S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE DOCTRINA CHRISTIANA LIBRI QUATUOR .

 LIBER PRIMUS.

 CAPUT PRIMUM. Inventione et enuntiatione nititur Scripturae tractatio quae cum Dei auxilio suscipienda.

 CAPUT II. Quid res, quid signa.

 CAPUT III. Rerum divisio

 CAPUT IV. Frui et uti, quid sit.

 CAPUT V. Deus Trinitas, res qua fruendum.

 CAPUT VI. Deus ineffabilis, quomodo.

 CAPUT VII. Deum omnes intelligunt in quo nihil melius.

 CAPUT VIII. Deus cum sit sapientia incommutabilis, rebus omnibus anteponendus.

 CAPUT IX. Sapientiam immutabilem mutabili praeferendam esse omnes norunt.

 CAPUT X. Ad videndum Deum purgandus animus.

 CAPUT XI. Purgandi animi exemplum Sapientia incarnata.

 CAPUT XII. Quomodo Sapientia Dei ad nos venit.

 CAPUT XIII. Verbum caro factum est.

 CAPUT XIV. Hominem quomodo sanarit Dei Sapientia.

 CAPUT XV. Resurrectione et ascensione Christi fulcitur fides, excitatur judicio.

 CAPUT XVI. Ecclesia Christi corpus et conjux medicinalibus molestiis ab ipso purgatur.

 CAPUT XVII. Christus donando peccata viam aperuit ad patriam.

 CAPUT XVIII. Claves traditae Ecclesiae.

 CAPUT XIX. Corporis et animi mors atque resurrectio.

 CAPUT XX. Qui non ad vitam sed ad supplicia renascantur.

 CAPUT XXI. Rursus corporis de resurrectione.

 CAPUT XXII. Solo Deo fruendum.

 CAPUT XXIII. Homini praecepto non opus est, ut se et suum corpus diligat. Prava sui dilectio.

 CAPUT XXIV. Nemo carnem suam odit, nequidem illi qui in eam insurgunt.

 CAPUT XXV. Etsi aliquid amplius diligitur quam corpus, non tamen corpus odio habetur.

 CAPUT XXVI. Praeceptum de Deo et proximo, imo et de seipso diligendo datum est.

 CAPUT XXVII. Ordo dilectionis.

 CAPUT XXVIII. Cui succurrendum, quando succurrere omnibus, vel duobus non possis.

 CAPUT XXIX. Optandum et agendum ut omnes Deum diligant.

 CAPUT XXX. Proximi nostri, omnes homines, et ipsi Angeli.

 CAPUT XXXI. Deus nobis non fruitur, sed utitur.

 CAPUT XXXII. Deus homine quomodo utatur.

 CAPUT XXXIII. Quomodo homine frui conveniat.

 CAPUT XXXIV. Prima ad Deum via, Christus.

 CAPUT XXXV. Scripturae plenitudo, finisque, amor Dei et proximi.

 CAPUT XXXVI. Interpretatio Scripturae licet vitiosa, non est mendax nec perniciose fallax, si modo utilis sit aedificandae charitati. Corrigendus tame

 CAPUT XXXVII. Multum inest periculi in hac interpretatione vitiosa.

 CAPUT XXXVIII. Charitas perpetuo manet.

 CAPUT XXXIX. Scripturis non indiget homo fide, spe et charitate instructus.

 CAPUT XL. Qualem lectorem Scriptura postulet.

 LIBER SECUNDUS.

 CAPUT PRIMUM. Signum quid et quotuplex.

 CAPUT II. De quo signorum genere hic tractandum.

 CAPUT III. Inter signa principatum obtinent verba.

 CAPUT IV. Unde litterae.

 CAPUT V. Diversitas linguarum.

 CAPUT VI. Obscuritas Scripturae in tropis et figuris quorsum utilis.

 CAPUT VII. Gradus ad sapientiam: primus, timor secundus, pietas tertius, scientia quartus, fortitudo quintus, consilium sextus, purgatio cordis

 CAPUT VIII. Libri canonici.

 CAPUT IX. Qua ratione vacandum studio Scripturae.

 CAPUT X. Scripturam contingit non intelligi ob ignota signa vel ambigua.

 CAPUT XI. Ut ignorantia signorum tollatur, necessaria est linguarum cognitio, ac praesertim graecae et hebraeae.

 CAPUT XII. Diversitas interpretationum utilis. Ex verborum ambiguitate ut accidit error interpretam.

 CAPUT XIII. Interpretationis vitium unde emendari possit.

 CAPUT XIV. Ignoti verbi et ignotae locutionis unde eruenda cognitio.

 CAPUT XV. Commendatur Itala versio latina, et graeca Septuaginta interpretum.

 CAPUT XVI. Ut translata signa intelligantur juvat tum linguarum notitia, tum rerum.

 CAPUT XVII. Origo fabulae Musarum novem.

 CAPUT XVIII. Profani si quid bene dixerunt, non aspernandum.

 CAPUT XIX. Doctrinarum genera duo reperta apud Ethnicos.

 CAPUT XX. Scientiae quas homines instituerunt aliquae superstitionum plenae. Catonis dictum lepidum.

 CAPUT XXI. Superstitio mathematicorum.

 CAPUT XXII. Observatio siderum ad cognoscendam vitae seriem vana.

 CAPUT XXIII. Cur repudianda genethliacorum scientia.

 CAPUT XXIV. Societas et pactum cum daemonibus in superstitioso rerum usu.

 CAPUT XXV. In institutis humanis non superstitiosis quaedam superflua, quaedam commoda et necessaria.

 CAPUT XXVI. Quae hominum instituta fugienda, et quae amplectenda sint.

 CAPUT XXVII. Scientiarum quas homines non instituerunt, aliquae juvant ad intelligentiam Scripturarum.

 CAPUT XXVIII. Historia quatenus juvet.

 CAPUT XXIX. Ad Scripturarum intelligentiam quatenus conducat animalium, herbarum, etc., praesertimque siderum cognitio.

 CAPUT XXX. Quid eodem conferant artes mechanicae.

 CAPUT XXXI. Quid juvet dialectica. Sophismata.

 CAPUT XXXII. Veritas connexionum non ab hominibus instituta est, sed tantum observata.

 CAPUT XXXIII. In falsis sententiis conclusiones verae esse possunt, et in veris falsae.

 CAPUT XXXIV. Aliud est nosse leges conclusionum, aliud veritatem sententiarum.

 CAPUT XXXV. Scientia definiendi et dividendi non est falsa etiamsi falsis adhibeatur. Falsum quid.

 CAPUT XXXVI. Eloquentiae praecepta vera sunt, quamvis eis interdum falsa persuadeantur.

 CAPUT XXXVII. Quae utilitas rhetoricae et dialecticae.

 CAPUT XXXVIII. Numerorum scientia non ex hominum instituto, sed ex rerum natura est ab hominibus adinventa.

 CAPUT XXXIX. Quibus ex supra notatis disciplinis quove animo danda opera. Leges humanae.

 CAPUT XL. Ab Ethnicis si quid recte dictum, in nostrum usum est convertendum.

 CAPUT XLI. Studium Scripturae sacrae, qualem animam requirat. Hyssopi proprietates.

 CAPUT XLII. Sacrae Scripturae cum profana comparatio.

 LIBER TERTIUS.

 CAPUT PRIMUM. Summa superiorum librorum, et scopus sequentis.

 CAPUT II. Ambiguitas ex verborum distinctione quo modo tollenda.

 CAPUT III. Qua ratione expediatur ambiguitas ex pronuntiatione. Percontatio et interrogatio quo differant.

 CAPUT IV. Ambiguitas dictionis qua ratione expediatur.

 CAPUT V. Scripturae figuratas locutiones ad litteram accipere servitus miserabilis.

 CAPUT VI. Judaeorum servitus sub signis utilibus.

 CAPUT VII. Servitus gentium sub signis inutilibus.

 CAPUT VIII. Aliter Judaei a signorum servitute liberati, aliter Gentiles.

 CAPUT IX. Quis signorum servitute premitur, quis non. Baptismus. Eucharistia.

 CAPUT X. Unde dignoscatur an figurata sit locutio. Regula generalis. Charitas. Cupiditas. Flagitium. Facinus. Utilitas. Beneficentia.

 CAPUT XI. Regula de iis quae saevitiam redolent, referunturque nihilominus ex persona Dei vel sanctorum.

 CAPUT XII. Regula de dictis et factis quasi flagitiosis imperitorum judicio, quae Deo vel sanctis viris tribuuntur. Facta judicantur ex circumstantiis

 CAPUT XIII. Continuatio ejusdem argumenti.

 CAPUT XIV. Error opinantium nullam esse justitiam per seipsam.

 CAPUT XV. Regula in figuratis locutionibus servanda.

 CAPUT XVI. Regula de locutionibus praeceptivis.

 CAPUT XVII. Alia omnibus communiter, alia singulis seorsim praecipi.

 CAPUT XVIII. Quo tempore quid praeceptum vel licitum sit, considerandum.

 CAPUT XIX. Mali alios de suo aestimant ingenio.

 CAPUT XX. In quavis vivendi ratione boni sui sunt similes.

 CAPUT XXI. David quanquam in adulterium lapsus, longe fuit a libidinosorum intemperantia.

 CAPUT XXII. Regula de Scripturae locis, ubi laudantur facta quaedam bonorum hodie moribus contraria.

 CAPUT XXIII. Regula de locis ubi magnorum virorum peccata referuntur.

 CAPUT XXIV. Ante omnia considerandum genus locutionis.

 CAPUT XXV. Idem verbum non idem significat ubique.

 CAPUT XXVI. Obscura ex locis apertioribus explicanda.

 CAPUT XXVII. Eumdem locum varie intelligi nihil prohibet.

 CAPUT XXVIII. Locus incertus tutius per alios Scripturae locos, quam per rationem manifestatur.

 CAPUT XXIX. Troporum cognitio necessaria.

 CAPUT XXX. Regulae Tichonii donatistae expenduntur.

 CAPUT XXXI. Regula prima Tichonii.

 CAPUT XXXII. Regula secunda Tichonii.

 CAPUT XXXIII. Regula tertia Tichonii. Liber de Spiritu et Littera.

 CAPUT XXXIV. Regula quarta Tichonii.

 CAPUT XXXV. Regula quinta Tichonii.

 CAPUT XXXVI. Regula sexta Tichonii.

 CAPUT XXXVII. Regula septima Tichonii.

 LIBER QUARTUS.

 CAPUT PRIMUM. Rhetoricae praecepta tradere non est hujus instituti.

 CAPUT II. Rhetorica facultate christianum doctorem uti convenit.

 CAPUT III. Rhetoricae praecepta qua aetate, quave ratione disci possunt.

 CAPUT IV. Officium doctoris christiani.

 CAPUT V. Interest magis ut sapienter dicat christianus orator, quam ut eloquenter. Unde consequi id valeat.

 CAPUT VI. Sapientia juncta cum eloquentia in sacris auctoribus.

 CAPUT VII. Pulchre docet, adductis exemplis, in sacris Litteris inesse germanam eloquentiam, quae sapientiae adhaeret velut inseparabilis comes. Exemp

 CAPUT VIII. Obscuritas sacrorum auctorum licet eloquens, non imitanda a doctoribus christianis.

 CAPUT IX. Difficilia intellectu apud quos et quomodo tractanda.

 CAPUT X. Perspicuitatis in dicendo studium.

 CAPUT XI. Quare conanti docere dicendum perspicue, non tamen insuaviter.

 CAPUT XII. Oratoris est docere, delectare, flectere, ex Cicerone, de Oratore. Quo modo haec tria praestare debet.

 CAPUT XIII. Dicendo demum flectendi animi.

 CAPUT XIV. Dictionis suavitas pro ratione argumenti procuranda est.

 CAPUT XV. Orandus Deus doctori eccleciastico ante concionem.

 CAPUT XVI. Docendi praecepta non superfluo dantur ab homine, tametsi doctores efficiat Deus.

 CAPUT XVII. Ad docendum delectandum et flectendum pertinet triplex dicendi genus.

 CAPUT XVIII. Ecclesiasticus orator in materia grandi semper versatur.

 CAPUT XIX. Alias alio utendum dicendi genere.

 CAPUT XX. Exempla ex sacris Litteris, primum, dictionis submissae deinde temperatae postremo, grandis: haec tria ex Epistolis Pauli.

 CAPUT XXI. Exempla triplicis hujus generis dictionis ex doctoribus ecclesiasticis, nempe Cypriano et Ambrosio desumuntur.

 CAPUT XXII. Omnibus generibus dictio varianda est.

 CAPUT XXIII. Quomodo intermiscenda dictionis genera.

 CAPUT XXIV. Sublime dicendi genus quid efficiat.

 CAPUT XXV. Temperatum dicendi genus quem in finem referri decet.

 CAPUT XXVI. In unoquoque dicendi genere intendere debet orator, ut intelligenter, libenter et obedienter audiatur.

 CAPUT XXVII. Obedientius audiri cujus vita dictioni respondet.

 CAPUT XXVIII. Veritati potius quam verbis studendum. Verbis contendere quid sit.

 CAPUT XXIX. Non culpandus ecclesiastes, qui a peritiore sumit conscriptum eloquium, quod ad populum proferat.

 CAPUT XXX. Concionator praemittat orationem ad Deum.

 CAPUT XXXI Excusat prolixitatem libri.

Chapter 24.—No Man Hates His Own Flesh, Not Even Those Who Abuse It.

24.  No man, then, hates himself.  On this point, indeed, no question was ever raised by any sect.  But neither does any man hate his own body.  For the apostle says truly, “No man ever yet hated his own flesh.”28    Eph. v. 29.  And when some people say that they would rather be without a body altogether, they entirely deceive themselves.  For it is not their body, but its corruptions and its heaviness, that they hate.  And so it is not no body, but an uncorrupted and very light body, that they want.  But they think a body of that kind would be no body at all, because they think such a thing as that must be a spirit.  And as to the fact that they seem in some sort to scourge their bodies by abstinence and toil, those who do this in the right spirit do it not that they may get rid of their body, but that they may have it in subjection and ready for every needful work.  For they strive by a kind of toilsome exercise of the body itself to root out those lusts that are hurtful to the body, that is, those habits and affections of the soul that lead to the enjoyment of unworthy objects.  They are not destroying themselves; they are taking care of their health.

25.  Those, on the other hand, who do this in a perverse spirit, make war upon their own body as if it were a natural enemy.  And in this matter they are led astray by a mistaken interpretation of what they read:  “The flesh lusteth against the spirit, and the spirit against the flesh, and these are contrary the one to the other.”29    Gal. v. 17.  For this is said of the carnal habit yet unsubdued, against which the spirit lusteth, not to destroy the body, but to eradicate the lust of the body—i.e., its evil habit—and thus to make it subject to the spirit, which is what the order of nature demands.  For as, after the resurrection, the body, having become wholly subject to the spirit, will live in perfect peace to all eternity; even in this life we must make it an object to have the carnal habit changed for the better, so that its inordinate affections may not war against the soul.  And until this shall take place, “the flesh lusteth against the spirit, and the spirit against the flesh;” the spirit struggling, not in hatred, but for the mastery, because it desires that what it loves should be subject to the higher principle; and the flesh struggling, not in hatred, but because of the bondage of habit which it has derived from its parent stock, and which has grown in upon it by a law of nature till it has become inveterate.  The spirit, then, in subduing the flesh, is working as it were to destroy the ill-founded peace of an evil habit, and to bring about the real peace which springs out of a good habit.  Nevertheless, not even those who, led astray by false notions, hate their bodies would be prepared to sacrifice one eye, even supposing they could do so without suffering any pain, and that they had as much sight left in one as they formerly had in two, unless some object was to be attained which would overbalance the loss.  This and other indications of the same kind are sufficient to show those who candidly seek the truth how well-founded is the statement of the apostle when he says, “No man ever yet hated his own flesh.”  He adds too, “but nourisheth and cherisheth it, even as the Lord the Church.”30    Eph. v. 29.

CAPUT XXIV. Nemo carnem suam odit, nequidem illi qui in eam insurgunt.

24. Nemo ergo se odit. Et hinc quidem nulla cum 0028 aliqua secta quaestio fuit . Sed neque corpus suum quisquam odit: verum est enim quod ait Apostolus, Nemo unquam carnem suam odio habuit (Ephes. V, 29). Et quod nonnulli dicunt, malle se omnino esse sine corpore, omnino falluntur: non enim corpus suum, sed corruptiones ejus et pondus oderunt. Non itaque nullum corpus, sed incorruptum et celerrimum corpus volunt habere: sed putant nullum corpus esse si tale fuerit, quia tale aliquid esse animam putant. Quod autem continentia quadam et laboribus quasi persequi videntur corpora sua; qui hoc recte faciunt, non id agunt ut non habeant corpus, sed ut habeant subjugatum et paratum ad opera necessaria. Libidines enim male utentes corpore, id est consuetudines et inclinationes animae ad fruendum inferioribus, per ipsius corporis laboriosam quamdam militiam exstinguere affectant. Nam non se interimunt, sed curam suae valetudinis gerunt.

25. Qui autem perverse id agunt, quasi naturaliter inimico suo corpori bellum ingerunt. In quo fallit eos quod legunt: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; haec enim sibi invicem adversantur (Galat. V, 17). Dictum est enim hoc propter indomitam carnalem consuetudinem, adversus quam spiritus concupiscit; non ut interimat corpus, sed ut concupiscentia ejus, id est consuetudine mala edomita, faciat spiritui subjugatum , quod naturalis ordo desiderat. Quia enim hoc erit post resurrectionem, ut corpus omnimodo cum quiete summa spiritui subditum immortaliter vigeat, hoc etiam in hac vita meditandum est, ut consuetudo carnalis mutetur in melius, nec inordinatis motibus resistat spiritui. Quod donec fiat, caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: non per odium resistente spiritu, sed per principatum; quia magis quod diligit vult subditum esse meliori: nec per odium resistente carne, sed per consuetudinis vinculum, quod a parentum etiam propagine inveteratum naturae lege inolevit. Id ergo agit spiritus in domanda carne, ut solvat malae consuetudinis quasi pacta perversa, et fiat pax consuetudinis bonae. Tamen nec isti qui falsa opinione depravati corpora sua detestantur, parati essent unum oculum vel sine sensu doloris amittere, etiamsi in altero tantus cernendi sensus remaneret, quantus erat in duobus, nisi aliqua res quae praeponenda esset, urgeret. Isto atque hujusmodi documento satis ostenditur eis qui sine pertinacia verum requirunt, quam certa sententia sit Apostoli, ubi ait: Nemo enim unquam carnem suam odio habuit. Addidit etiam: Sed nutrit et fovet eam, sicut Christus Ecclesiam.