IN LIBROS POSTER. ANALYT.

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

 Lectio 19

 Lectio 20

 Lectio 21

 Lectio 22

 Lectio 23

 Lectio 24

 Lectio 25

 Lectio 26

 Lectio 27

 Lectio 28

 Lectio 29

 Lectio 30

 Lectio 31

 Lectio 32

 Lectio 33

 Lectio 34

 Lectio 35

 Lectio 36

 Lectio 37

 Lectio 38

 Lectio 39

 Lectio 40

 Lectio 41

 Lectio 42

 Lectio 43

 Lectio 44

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

 Lectio 19

 Lectio 20

Lectio 13

Postquam philosophus ostendit qualiter quod quid est et propter quid se habeant ad demonstrationem, hic ostendit quomodo possint investigari: et primo, quomodo investigetur quod quid est; secundo, quomodo investigetur propter quid; ibi: ad habendum autem etc.. Circa primum duo facit: primo, dicit de quo est intentio; secundo, exequitur propositum; ibi: eorum autem igitur quae insunt semper etc.. Dicit ergo primo quod postquam dictum est qualiter quod quid est cognoscatur, et qualiter quod quid est vel propter quid accipiatur ut medium in demonstratione, nunc dicendum est quomodo oporteat investigare ea quae praedicantur in eo quod quid est.

Deinde cum dicit: eorum igitur quae insunt etc., ostendit propositum: et primo, manifestat qualia oporteat esse illa, quae accipiuntur ad constituendum quod quid est; secundo, quomodo sint inquirenda; ibi: congruum autem est cum totum aliquod etc.. Circa primum tria facit: primo, praemittit quamdam divisionem; secundo, proponit qualia oporteat esse quae accipiuntur ad constituendum quod quid est; ibi: huiusmodi accipienda sunt etc.; tertio, probat; ibi: quoniam autem ostensum est etc..

Circa primum considerandum est quod ea quae praedicantur in eo quod quid est, oportet quod semper et universaliter praedicentur, ut supra habitum est: et ideo accipiens ea quae praedicantur de unoquoque ut semper, dicit quod inter ea quaedam inveniuntur quae extenduntur in plus quam id cui insunt; non tamen ita quod inveniantur extra genus illud. Et exponit quid sit esse in plus, et dicit quod in plus esse dicuntur quaecunque universaliter insunt alicui, non tamen ei soli, sed etiam alii. Datur autem per hoc intelligi aliud membrum oppositum, quia scilicet est aliquid quod extenditur in plus, et est extra genus.

Et de hoc primo ponit exemplum, dicens quod est aliquid quod inest omni ternario, sed et non ternario inest; sicut patet de ipso ente communi, quod quidem universaliter inest non tantum trinitati, sed etiam aliis; et non solum in genere numeri, sed etiam in his quae sunt extra genus numeri. Impar vero inest omni ternario, et est in plus, quia etiam inest ipsi quinario; non tamen invenitur extra genus ternarii, quod est numerus, quia etiam quinarius in genere numeri invenitur; nihil autem quod sit extra genus numeri potest dici impar.

Deinde cum dicit: huiusmodi autem accipienda sunt etc., ostendit qualia debeant esse quae accipiuntur ad constituendum quod quid est. Et primo, proponit quod intendit; secundo, manifestat per exemplum; ibi: ut trinitati omni etc.. Dicit ergo primo quod ad manifestandum quod quid est accipienda sunt talia, quae quidem sunt semper et in plus, non tamen extra genus, usque ad talem terminum, ut primo quidem unumquodque quod accipitur sit in plus, omnia autem non sint in plus, sed convertantur cum re, cuius quaeritur quod quid est. Huius enim rationem necesse est significare quod quid est rei.

Deinde cum dicit: ut trinitati omni inest numerus etc., manifestat quod dixerat per exemplum.

Accipiamus enim ista quatuor, scilicet numerus, impar, primus utroque modo. Dupliciter enim dicitur aliquis numerus primus. Uno modo, quia non mensuratur aliquo alio numero, sicut per oppositum patet quod quaternarius non est numerus primus, quia mensuratur dualitate; ternarius autem est numerus primus, quia non mensuratur aliquo numero, sed sola unitate. Alio modo dicitur aliquis numerus primus, quia non componitur ex pluribus numeris; sicut patet per oppositum de septenario, qui primo modo est primus, non enim mensuratur nisi unitate; non autem est primus secundo modo, componitur enim ex ternario et quaternario: sed ternarius non componitur ex pluribus numeris, sed ex sola dualitate et unitate.

Sic ergo patet quod quodlibet praedictorum quatuor convenit universaliter trinitati, quodlibet autem eorum convenit etiam aliis in genere numeri.

Nam hoc quod dicitur numerus et impar convenit omnibus numeris imparibus: ultimum autem, scilicet quod sit primus utroque modo, convenit etiam dualitati, quae nec mensuratur alio numero, nec componitur ex numeris, sed ex solis unitatibus: unde omnia ista simul iuncta significant quod quid est ternarius.

Sed videtur quod non requiratur ad definitionem quod quaelibet particula sit in plus quam definitum.

Dicit enim philosophus in VII metaphys.

Quod quando pervenitur ad ultimas differentias, erunt aequales differentiae speciebus; non ergo oportet quod differentia sit in plus quam species.

Quod etiam ratione videtur. Dicit enim philosophus in VIII metaphys., quod ratio quae est ex differentiis, videtur esse speciei et actus, idest formae, quia, sicut ibidem dicitur, differentia respondet formae; cuiuslibet autem speciei est propria forma, quae nulli alii convenit. Videtur igitur quod differentia ultima non excedat speciem. Dicit etiam philosophus in VII metaphys. Quod nihil est aliud in definitione quam genus et differentiae, et quod possibile est definitionem ex duobus constitui, quorum unum sit genus, aliud differentia. Differentia autem non invenitur extra proprium genus, alioquin non esset divisiva generis per se, sed per accidens. Videtur ergo quod differentia non excedat speciem.

Sed dicendum est quod si accipi posset differentia, quae notificaret ipsam formam substantialem speciei, nullo modo differentia ultima esset in plus quam species, ut rationes probant. Sed quia formae essentiales non sunt nobis per se notae, oportet quod manifestentur per aliqua accidentia, quae sunt signa illius formae, ut patet in VIII metaphys.. Non autem oportet accipere accidentia propria illius speciei, quia talia oportet per definitionem speciei demonstrari; sed oportet notificari formam speciei per aliqua accidentia communiora; et secundum hoc differentiae assumptae dicuntur quidem substantiales, in quantum inducuntur ad declarandum formam essentialem, sunt autem communiores specie, in quantum assumuntur ex aliquibus signis, quae consequuntur superiora genera.

Deinde cum dicit: quoniam autem ostensum est etc., ostendit quod supra dixerat: et primo, quod oporteat praedicta universaliter et ex necessitate praedicari de ternario; secundo, quod ex praedictis constituatur ipsa essentia ternarii; ibi: quod autem substantia ex his etc.. Dicit ergo primo quod quia superius ostensum est quod ea quae praedicantur in eo quod quid est ex necessitate insunt; quaecunque autem ex necessitate insunt, universaliter praedicantur; necesse est quod sive de ternario sive de quocunque alio accipiantur praedicto modo ea quae praedicantur in eo quod quid, quod ex necessitate et universaliter praedicentur.

Deinde cum dicit: quod autem substantia etc., ostendit quod ex his quae praedicto modo accipiuntur, constituatur essentia ternarii, vel cuiuscunque alterius; quia necesse est, si hoc quod supra positum est non esset ipsa substantia ternarii, cum praedicetur in eo quod quid est, quod esset quoddam genus, vel nominatum vel innominatum.

Non enim cuilibet rationi est nomen impositum: et inde est quod multa sunt innominata tam in generibus quam in speciebus. Ideo autem oportet quod praedicta ratio sit genus ternarii, si non significet essentiam eius, quia omne quod praedicatur in quid, aut est genus aut definitio significans essentiam. Non est autem possibile quod sit genus, quia sequeretur quod esset in plus quam ternarius: hoc enim supponimus esse genus, cuius potentia sub se plures species continet. Habitum est autem quod praedicta ratio non convenit nisi atomis, idest individuis, sub ternario contentis.

Relinquitur ergo quod praedicta ratio sit definitio significans essentiam ternarii. Haec enim supponitur esse essentia uniuscuiusque, quae invenitur in individuis illius speciei finaliter, secundum praedictum modum praedicationis. Et sicut dictum est de ternario, ita etiam est intelligendum de quibuscunque aliis, quibus demonstretur aliquid esse idem per modum praedictum.