S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE DOCTRINA CHRISTIANA LIBRI QUATUOR .

 LIBER PRIMUS.

 CAPUT PRIMUM. Inventione et enuntiatione nititur Scripturae tractatio quae cum Dei auxilio suscipienda.

 CAPUT II. Quid res, quid signa.

 CAPUT III. Rerum divisio

 CAPUT IV. Frui et uti, quid sit.

 CAPUT V. Deus Trinitas, res qua fruendum.

 CAPUT VI. Deus ineffabilis, quomodo.

 CAPUT VII. Deum omnes intelligunt in quo nihil melius.

 CAPUT VIII. Deus cum sit sapientia incommutabilis, rebus omnibus anteponendus.

 CAPUT IX. Sapientiam immutabilem mutabili praeferendam esse omnes norunt.

 CAPUT X. Ad videndum Deum purgandus animus.

 CAPUT XI. Purgandi animi exemplum Sapientia incarnata.

 CAPUT XII. Quomodo Sapientia Dei ad nos venit.

 CAPUT XIII. Verbum caro factum est.

 CAPUT XIV. Hominem quomodo sanarit Dei Sapientia.

 CAPUT XV. Resurrectione et ascensione Christi fulcitur fides, excitatur judicio.

 CAPUT XVI. Ecclesia Christi corpus et conjux medicinalibus molestiis ab ipso purgatur.

 CAPUT XVII. Christus donando peccata viam aperuit ad patriam.

 CAPUT XVIII. Claves traditae Ecclesiae.

 CAPUT XIX. Corporis et animi mors atque resurrectio.

 CAPUT XX. Qui non ad vitam sed ad supplicia renascantur.

 CAPUT XXI. Rursus corporis de resurrectione.

 CAPUT XXII. Solo Deo fruendum.

 CAPUT XXIII. Homini praecepto non opus est, ut se et suum corpus diligat. Prava sui dilectio.

 CAPUT XXIV. Nemo carnem suam odit, nequidem illi qui in eam insurgunt.

 CAPUT XXV. Etsi aliquid amplius diligitur quam corpus, non tamen corpus odio habetur.

 CAPUT XXVI. Praeceptum de Deo et proximo, imo et de seipso diligendo datum est.

 CAPUT XXVII. Ordo dilectionis.

 CAPUT XXVIII. Cui succurrendum, quando succurrere omnibus, vel duobus non possis.

 CAPUT XXIX. Optandum et agendum ut omnes Deum diligant.

 CAPUT XXX. Proximi nostri, omnes homines, et ipsi Angeli.

 CAPUT XXXI. Deus nobis non fruitur, sed utitur.

 CAPUT XXXII. Deus homine quomodo utatur.

 CAPUT XXXIII. Quomodo homine frui conveniat.

 CAPUT XXXIV. Prima ad Deum via, Christus.

 CAPUT XXXV. Scripturae plenitudo, finisque, amor Dei et proximi.

 CAPUT XXXVI. Interpretatio Scripturae licet vitiosa, non est mendax nec perniciose fallax, si modo utilis sit aedificandae charitati. Corrigendus tame

 CAPUT XXXVII. Multum inest periculi in hac interpretatione vitiosa.

 CAPUT XXXVIII. Charitas perpetuo manet.

 CAPUT XXXIX. Scripturis non indiget homo fide, spe et charitate instructus.

 CAPUT XL. Qualem lectorem Scriptura postulet.

 LIBER SECUNDUS.

 CAPUT PRIMUM. Signum quid et quotuplex.

 CAPUT II. De quo signorum genere hic tractandum.

 CAPUT III. Inter signa principatum obtinent verba.

 CAPUT IV. Unde litterae.

 CAPUT V. Diversitas linguarum.

 CAPUT VI. Obscuritas Scripturae in tropis et figuris quorsum utilis.

 CAPUT VII. Gradus ad sapientiam: primus, timor secundus, pietas tertius, scientia quartus, fortitudo quintus, consilium sextus, purgatio cordis

 CAPUT VIII. Libri canonici.

 CAPUT IX. Qua ratione vacandum studio Scripturae.

 CAPUT X. Scripturam contingit non intelligi ob ignota signa vel ambigua.

 CAPUT XI. Ut ignorantia signorum tollatur, necessaria est linguarum cognitio, ac praesertim graecae et hebraeae.

 CAPUT XII. Diversitas interpretationum utilis. Ex verborum ambiguitate ut accidit error interpretam.

 CAPUT XIII. Interpretationis vitium unde emendari possit.

 CAPUT XIV. Ignoti verbi et ignotae locutionis unde eruenda cognitio.

 CAPUT XV. Commendatur Itala versio latina, et graeca Septuaginta interpretum.

 CAPUT XVI. Ut translata signa intelligantur juvat tum linguarum notitia, tum rerum.

 CAPUT XVII. Origo fabulae Musarum novem.

 CAPUT XVIII. Profani si quid bene dixerunt, non aspernandum.

 CAPUT XIX. Doctrinarum genera duo reperta apud Ethnicos.

 CAPUT XX. Scientiae quas homines instituerunt aliquae superstitionum plenae. Catonis dictum lepidum.

 CAPUT XXI. Superstitio mathematicorum.

 CAPUT XXII. Observatio siderum ad cognoscendam vitae seriem vana.

 CAPUT XXIII. Cur repudianda genethliacorum scientia.

 CAPUT XXIV. Societas et pactum cum daemonibus in superstitioso rerum usu.

 CAPUT XXV. In institutis humanis non superstitiosis quaedam superflua, quaedam commoda et necessaria.

 CAPUT XXVI. Quae hominum instituta fugienda, et quae amplectenda sint.

 CAPUT XXVII. Scientiarum quas homines non instituerunt, aliquae juvant ad intelligentiam Scripturarum.

 CAPUT XXVIII. Historia quatenus juvet.

 CAPUT XXIX. Ad Scripturarum intelligentiam quatenus conducat animalium, herbarum, etc., praesertimque siderum cognitio.

 CAPUT XXX. Quid eodem conferant artes mechanicae.

 CAPUT XXXI. Quid juvet dialectica. Sophismata.

 CAPUT XXXII. Veritas connexionum non ab hominibus instituta est, sed tantum observata.

 CAPUT XXXIII. In falsis sententiis conclusiones verae esse possunt, et in veris falsae.

 CAPUT XXXIV. Aliud est nosse leges conclusionum, aliud veritatem sententiarum.

 CAPUT XXXV. Scientia definiendi et dividendi non est falsa etiamsi falsis adhibeatur. Falsum quid.

 CAPUT XXXVI. Eloquentiae praecepta vera sunt, quamvis eis interdum falsa persuadeantur.

 CAPUT XXXVII. Quae utilitas rhetoricae et dialecticae.

 CAPUT XXXVIII. Numerorum scientia non ex hominum instituto, sed ex rerum natura est ab hominibus adinventa.

 CAPUT XXXIX. Quibus ex supra notatis disciplinis quove animo danda opera. Leges humanae.

 CAPUT XL. Ab Ethnicis si quid recte dictum, in nostrum usum est convertendum.

 CAPUT XLI. Studium Scripturae sacrae, qualem animam requirat. Hyssopi proprietates.

 CAPUT XLII. Sacrae Scripturae cum profana comparatio.

 LIBER TERTIUS.

 CAPUT PRIMUM. Summa superiorum librorum, et scopus sequentis.

 CAPUT II. Ambiguitas ex verborum distinctione quo modo tollenda.

 CAPUT III. Qua ratione expediatur ambiguitas ex pronuntiatione. Percontatio et interrogatio quo differant.

 CAPUT IV. Ambiguitas dictionis qua ratione expediatur.

 CAPUT V. Scripturae figuratas locutiones ad litteram accipere servitus miserabilis.

 CAPUT VI. Judaeorum servitus sub signis utilibus.

 CAPUT VII. Servitus gentium sub signis inutilibus.

 CAPUT VIII. Aliter Judaei a signorum servitute liberati, aliter Gentiles.

 CAPUT IX. Quis signorum servitute premitur, quis non. Baptismus. Eucharistia.

 CAPUT X. Unde dignoscatur an figurata sit locutio. Regula generalis. Charitas. Cupiditas. Flagitium. Facinus. Utilitas. Beneficentia.

 CAPUT XI. Regula de iis quae saevitiam redolent, referunturque nihilominus ex persona Dei vel sanctorum.

 CAPUT XII. Regula de dictis et factis quasi flagitiosis imperitorum judicio, quae Deo vel sanctis viris tribuuntur. Facta judicantur ex circumstantiis

 CAPUT XIII. Continuatio ejusdem argumenti.

 CAPUT XIV. Error opinantium nullam esse justitiam per seipsam.

 CAPUT XV. Regula in figuratis locutionibus servanda.

 CAPUT XVI. Regula de locutionibus praeceptivis.

 CAPUT XVII. Alia omnibus communiter, alia singulis seorsim praecipi.

 CAPUT XVIII. Quo tempore quid praeceptum vel licitum sit, considerandum.

 CAPUT XIX. Mali alios de suo aestimant ingenio.

 CAPUT XX. In quavis vivendi ratione boni sui sunt similes.

 CAPUT XXI. David quanquam in adulterium lapsus, longe fuit a libidinosorum intemperantia.

 CAPUT XXII. Regula de Scripturae locis, ubi laudantur facta quaedam bonorum hodie moribus contraria.

 CAPUT XXIII. Regula de locis ubi magnorum virorum peccata referuntur.

 CAPUT XXIV. Ante omnia considerandum genus locutionis.

 CAPUT XXV. Idem verbum non idem significat ubique.

 CAPUT XXVI. Obscura ex locis apertioribus explicanda.

 CAPUT XXVII. Eumdem locum varie intelligi nihil prohibet.

 CAPUT XXVIII. Locus incertus tutius per alios Scripturae locos, quam per rationem manifestatur.

 CAPUT XXIX. Troporum cognitio necessaria.

 CAPUT XXX. Regulae Tichonii donatistae expenduntur.

 CAPUT XXXI. Regula prima Tichonii.

 CAPUT XXXII. Regula secunda Tichonii.

 CAPUT XXXIII. Regula tertia Tichonii. Liber de Spiritu et Littera.

 CAPUT XXXIV. Regula quarta Tichonii.

 CAPUT XXXV. Regula quinta Tichonii.

 CAPUT XXXVI. Regula sexta Tichonii.

 CAPUT XXXVII. Regula septima Tichonii.

 LIBER QUARTUS.

 CAPUT PRIMUM. Rhetoricae praecepta tradere non est hujus instituti.

 CAPUT II. Rhetorica facultate christianum doctorem uti convenit.

 CAPUT III. Rhetoricae praecepta qua aetate, quave ratione disci possunt.

 CAPUT IV. Officium doctoris christiani.

 CAPUT V. Interest magis ut sapienter dicat christianus orator, quam ut eloquenter. Unde consequi id valeat.

 CAPUT VI. Sapientia juncta cum eloquentia in sacris auctoribus.

 CAPUT VII. Pulchre docet, adductis exemplis, in sacris Litteris inesse germanam eloquentiam, quae sapientiae adhaeret velut inseparabilis comes. Exemp

 CAPUT VIII. Obscuritas sacrorum auctorum licet eloquens, non imitanda a doctoribus christianis.

 CAPUT IX. Difficilia intellectu apud quos et quomodo tractanda.

 CAPUT X. Perspicuitatis in dicendo studium.

 CAPUT XI. Quare conanti docere dicendum perspicue, non tamen insuaviter.

 CAPUT XII. Oratoris est docere, delectare, flectere, ex Cicerone, de Oratore. Quo modo haec tria praestare debet.

 CAPUT XIII. Dicendo demum flectendi animi.

 CAPUT XIV. Dictionis suavitas pro ratione argumenti procuranda est.

 CAPUT XV. Orandus Deus doctori eccleciastico ante concionem.

 CAPUT XVI. Docendi praecepta non superfluo dantur ab homine, tametsi doctores efficiat Deus.

 CAPUT XVII. Ad docendum delectandum et flectendum pertinet triplex dicendi genus.

 CAPUT XVIII. Ecclesiasticus orator in materia grandi semper versatur.

 CAPUT XIX. Alias alio utendum dicendi genere.

 CAPUT XX. Exempla ex sacris Litteris, primum, dictionis submissae deinde temperatae postremo, grandis: haec tria ex Epistolis Pauli.

 CAPUT XXI. Exempla triplicis hujus generis dictionis ex doctoribus ecclesiasticis, nempe Cypriano et Ambrosio desumuntur.

 CAPUT XXII. Omnibus generibus dictio varianda est.

 CAPUT XXIII. Quomodo intermiscenda dictionis genera.

 CAPUT XXIV. Sublime dicendi genus quid efficiat.

 CAPUT XXV. Temperatum dicendi genus quem in finem referri decet.

 CAPUT XXVI. In unoquoque dicendi genere intendere debet orator, ut intelligenter, libenter et obedienter audiatur.

 CAPUT XXVII. Obedientius audiri cujus vita dictioni respondet.

 CAPUT XXVIII. Veritati potius quam verbis studendum. Verbis contendere quid sit.

 CAPUT XXIX. Non culpandus ecclesiastes, qui a peritiore sumit conscriptum eloquium, quod ad populum proferat.

 CAPUT XXX. Concionator praemittat orationem ad Deum.

 CAPUT XXXI Excusat prolixitatem libri.

Chapter 36.—The Sixth Rule of Tichonius.

52.  The sixth rule Tichonius calls the recapitulation, which, with sufficient watchfulness, is discovered in difficult parts of Scripture.  For certain occurrences are so related, that the narrative appears to be following the order of time, or the continuity of events, when it really goes back without mentioning it to previous occurrences, which had been passed over in their proper place.  And we make mistakes if we do not understand this, from applying the rule here spoken of.  For example, in the book of Genesis we read, “And the Lord God planted a garden eastward in Eden; and there He put the man whom He had formed.  And out of the ground made the Lord God to grow every tree that is pleasant to the sight, and good for food.”217    Gen. ii. 8, 9.  Now here it seems to be indicated that the events last mentioned took place after God had formed man and put him in the garden; whereas the fact is, that the two events having been briefly mentioned, viz., that God planted a garden, and there put the man whom He had formed, the narrative goes back, by way of recapitulation, to tell what had before been omitted, the way in which the garden was planted:  that out of the ground God made to grow every tree that is pleasant to the sight, and good for food.  Here there follows, “The tree of life also was in the midst of the garden, and the tree of knowledge of good and evil.”  Next the river is mentioned which watered the garden, and which was parted into four heads, the sources of four streams; and all this has reference to the arrangements of the garden.  And when this is finished, there is a repetition of the fact which had been already told, but which in the strict order of events came after all this:  “And the Lord God took the man, and put him into the garden of Eden.”218    Gen. ii. 15.  For it was after all these other things were done that man was put in the garden, as now appears from the order of the narrative itself:  it was not after man was put there that the other things were done, as the previous statement might be thought to imply, did we not accurately mark and understand the recapitulation by which the narrative reverts to what had previously been passed over.

53.  In the same book, again, when the generations of the sons of Noah are recounted, it is said:  “These are the sons of Ham, after their families, after their tongues, in their countries, and in their nations.”219    Gen. x. 20.  And, again, when the sons of Shem are enumerated:  “These are the sons of Shem, after their families, after their tongues, in their lands, after their nations.”220    Gen. x. 31.  And it is added in reference to them all:  “These are the families of the sons of Noah, after their generations, in their nations; and by these were the nations divided in the earth after the flood.  And the whole earth was of one language and of one speech.”221    Gen. x. 32; xi. 1.  Now the addition of this sentence, “And the whole earth was of one language and of one speech,” seems to indicate that at the time when the nations were scattered over the earth they had all one language in common; but this is evidently inconsistent with the previous words, “in their families, after their tongues.”  For each family or nation could not be said to have its own language if all had one language in common.  And so it is by way of recapitulation it is added, “And the whole earth was of one language and of one speech,” the narrative here going back, without indicating the change, to tell how it was, that from having one language in common, the nations were divided into a multitude of tongues.  And, accordingly, we are forthwith told of the building of the tower, and of this punishment being there laid upon them as the judgment of God upon their arrogance; and it was after this that they were scattered over the earth according to their tongues.

54.  This recapitulation is found in a still more obscure form; as, for example, our Lord says in the gospel:  “The same day that Lot went out of Sodom it rained fire from heaven, and destroyed them all.  Even thus shall it be in the day when the Son of man is revealed.  In that day, he which shall be upon the house-top, and his stuff in the house, let him not come down to take it away; and he that is in the field, let him likewise not return back.  Remember Lot’s wife.”222    Luke xvii. 29–32.  Is it when our Lord shall have been revealed that men are to give heed to these sayings, and not to look behind them, that is, not to long after the past life which they have renounced?  Is not the present rather the time to give heed to them, that when the Lord shall have been revealed every man may receive his reward according to the things he has given heed to or despised?  And yet because Scripture says, “In that day,” the time of the revelation of the Lord will be thought the time for giving heed to these sayings, unless the reader be watchful and intelligent so as to understand the recapitulation, in which he will be assisted by that other passage of Scripture which even in the time of the apostles proclaimed:  “Little children, it is the last time.”223    1 John ii. 18.  The very time then when the gospel is preached, up to the time that the Lord shall be revealed, is the day in which men ought to give heed to these sayings:  for to the same day, which shall be brought to a close by a day of judgment, belongs that very revelation of the Lord here spoken of.224    Comp. Rom. ii. 5.

CAPUT XXXVI. Regula sexta Tichonii.

52. Sextam regulam Tichonius Recapitulationem vocat, in obscuritate Scripturarum satis vigilanter inventam. Sic enim dicuntur quaedam quasi sequantur in ordine temporis, vel rerum continuatione narrentur, cum ad priora quae praetermissa fuerant, latenter narratio revocetur: quod nisi ex hac regula intelligatur, erratur. Sicut in Genesi, Et plantavit, inquit, Dominus Deus paradisum in Eden ad orientem, et posuit ibi hominem quem formavit; et produxit Deus adhuc de 0087 terra omne lignum speciosum, et bonum in escam; ita videtur dictum tanquam id factum sit posteaquam factum posuit Deus hominem in paradiso: cum breviter utroque commemorato, id est, quod plantavit Deus paradisum, et posuit ibi hominem quem formavit, recapitulando redeat et dicat quod praetermiserat, quomodo scilicet paradisus fuerit plantatus, quia produxit Deus adhuc de terra omne lignum speciosum et bonum in escam. Denique secutus adjunxit: Et lignum vitae in medio paradisi, et lignum scientiae boni et mali. Deinde flumen, quo paradisus irrigaretur, divisum in quatuor principia fluviorum quatuor, explicatur; quod totum pertinet ad institutionem paradisi. Quod ubi terminavit, repetivit illud quod jam dixerat, et revera hoc sequebatur, atque ait: Et sumpsit Dominus Deus hominem quem finxit, et posuit eum in paradiso (Gen. II, 8, 9), etc. Post ista enim facta ibi est positus homo, sicut nunc ordo ipse demonstrat: non post hominem ibi positum facta sunt ista, sicut prius dictum putari potest, nisi recapitulatio illic vigilanter intelligatur, qua reditur ad ea quae fuerant praetermissa.

53. Itemque in eodem libro, cum commemorarentur generationes filiorum Noe, dictum est: Hi filii Cham in tribubus suis, secundum linguas suas in regionibus suis et in gentibus suis. Enumeratis quoque filiis Sem dicitur: Hi filii Sem in tribubus suis, secundum linguas suas in regionibus suis et in gentibus suis. Et annectitur de omnibus: Hae tribus filiorum Noe, secundum generationes eorum et secundum gentes eorum. Ab his dispersae sunt insulae gentium super terram post diluvium. Et erat omnis terra labium unum, et vox una omnibus (Id. X, 20, 31, 32, et XI, 1). Hoc itaque quod adjunctum est, Et erat omnis terra labium unum, et vox una omnibus, id est, una lingua omnium, ita dictum videtur tanquam eo jam tempore, quo dispersi fuerant super terram etiam secundum insulas gentium, una fuerit omnibus lingua communis; quod procul dubio repugnat superioribus verbis, ubi dictum est, In tribubus suis secundum linguas suas. Neque enim dicerentur habuisse jam linguas suas singulae tribus, quae gentes singulas fecerant, quando erat omnibus una communis. Ac per hoc recapitulando adjunctum est, Et erat omnis terra labium unum, et vox una omnibus, latenter narratione redeunte, ut diceretur quomodo factum sit, ut ex una omnium lingua fuerint divisi per multas: et continuo de illa turris aedificatione narratur, ubi haec eis judicio divino ingesta est poena superbiae; post quod factum dispersi sunt super terram secundum linguas suas.

54. Fit ista recapitulatio etiam obscurius: sicut in Evangelio Dominus dicit, Die quo exiit Loth a Sodomis, pluit ignem de coelo, et perdidit omnes: secundum haec erit dies Filii hominis, quo revelabitur. Illa hora, qui erit in tecto, et vasa ejus in domo, non descendat tollere illa; et qui in agro, similiter non revertatur retro: meminerit uxoris Loth (Luc. XVII, 29-32; Gen. XIX, 26). Numquid cum Dominus fuerit revelatus, 0088 tunc sunt ista servanda, ne quisque retro respiciat, id est, vitam praeteritam cui renuntiavit, inquirat; et non potius isto tempore, ut cum Dominus fuerit revelatus, retributionem pro eis quae quisque servavit vel contempsit, inveniat? Et tamen quia dictum est, In illa hora, tunc putantur ista servanda, cum fuerit Dominus revelatus, nisi ad intelligendam recapitulationem, sensus legentis invigilet, adjuvante alia Scriptura quae ipsorum Apostolorum adhuc tempore clamavit, Filii, novissima hora est (I Joan. II, 18). Tempus ergo ipsum quo Evangelium praedicatur, quousque Dominus reveletur, hora est in qua oportet ista servari; quia et ipsa revelatio Domini ad eamdem horam pertinet, quae die judicii terminabitur (Rom. II 5, et XIII, 11).