CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio de generatione roris exsiccantis herbas, et de generatione mannatis.
Est etiam praeter ea quae dicit Philosophus, attendendum quod generatio roris aliquando est in vapore qui multum habet humidi aerei et subtilis terrestris sicci, et non elevatur ille nisi in tempore caumatis, qui cum elevatur, dirigitur caliditate aeris humidum aereum directione bona, et permiscetur ei fortiter terrestre siccum, et postea frigore temperato pinguescit humidum aereum : et cadit ros fluens et viscosus ad modum mellis super herbas et folia arborum : sole autem agente in ipsum evaporat humidum, et comburitur in ipso terrestre siccum, et efficitur ac si forma subtilis sit sphaera super herbas et arborum folia, et sua siccitate exsiccat ea et comburit, et inducit sterilitatem in eis. Herbam autem super quam cadit ros ille, appetitu vehementi comedunt animalia, et praecipuae oves : et quia mel non decoctum solvit ventrem, ideo oves multum de ipso comedentes, fluxu ventris moriuntur : et cum sit calidum et siccum, nutrit choleram in eis : et ideo inveniuntur illae oves morbidae frequenter croceae interius, quando aperiuntur per incisuras. Quod autem verum sit quod dictum est, testatur Avicenna in secundo libro Canonis, ubi loquitur de simplicibus medicinis, dicens quod mel est occultus ros cadens super flores et alias plantas et super lapides, quod apes colligunt : aliquando est ros manifestus, quem possunt colligere homines. In idem autem redit generatio mannatis : quia manna secundum Avicennam est ros, et est de generatione mellis in terris calidis cadens spissius melle communi, et exsiccatur, et multam virtutem contrahit ab eo super quod cadit.