deiecti, ulterius non resurgant ad potentiam. Secundo ponit exauditionem: propterea.
Psal. 9: pereat memoria eorum cum sonitu.
Jerem. 8: in tempore visitationis suae corruent. Indulsisti. Hic inducit deum ad iustitiae opus per experimentum. Et primo per experimentum in gentibus, secundo in Iudaeis: sicut quae concepit.
Circa primum duo facit. Primo probat per experimentum inutilitatem misericordiae: tum quantum ad remissionem poenarum, indulsisti; tum quantum ad multiplicationem bonorum, elongasti. Jer. 5: magnificati sunt et ditati, et incrassati sunt et impinguati, et praeterierunt sermones meos pessime.
Prov. 1: prosperitas stultorum.
Secundo utilitatem vindicantis justitiae, domine in angustia. Oseae 6: in tribulatione sua mane consurgent ad me. Jer. 2: in tempore afflictionis. Sicut quae concepit.
Hic probat idem per experimentum in Judaeis. Et primo ponit tribulationis flagellum, sicut quae concepit.
Joan. 16: mulier cum parit, tristitiam habet.
Psal. 47: ibi dolores ut parturientis.
Secundo emendationis fructum, a facie tua. Hebr. 12: omnis quidem disciplina, in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed moeroris; postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit justitiae. Justitiam non fecimus.
Hic denuntiat impetratam pacem: et circa hoc tria facit. Primo ostenditur ratio dilationis, justitiam non fecimus, ut alludat ei quod dicitur Deut. 28: dabit dominus inimicos tuos qui consurgunt adversus te, corruentes in conspectu tuo.
Secundo ponitur promissio restitutionis populi per resurrectionem, sive corporalem in die novissimo, sive a miseria captivitatis. Unde promittitur resurrectio.
Vivent mortui: vox prophetae ad dominum; Ezech. 37; indicitur resurgentibus gratiarum actio: expergiscimini, Dan. 12: multi ex his qui dormiunt in pulvere terrae, evigilabunt. Et assignatur resurrectionis causa, vel ratio: quia ros, scilicet divina benignitas, Os. 6: et veniet etc.. Tertio ostenditur hostium destructio: (et circa hoc tria ponit. Primo ipsam destructionem): terra gigantium, idest superborum et potentium. Supra 17: erit quasi acervus lapidum in ruina. Secundo populi dei immunitatem, vade populus meus. Cubicula, sepulcra; vel ad litteram, munitionem in quibus interdum se caute custodiunt. Infra 54: in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te; et misericordia sempiterna misertus sum tui. Apocal. 7: dictum est illis, ut quiescerent adhuc modicum, donec compleretur numerus fratrum suorum. Tertio ponit destructionis ordinem, quia per judicium: unde ponit judicis adventum, ecce enim dominus. Michaeae 1: ecce dominus egredietur, et manifestationem criminum: et revelabit, job 16: terra ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus.