S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE DOCTRINA CHRISTIANA LIBRI QUATUOR .
CAPUT II. Quid res, quid signa.
CAPUT IV. Frui et uti, quid sit.
CAPUT V. Deus Trinitas, res qua fruendum.
CAPUT VI. Deus ineffabilis, quomodo.
CAPUT VII. Deum omnes intelligunt in quo nihil melius.
CAPUT VIII. Deus cum sit sapientia incommutabilis, rebus omnibus anteponendus.
CAPUT IX. Sapientiam immutabilem mutabili praeferendam esse omnes norunt.
CAPUT X. Ad videndum Deum purgandus animus.
CAPUT XI. Purgandi animi exemplum Sapientia incarnata.
CAPUT XII. Quomodo Sapientia Dei ad nos venit.
CAPUT XIII. Verbum caro factum est.
CAPUT XIV. Hominem quomodo sanarit Dei Sapientia.
CAPUT XV. Resurrectione et ascensione Christi fulcitur fides, excitatur judicio.
CAPUT XVI. Ecclesia Christi corpus et conjux medicinalibus molestiis ab ipso purgatur.
CAPUT XVII. Christus donando peccata viam aperuit ad patriam.
CAPUT XVIII. Claves traditae Ecclesiae.
CAPUT XIX. Corporis et animi mors atque resurrectio.
CAPUT XX. Qui non ad vitam sed ad supplicia renascantur.
CAPUT XXI. Rursus corporis de resurrectione.
CAPUT XXII. Solo Deo fruendum.
CAPUT XXIII. Homini praecepto non opus est, ut se et suum corpus diligat. Prava sui dilectio.
CAPUT XXIV. Nemo carnem suam odit, nequidem illi qui in eam insurgunt.
CAPUT XXV. Etsi aliquid amplius diligitur quam corpus, non tamen corpus odio habetur.
CAPUT XXVI. Praeceptum de Deo et proximo, imo et de seipso diligendo datum est.
CAPUT XXVII. Ordo dilectionis.
CAPUT XXVIII. Cui succurrendum, quando succurrere omnibus, vel duobus non possis.
CAPUT XXIX. Optandum et agendum ut omnes Deum diligant.
CAPUT XXX. Proximi nostri, omnes homines, et ipsi Angeli.
CAPUT XXXI. Deus nobis non fruitur, sed utitur.
CAPUT XXXII. Deus homine quomodo utatur.
CAPUT XXXIII. Quomodo homine frui conveniat.
CAPUT XXXIV. Prima ad Deum via, Christus.
CAPUT XXXV. Scripturae plenitudo, finisque, amor Dei et proximi.
CAPUT XXXVII. Multum inest periculi in hac interpretatione vitiosa.
CAPUT XXXVIII. Charitas perpetuo manet.
CAPUT XXXIX. Scripturis non indiget homo fide, spe et charitate instructus.
CAPUT XL. Qualem lectorem Scriptura postulet.
CAPUT PRIMUM. Signum quid et quotuplex.
CAPUT II. De quo signorum genere hic tractandum.
CAPUT III. Inter signa principatum obtinent verba.
CAPUT V. Diversitas linguarum.
CAPUT VI. Obscuritas Scripturae in tropis et figuris quorsum utilis.
CAPUT IX. Qua ratione vacandum studio Scripturae.
CAPUT X. Scripturam contingit non intelligi ob ignota signa vel ambigua.
CAPUT XII. Diversitas interpretationum utilis. Ex verborum ambiguitate ut accidit error interpretam.
CAPUT XIII. Interpretationis vitium unde emendari possit.
CAPUT XIV. Ignoti verbi et ignotae locutionis unde eruenda cognitio.
CAPUT XV. Commendatur Itala versio latina, et graeca Septuaginta interpretum.
CAPUT XVI. Ut translata signa intelligantur juvat tum linguarum notitia, tum rerum.
CAPUT XVII. Origo fabulae Musarum novem.
CAPUT XVIII. Profani si quid bene dixerunt, non aspernandum.
CAPUT XIX. Doctrinarum genera duo reperta apud Ethnicos.
CAPUT XX. Scientiae quas homines instituerunt aliquae superstitionum plenae. Catonis dictum lepidum.
CAPUT XXI. Superstitio mathematicorum.
CAPUT XXII. Observatio siderum ad cognoscendam vitae seriem vana.
CAPUT XXIII. Cur repudianda genethliacorum scientia.
CAPUT XXIV. Societas et pactum cum daemonibus in superstitioso rerum usu.
CAPUT XXVI. Quae hominum instituta fugienda, et quae amplectenda sint.
CAPUT XXVIII. Historia quatenus juvet.
CAPUT XXX. Quid eodem conferant artes mechanicae.
CAPUT XXXI. Quid juvet dialectica. Sophismata.
CAPUT XXXII. Veritas connexionum non ab hominibus instituta est, sed tantum observata.
CAPUT XXXIII. In falsis sententiis conclusiones verae esse possunt, et in veris falsae.
CAPUT XXXIV. Aliud est nosse leges conclusionum, aliud veritatem sententiarum.
CAPUT XXXV. Scientia definiendi et dividendi non est falsa etiamsi falsis adhibeatur. Falsum quid.
CAPUT XXXVI. Eloquentiae praecepta vera sunt, quamvis eis interdum falsa persuadeantur.
CAPUT XXXVII. Quae utilitas rhetoricae et dialecticae.
CAPUT XXXIX. Quibus ex supra notatis disciplinis quove animo danda opera. Leges humanae.
CAPUT XL. Ab Ethnicis si quid recte dictum, in nostrum usum est convertendum.
CAPUT XLI. Studium Scripturae sacrae, qualem animam requirat. Hyssopi proprietates.
CAPUT XLII. Sacrae Scripturae cum profana comparatio.
CAPUT PRIMUM. Summa superiorum librorum, et scopus sequentis.
CAPUT II. Ambiguitas ex verborum distinctione quo modo tollenda.
CAPUT IV. Ambiguitas dictionis qua ratione expediatur.
CAPUT V. Scripturae figuratas locutiones ad litteram accipere servitus miserabilis.
CAPUT VI. Judaeorum servitus sub signis utilibus.
CAPUT VII. Servitus gentium sub signis inutilibus.
CAPUT VIII. Aliter Judaei a signorum servitute liberati, aliter Gentiles.
CAPUT IX. Quis signorum servitute premitur, quis non. Baptismus. Eucharistia.
CAPUT XIII. Continuatio ejusdem argumenti.
CAPUT XIV. Error opinantium nullam esse justitiam per seipsam.
CAPUT XV. Regula in figuratis locutionibus servanda.
CAPUT XVI. Regula de locutionibus praeceptivis.
CAPUT XVII. Alia omnibus communiter, alia singulis seorsim praecipi.
CAPUT XVIII. Quo tempore quid praeceptum vel licitum sit, considerandum.
CAPUT XIX. Mali alios de suo aestimant ingenio.
CAPUT XX. In quavis vivendi ratione boni sui sunt similes.
CAPUT XXI. David quanquam in adulterium lapsus, longe fuit a libidinosorum intemperantia.
CAPUT XXII. Regula de Scripturae locis, ubi laudantur facta quaedam bonorum hodie moribus contraria.
CAPUT XXIII. Regula de locis ubi magnorum virorum peccata referuntur.
CAPUT XXIV. Ante omnia considerandum genus locutionis.
CAPUT XXV. Idem verbum non idem significat ubique.
CAPUT XXVI. Obscura ex locis apertioribus explicanda.
CAPUT XXVII. Eumdem locum varie intelligi nihil prohibet.
CAPUT XXVIII. Locus incertus tutius per alios Scripturae locos, quam per rationem manifestatur.
CAPUT XXIX. Troporum cognitio necessaria.
CAPUT XXX. Regulae Tichonii donatistae expenduntur.
CAPUT XXXI. Regula prima Tichonii.
CAPUT XXXII. Regula secunda Tichonii.
CAPUT XXXIII. Regula tertia Tichonii. Liber de Spiritu et Littera.
CAPUT XXXIV. Regula quarta Tichonii.
CAPUT XXXV. Regula quinta Tichonii.
CAPUT XXXVI. Regula sexta Tichonii.
CAPUT XXXVII. Regula septima Tichonii.
CAPUT PRIMUM. Rhetoricae praecepta tradere non est hujus instituti.
CAPUT II. Rhetorica facultate christianum doctorem uti convenit.
CAPUT III. Rhetoricae praecepta qua aetate, quave ratione disci possunt.
CAPUT IV. Officium doctoris christiani.
CAPUT VI. Sapientia juncta cum eloquentia in sacris auctoribus.
CAPUT VIII. Obscuritas sacrorum auctorum licet eloquens, non imitanda a doctoribus christianis.
CAPUT IX. Difficilia intellectu apud quos et quomodo tractanda.
CAPUT X. Perspicuitatis in dicendo studium.
CAPUT XI. Quare conanti docere dicendum perspicue, non tamen insuaviter.
CAPUT XIII. Dicendo demum flectendi animi.
CAPUT XIV. Dictionis suavitas pro ratione argumenti procuranda est.
CAPUT XV. Orandus Deus doctori eccleciastico ante concionem.
CAPUT XVI. Docendi praecepta non superfluo dantur ab homine, tametsi doctores efficiat Deus.
CAPUT XVII. Ad docendum delectandum et flectendum pertinet triplex dicendi genus.
CAPUT XVIII. Ecclesiasticus orator in materia grandi semper versatur.
CAPUT XIX. Alias alio utendum dicendi genere.
CAPUT XXII. Omnibus generibus dictio varianda est.
CAPUT XXIII. Quomodo intermiscenda dictionis genera.
CAPUT XXIV. Sublime dicendi genus quid efficiat.
CAPUT XXV. Temperatum dicendi genus quem in finem referri decet.
CAPUT XXVII. Obedientius audiri cujus vita dictioni respondet.
CAPUT XXVIII. Veritati potius quam verbis studendum. Verbis contendere quid sit.
Chapter 17.—Origin of the Legend of the Nine Muses.
27. For we must not listen to the falsities of heathen superstition, which represent the nine Muses as daughters of Jupiter and Mercury. Varro refutes these, and I doubt whether any one can be found among them more curious or more learned in such matters. He says that a certain state (I don’t recollect the name) ordered from each of three artists a set of statues of the Muses, to be placed as an offering in the temple of Apollo, intending that whichever of the artists produced the most beautiful statues, they should select and purchase from him. It so happened that these artists executed their works with equal beauty, that all nine pleased the state, and that all were bought to be dedicated in the temple of Apollo; and he says that afterwards Hesiod the poet gave names to them all. It was not Jupiter, therefore, that begat the nine Muses, but three artists created three each. And the state had originally given the order for three, not because it had seen them in visions, nor because they had presented themselves in that number to the eyes of any of the citizens, but because it was obvious to remark that all sound, which is the material of song, is by nature of three kinds. For it is either produced by the voice, as in the case of those who sing with the mouth without an instrument; or by blowing, as in the case of trumpets and flutes; or by striking, as in the case of harps and drums, and all other instruments that give their sound when struck.
CAPUT XVII. Origo fabulae Musarum novem.
27. Non enim audiendi sunt errores gentilium superstitionum, qui novem Musas Jovis et Memoriae filias esse finxerunt. Refellit eos Varro, quo nescio utrum apud eos quisquam talium rerum doctior vel curiosior esse possit. Dicit enim civitatem nescio quam, non enim nomen recolo, locasse apud tres artifices terna simulacra Musarum, quod in templo Apollinis donum poneret, ut quisquis artificum pulchriora formasset, ab illo potissimum electa emeret. Itaque contigisse ut opera sua quoque illi artifices aeque pulchra explicarent, et placuisse civitati omnes novem, atque omnes esse emptas, ut in Apollinis templo dedicarentur; quibus postea dicit Hesiodum poetam imposuisse vocabula. Non ergo Jupiter novem Musas genuit, sed tres fabri ternas creaverunt. Tres autem non propterea illa civitas locaverat, quia in somnis eas viderat, aut tot se cujusquam illorum oculis demonstraverant; sed quia facile erat animadvertere omnem sonum, quae materies cantilenarum est, triformem esse natura. Aut enim voce editur, sicuti eorum est qui faucibus sine organo canunt; aut flatu, sicut tubarum et tibiarum; aut pulsu, sicut in citharis et tympanis, et quibuslibet aliis quae percutiendo canora sunt.