Vae coronae.
In parte ista comminatur contra illos qui contemnebant prophetarum vaticinia; et primo contra contemnentes in praesenti; secundo contra futuros temporibus ieremiae: 30 cap. Vae filii desertores.
Prima in duas. In prima contra illos de decem tribubus; in secunda contra illos de duabus, verum hi quoque. Circa primum tria facit. Primo arguit culpam superbiae.
Vae coronae, quia de multitudine superbiebant, quae est corona vel gloria regis, Prov. 14 in multitudine populi dignitas regis. Secundo culpam gulae: ebriis ephraim, Nahum gloria inebriasti me. Flori decidenti... Qui erant, temporibus David et Salomonis, venientes de aestu figebant in (valle) Gethsemani tentoria idolatriae; errantes a vino, scilicet idolatria.
Ezech. 7: floruit virga, germinavit amygdalus.
Secundo comminatur poenam, ecce validus, et circa hoc duo facit. Primo ponit hostium fortitudinem, ecce validus, quantum ad fortitudinem hostium, quos immittet; sicut impetus, quantum ad multitudinem. Supra 17: sonabunt populi sicut sonitus aquarum. Secundo ponit poenae afflictionem, scilicet dejectionem superbiae, pedibus conculcabitur; Hab. 3: in fremitu conculcabis; et exinanitionem gloriae, et erit flos quasi temporaneum, idest tempestivus vel primitivus fructus. Supra 18: ante messem enim totus effloruit. Nahum 3: omnes munitiones tuae sicut ficus cum grossis suis. Tertio ponit justorum gloriam, scilicet illorum de duabus tribubus, in die illa, scilicet temporibus ezechiae, destructis decem tribubus: quantum ad tria; quantum ad populi laetitiam, corona, quae ex auro vel argento, contra hoc quod dicit, coronae superbiae. Sertum, de floribus, contra hoc quod dixit, flori decidenti: infra 61: et darem eis coronam pro cinere.
Quantum ad regis justitiam, et erit, ipse dominus, spiritus: jerem. 23: regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra. Quantum ad militum potentiam, et fortitudo, quia dominus pro eis pugnabit.
Supra 25: quia factus est fortitudo mea.
Verum hi. Hic comminatur contra illos de duabus tribubus: et primo contra principes: secundo contra civitatem vel contra populum. Cap. 29: vae Ariel. Prima in duas. Primo ponit comminationem; secundo consolationem, auribus percipite. Circa primum duo.
Primo arguit peccatum, et comminatur simul interitum: secundo excludit remedium: propter hoc audite.
Circa primum duo.
Primo arguit in eis defectum scientiae; secundo contemptum doctrinae, quia manda.
Circa primum duo. Primo arguit culpam, ponens primo errorem omnium communiter, verum hi quoque fornicando, Oseae 4: vinum et ebrietas apostatare faciunt a deo. Secundo doctorum, sacerdos; nescierunt, quantum ad ignorantiam credendorum, erraverunt quantum ad ignorantiam agendorum, videntem, idest deum qui omnia videt. Unde est expositio Ezech. 22: sacerdotes contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea.
Tertio ponit ignorantiae modum: omnes enim mensae, quia in templis idolis se ingurgitabant usque ad vomitum, quasi omnino idolis dediti: sordiumque, scilicet omnium vitiorum turpium. Prov. 26: sicut canis qui revertitur ad vomitum, et sus lota in volutabro luti. Secundo comminatur poenam excaecationis: quem docebit? unde primo ponitur quaestio, quem docebit? quasi dicat, ex quo vos scientiam repulistis? auditum, scilicet quod audivi a domino. Secundo ponitur responsio, ablactatos idest humiles et parvulos simplices. Matth. 11: abscondisti haec et revelasti ea parvulis. Vel quoscumque bonos separatos a lacte concupiscentiae.
Nota super illo verbo, ebriis, quod mali inebriantur vino, primo materialis liquoris. Eph. 5: nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Secundo carnalis delectationis. Prov. 7: venite, inebriemur; tertio spiritualis erroris. Supra 19: et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo sicut errat ebrius et vomens.
Quarto divinae punitionis. Thren. 3: inebriavit me absynthio. Item inebriantur sancti primo lacrymis compunctionis. Supra 16: inebriabo te lacryma mea. Secundo calice passionis.
Ps. 22: calix tuus inebrians quam praeclarus est.
Tertio incentivo amoris. Cant. 4: comedite amici, et inebriamini. Quarto torrente felicis delectationis.
Psal. 35: inebriabuntur ab ubertate domus tuae.
Item nota super illo verbo, coronae superbiae, quod coronantur mali et boni. Mali coronantur primo corona vanae laetitiae. Sap. 2: coronemus nos rosis. Secundo rerum opulentiae. Supra 23: quis cogitavit hoc super tyrum quondam coronatam? tertio mundanae potentiae. Job 19: spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo. Quarto superstitiosae observantiae. 2 Mach. 6: cum liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati libero circuire.
Item coronantur sancti primo corona nuptiali. Infra 61: quasi sponsum coronavit me corona. Secundo triumphali. 2 timoth. 2: non coronabitur nisi qui legitime certaverit. Tertio regali. Infra 62: eris corona gloriae in manu dei tui. Psalm. 20: posuisti, domine, in capite ejus coronam de lapide pretioso. Quarto sacerdotali. Eccl. 45: corona aurea super caput ejus, expressa signo sanctitatis.
Item nota super illo verbo, ablactatos lacte, quod est quoddam lac quod debet deseri; et istud multiplex. Primo carnalis concupiscentiae. Supra 11: qui ablactatus fuerit; secundo imperfectae justitiae.
Gen. 21: crevit puer, et ablactatus est.
Tertio rudis doctrinae. 1 Cor. 3: tamquam parvulis in christo lac potum dedi vobis. Et est lac quod debet amplecti, primo purae conscientiae.
Thren. 4: candidiores nive, nitidiores lacte, propter nitorem. Secundo sanae doctrinae propter dulcorem. Can. 4: mel et lac sub lingua ejus. Tertio aeternae gloriae propter facilem absorptionem. Levit. 20: possidete terram fluentem lac et mel.
Quia manda. Hic ponit contemptum doctrinae: et primo per blasphemiam, qua prophetas deridebant, dicentes, manda, quia his verbis comminando utebantur. Supra 13: mandabo militiae caeli, Ier. 13: mandabo nubibus. Expecta.
Hic promittendo. Habacuc 2: si moram fecerit, expecta eum, quia veniens veniet. Et addit poenam, in loquela; idest, ita carebitis intellectu prophetarum ac si aliquis loqueretur vobis motu labii tantum, et lingua extranea. Vel statim inferet vobis plagas. Et de ista locutione, Sap. 2: contumelia et tormento interrogemus illum. Secundo quantum ad obedientiam, cui dixit: unde primo ponit praeceptum, haec requies. Matth. 25: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.
Secundo contemptum, et noluerunt. Ezech. 3: domus autem Israel noluit audire te, quia nolunt audire me. Tertio comminatur interitum. Et erit eis; idest, pro verbis suis hanc poenam patientur.
Matth. 12: ex verbis tuis.
Ut vadant, in interitum. Propter hoc.
Hic excludit remedium: et primo ponit duo remedia: secundo excludit ab eis utrumque. Et ponam.
Circa primum ponit duo remedia. Unum in quo confidebant, scilicet pactum cum idolis: unde ponit pactum, percussimus foedus cum morte, idest cum diabolo. Job 40: numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? et pacti fructum: flagellum inundans, idest persecutio: mendacium, idest idolum, quod vos prophetae dicitis mendacium. Psalm. 72: in labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.
Secundum est remedium quod deus sanctis parat, scilicet christum, ecce ego. Psalm. 117: lapidem quem reprobaverunt aedificantes.
Qui crediderit non festinet, sed expectet Habac. 2: si moram fecerit, expecta eum. Et hoc contra malorum blasphemiam. Et ponam.
Hic excludit utrumque dictorum remediorum: et primo primum; secundo secundum, coangustatum.
Circa primum tria.
Primo ponit exclusionis justum judicium, ponam, Sap. 11: omnia in numero et pondere fecisti. Secundo excludit pactum, et subvertet grando, tribulationis. Et ponit quatuor contra omnia quae supra dixerat. Job 8: spes hypocritae peribit. Tertio exclusionis fructum, et tantummodo. Supra 26: domine, in angustia requisierunt te. Coangustatum.
Hic excludit secundum remedium: et primo ponit in eis impedimentum quare non valeat eis. Coangustatum: loquitur secundum similitudinem adulterae, quae non potest eodem lecto habere virum et adulterum; ita nec ipse idolis cultum et divinum auxilium, 1 Cor. 10: non potestis mensae domini participes esse, et mensae Daemoniorum. Secundo ponit liberantis adventum, sicut in monte divisionum. Tangit historiam quae habetur 2 Reg. 5.
Sicut in valle. Ios. 10.
Tertio excludit misericordiae auxilium. Ut faciat opus suum, idest ut misereatur nobis? sicut tunc interrogative. Et respondit, alienum. Psalm. 144: miserationes ejus super omnia opera ejus. Et nunc nolite. Hic concludit sanum et salubre consilium: et primo prohibet illusionem, nolite illudere. Vincula, captivitatis, Prov. 3: illusores ipsi deludentur: et assignat rationem. Consummationem enim, supra 10. Auribus percipite.
Hic ponit consolationem. Et primo excitat attentionem, audite. Deuter. 32: audite caeli quae loquor.
Secundo ponit consolationem sub similitudine agricultoris: numquid tota die, per quam ostendit tria: scilicet punientis dei intentionem, quia ut fructificemus, sicut arator, ut serat. Gith, genus leguminis simile cymino.
Secundo judicii discretionem: quia alio modo punit hos et illos, sicut rusticus alio modo excutit triticum et cyminum, et hoc ibi: et erudiet. Panis, idest frumentum. Tertio poenarum cessationem quantum ad hos qui corriguntur. Verumtamen, 1 Cor. 9: debet qui arat in spe. Tertio ponit expositionem: et hoc a domino. Ps. 138. Mirabilia opera tua.