CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De convenientia roris et pruinae in duobus, scilicet in tempore elevationis vaporis et in hoc quod neutrum est in supremis montibus altis.
Conveniunt autem pruina et ros in duobus, quorum unum est, quod vapor non elevatur quando flat ventus, sed potius in sereno : si enim flat ventus, aut ille erit Aquilonaris, aut Meridionalis ,. aut Orientalis, aut Occidentalis. Et siquidem est Aquilonaris, frigidus est impediens elevationem causati vaporis. Si autem Meridionalis, ille congregativus est nubium, et trahit serenitatem : et tunc iterum non elevatur vapor subtilis, sed spissus qui est materia pluviae. Si autem Orientalis, ille est calidus, eo quod sol diu agit in ipsum, sicut dicetur infra in tertio, et non permittit in vapore siccum esse aequale frigidum. Si autem est Occidentalis, ille pluviosus est, non habens vaporem purum et clarum qui est materia roris vel pruinae. Omnes autem secundarii venti proprietates sequuntur principalium : et ideo stante vento, aut non elevatur vapor roris et pruinae, aut si elevatur, ad formam roris vel pruinae nec potest pervenire : et sic intelligitur dictum Philosophi quod dicit, quod vapor roris elevatur in sereno, et non elevatur quando flat ventus, alioquin contradiceret sibi infra statim in proximo, ubi dicit quod ros fit quando flat Auster et non Septentrio : hoc enim est verum de materia roris, quae elevatur in Austro : sed Austro durante, materia haec ad formam roris non pervenit, sed potius in sereno, Austro succedente : et hoc est etiam verum de materia pruinae.
Conveniunt autem in hoc etiam ros et pruina, quod neutrum eorum generatur in supremis, montibus altis. Alii enim sunt montes, alii alti montes, et alii supremi montes alti. Montes enim alii sunt supra communem terrae circumferentiam, sed non excedentes primam aeris tunicam, in quo sunt virtutes radiorum solis. Sed montes alti sunt, qui addunt super montes In elevatione, et excedunt terrae circuitum et primum aeris interstitium quod frigidum est : et ideo in eis sunt nives perpetuae, ex quarum compressione In profundo generantur crystallus, et beryllus, et alii hujusmodi lapides a quibus naturaliter removetur calidum. Alii sunt montes supremi alti qui super illos addunt in elevatione, et excedunt secundum aeris interstitium, et protenduntur usque ad. tertium longe in ipso
exaltati usque ad aerem qui siccatus est calore non urente, sed exsiccante aeris humorem : et in illis nec pruina nec ros generatur in sublimi ipsorum. Cujus duas causas dicit esse Philosophus, quarum una est, quod caliditas vehemens est in eis locis quae sunt in supremis montibus illis : et ideo antequam vapor ascendat ad cacumina eorum, solvitur in aquam, et descendit in vallem. Altera autem est, quia aer non longe supra cacumina illorum montium inflammatur et calefit calefactione vehementi : et etiam si aliquid posset frigidum aeris locum transire de vaporibus, et pervenire usque ad cacumina eorum, illud ibi resolveretur in aerem : et ideo non generantur inde ros aut pruina. Isti sunt montes de quibus legitur in Chronicis, quod Philosophi ascendentes in eos causa philosophandi, secum portaverunt aquam in vase, et spongias , ut spongiis in aquam missis et ori applicatis, attraherent sibi frigidiorem et crassiorem aerem ad refrigerium pectoris, ut aliquamdiu ibi subsistere possent.