COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 20.). Tristitia vestra vertetur in gaudium.
1. Nota, quod est tristitia, quae vertitur in gaudium: et est tristitia, quae continuatur in luctum. Prima est tristitia bonorum, et haec est sustinenda.
Secunda est tristitia malorum, et haec est fugienda.
Tristitia iustorum triplex est: tristitia contritionis, quae accidit homini ex consideratione sui: secundae ad Corinthios septimo : " Quae enim secundum Deum tristitia est paenitentiam in salutem stabilem operatur; saeculi autem tristitia mortem operatur".
- Tristitia compassionis, quae accidit homini ex consideratione proximi: Psalmus:"Quaesivi, qui simul contristaretur mecum, et non inveni"; et Proverbiorum decimo: "Filius stultus moestitia est matri suae".-Tristitia spiritualis desolationis, quam habet anima propter absentiam sponsi: de qua hic : "Mundus gaudebit, vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium ". - Haec tristitia toleranda est, quia brevis: Ioannis decimo sexto: "Vos igitur nunc quidem tristitiam habetis: iterum autem videbo vos " etc.
2. Nota, quod dicitur: Nunc tristitiam habetis, quasi dicat: momentaneam tristitiam habetis, quia levis: tristitia enim spiritualis semper habet intra se admixtam veritatem consolationis: unde magis proprie dicitur quasi tristitia quam tristitia: ideo secundae ad Corinthios sexto : " Quasi tristes, semper autem gaudentes ". - Quia utilis; secundae ad Corinthios septimo: "Ecce, quae est secundum Deum tristitia quantam in vobis operatur sollicitudinem, sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam ". -Haec est tristitia, quae, ut hic dicitur, vertetur in gaudium. De his tribus primae Petri primo : "In quo exsultabitis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus".
Nota, quod dicit: contristari nunc, ecce, tristitia brevis: contristari modicum, ecce, tristitia levis: item: si oportet contristari, exsultabitis, ecce, tristitia utilis.
3. Sequitur de tristitia malorum, quae triplex est, scilicet tristitia culpae; de qua Ecclesiastici trigesimo octavo : " A tristitia festinat mors "; et Ecclesiastici decimo quarto: " Felix, qui non habuit animi sui tristitiam, et qui non est stimulatus in tristitia delicti ".
Tristitia sequelas: Ecclesiastici decimo quarto: " Oculus malus ad mala, et non satiabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam ".
Tristitia damnationis aeternae; Ezechielis vigesimo tertio: " Ebrietate et dolore repleberis, calice moeroris et tristitiae, et bibes illum usque ad faeces ".
Haec autem tristitia fugienda est, quia dissipat consilium rationis: Ecclesiastici decimo quarto : " Felix, qui non habuit animi sui tristitiam, et qui non excidit a spe sua ". Cruciat affectum voluntatis: Ecclesiastici trigesimo: " Multos occidit tristitia, et non est utilitas in illa ". Enervat vigorem virtutis: Ecclesiastici trigesimo octavo: "A tristitia festinat mors et cooperit virtutem, et tristitia cordis flectit cervicem ".
4. Vel distingue aliter: quia tristitia mala aufert pinguedinem internae devotionis: Proverbiorum decimo septimo . " Spiritus tristis exsiccat ossa ".
Aufert vigorem bonae operationis: Ecclesiastici trigesimo octavo: " A tristitia festinat mors " etc., ut supra.
Aufert spem acternae retributionis: Ecclesiastici decimo quarto: " Felix, qui non habuit animi sui tristitiam, et qui non excidit a spe sua ".