Sapientia confortabit sapientem.
Verbum istud scriptum est in ecclesiastico, per quod intelligitur quod tam sapiens praedicator quam etiam auditor indiget sapientia. Unumquodque enim indiget vegetari per nutrimentum sibi conveniens. Nutrimentum autem ipsius anime est documentum sacre Scripture. Oportet ergo confortari intellectum predicatoris ad imprimendum cordibus auditorum documentum doctrine fortiter. Item oportet intellectum auditorum confortari ad audiendum et retinendum memoriter. Divina autem sapientia non est stabilis in corde hominis nisi fortiter imprimatur et bene retineatur. Ego non sum ydoneus ad imprimendum vobis istam sapientiam sicut decet, sed dicit beatus Jacobus: si quis indiget sapientia postulet eam a domino qui dat omnibus affluenter et non improperat; unde debemus invocare dominum et rogare ipsum ut det mihi sapientiam suam quam possim exprimere et vobis imprimere et vos eam retinere ita quod cedat ad ejus gloriam et honorem nostrarum...p