COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 22.). Vos igitur nunc tristitiam habetis: iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum ".
1. In verbis istis duo facit Dominus. Primo consolatur praesentari Apostolorum tribulationem, cum dicit: Vim quidem nunc tristitiam habetis.
Secundo exprimit sequentem eorundem consolationem, cum subiungit: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum. Tribulatio hujusmodi fuit in tempore passionis: consolatio, in die resurrectionis.
2. Vos, inquit, tristitiam habetis. Nota, quod triplex est tristitia. Est eam tristitia, cuius principium est malignitas, et haec est detestanda. Est tristitia, cuius principium est infirmitas, et haec est moderanda. Et est tristitia, cuius principium est caritas, et haec est amplectenda. - Est igitur tristitia malignitatis: de qua Matthaei sexto . " Nolite fieri, sicut hypocritae, tristes"; Ecclesiastici decimo quarto: " Oculus malus ad mala, et in tristitia erit super mensam . suam " etc.
Est etiam tristitia infirmitatis, sicut quando tristatur aliquis super re temporali: Ecclesiastici trigesimo : " Ne des animae tuae tristitiam, et ne affligas temetipsum in consilio tuo Haec moderanda est: primae ad Thessalonicenses quarto: "Non contristamini, sicut et ceteri, qui spem non habent". Hanc moderabat Dominus in discipulis, Ioannis decimo sexto, cum dicebat: " Quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. Sed ego in veritate dico vobis: Expedit vobis, ut ego vadam ".
Est etiam tristitia caritatis: de qua dicitur hic: Vos quidem nunc tristitiam habetis, quia scilicet me ad passionem ire videtis. Et hinc promittitur consolatio, cum subiungitur:
3. Iterum videbo vos: videbo, inquit, vos, id , est, visitabo vos. Et nota, quod Dominus tripliciter visitat, scilicet corripiendo in culpa, locupletando . in gratia, beatificando in gloria.
Visitat, ut corripiat culpam, sicut solet praelatus visitare subditos: Psalmus : " Visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum ".
Visitat infundendo gratiam, sicut solet dives amicus visitare pauperem amicum ipsum locupletando: Psalmus: " Visitasti terram et inebriasti eam, multiplicasti locupletare eam ". - Visitat largiendo gloriam, sicut solet medicus visitare infirmum, curando aegritudihem, tribuendo sanitatem. Ita ipse Deus curat miseriam et tribuit felicitatem: de qua hic dicitur: Videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.