Postquam philosophus ostendit quomodo accipiendum sit medium quod est causa in his quae fiunt in rectum, hic ostendit quomodo debeat accipi in his quae fiunt secundum generationem circularem.
Et primo, ostendit propositum; secundo, manifestat per exempla; ibi: in operibus autem videtur sic etc..
Circa primum considerandum est quod, quia motus caeli circularis causa est generationis in istis inferioribus, ideo dicitur in II de generatione, quod quaedam circulatio in generationibus invenitur, puta quod ex aqua generatur terra, et ex terra iterum aqua. Dicit ergo quod, quia videmus esse quamdam generationem in his quae circulo generantur, in his etiam contingit observari hoc quod supra dictum est, scilicet quod syllogizetur a posteriori, si hoc modo accipiantur termini demonstrationis, quod medium et extremi termini se invicem consequuntur: quia in his quae sic generantur, est quaedam conversio circularis, dum scilicet a primo generato devenitur ad ultimum, et ab ultimo reditur ad primum, non idem numero, sed idem specie, ut patet in II de generatione.
Et ita non sequitur quod idem numero sit prius et posterius, effectus et causa. Et hoc ipsum competit processui demonstrationum, eo quod, ut in praecedentibus dictum est, quandoque conclusiones convertuntur, ut scilicet ex eis syllogizentur aliquae praemissarum; hoc enim est circulo demonstrare. Quod quamvis non competat si omnino sit unum et idem quod prius fuit conclusio, et postea est principium respectu eiusdem numero, ne sit idem notius et minus notum; si tamen non sit omnino idem, sicut accidit in his quae circulo generantur, nullum inconveniens est.
Deinde cum dicit: in operibus autem videtur sic etc., manifestat quod dixerat per exempla, et dicit quod in ipsis operibus naturae videtur sic evenire, quod sit quidam circularis processus. Quia si terra sit compluta, necesse est quod per actionem solis vapor ex ea resolvatur; quo resoluto et sursum elevato, necesse est quod generetur nubes; et hac generata, necesse est quod generetur aqua pluviae; qua generata, necesse est quod cadens super terram compluat eam. Et hoc est quod accipiebamus quasi primum: non tamen est eadem complutio terrae ad quam ultimo pervenitur, et a qua primo incipiebatur. Et sic manifestum est quod factus est quidam circuitus, inquantum uno eorum existente fit aliud, et illo existente fit aliquod aliud; quo existente reditur ad primum, non idem numero, sed idem specie.
Iste tamen causarum circuitus inveniri non potest secundum ordinem qui invenitur in causis per se: sic enim necesse est pervenire ad unum primum in quolibet genere causarum, ut probatur in II metaphys.. Quod autem aqua generetur ex igne, et ignis iterato ex aqua, hoc non est per se, sed per accidens. Non enim ens per se generatur ut ex ente in actu, sed ex ente in potentia, ut dicitur in I physicor.. Procedendo ergo in causis per se non erit circulatio. Nam complutionis terrae causam agentem accipiemus calorem aeris, qui causatur ex sole, et non e converso; causam vero materialem aquam, cuius materia non est vapor, sed materia communis elementorum.
Deinde cum dicit: sunt autem quaedam quae etc., ostendit qualiter diversimode demonstretur per causam in his quae sunt semper, et in his quae sunt ut frequenter. Et circa hoc tria facit: primo, proponit quod intendit; secundo, probat propositum; ibi: si enim a de b etc., tertio, epilogat quae dicta sunt; ibi: quomodo quidem igitur etc.. Dicit ergo primo quod quaedam sunt quae universaliter fiunt, et quantum ad tempus, quia semper, et quantum ad subiectum, quia in omnibus, aut se habent, sicut immobilia, quibus non competit proprie fieri, aut fiunt, sicut mobilia quae semper eodem modo se habent, ut patet in motibus caelestibus. Quaedam vero non fiunt sicut semper, sed sicut frequenter. Et ponit de his exemplum. Sicut quod omnis homo masculus efficiatur quandoque barbatus, non accidit semper, sed sicut frequenter. Sicut igitur eorum quae sunt semper, oportet accipere medium quod est semper; ita et talium, quae sunt sicut frequenter, oportet accipere medium sicut frequenter.
Deinde cum dicit: si enim a de b praedicatur etc., probat quod ad concludendum id quod est sicut frequenter, necesse sit accipere medium quod sit sicut frequenter. Detur enim oppositum, quod accipiatur medium quod sit universaliter et semper; puta si a, quae est maior extremitas, praedicetur universaliter de b, quod est medium, et b de c, quod est minor extremitas: ex necessitate sequitur quod a praedicetur de c universaliter, et quantum ad tempus et quantum ad subiectum, quod est semper et de omni praedicari.
Unde idem nunc dicimus universaliter praedicari, quod praedicari de omni et semper. Sed suppositum erat quod a praedicaretur de c sicut frequenter. Necesse est ergo quod medium, quod est b, accipiatur sicut frequenter existens. Sic igitur patet quod possunt accipi quaedam immediata principia eorum quae sunt frequenter, ita quod ipsa principia sint aut fiant sicut frequenter.
Huiusmodi tamen demonstrationes non faciunt simpliciter scire verum esse quod concluditur, sed secundum quid, scilicet quod sit verum ut in pluribus; et sic etiam principia quae assumuntur, veritatem habent. Unde huiusmodi scientiae deficiunt a scientiis, quae sunt de necessariis absolute, quantum ad certitudinem demonstrationis.
Deinde cum dicit: quomodo quidem igitur etc., epilogat ea quae dicta sunt; et dicit quod iam supra dictum est, quomodo quod quid est, quod est aliqualiter idem ei quod propter quid, assignatur inter terminos syllogisticos, dum ostensum est qualiter singula causarum genera, et in singulis diversitatibus rerum, sint media demonstrationum.
Dictum est etiam qualiter eius quod quid est sit vel non sit demonstratio vel definitio.