Vae Ariel.
In parte ista ponit comminationem contra populum, sive contra civitatem; et dividitur in partes duas. In prima comminatur poenam temporalis destructionis; in secunda poenam spiritualis excaecationis, obstupescite. Circa primum duo. In prima comminatur destructionem; in secunda ponit qualemcumque consolationem, et erit sicut somnium.
Prima in duas. In prima destructionem jerusalem per Babylonios. In secunda per Romanos, et circumdabo.
Circa primum tria. Primo commemorat pristinam dignitatem. Ariel, idest leo dei, quia dei virtute temporibus David et Salomonis nullum timebat, sicut nec leo. Proverb. 30: leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum. Vel propter altare holocaustorum, quod ibi erat, quod consumebat animalia sicut leo.
Et sic ut sumitur Ezech. 43: vel forte propter figuram, quia erat sita in modum leonis. Expugnavit. 1 Reg. 17: nam leonem et ursum expugnavi.
Secundo ponit destructionem, ponens tria: festorum cessationem, additus, quasi dicat, multis annis.
Evolutae, idest perierunt. Oseae 3: sedebunt dies multos absque sacrificio et ephod. Obsidionem, et circumvallabo, scilicet chaldaeis. Ezech. 4: erit in obsidionem; et innuit expugnationem ex tristitia, et erit tristis.
Thren. 1: multi gemitus etc..
Tertio ponit reparationem factam sub jesu sacerdote magno et aliis, de quo habetur in esdra per totum.
Et erit mihi; quasi dicat: umbram tantum pristinae dignitatis retinens.
Sed contra. Aggaei 2: magna est gloria domus istius novissimae, plusquam primae.
Et dicendum, quod hoc dicitur propter hoc quod fuit visitata ab ipso filio dei et corporaliter.
Et circumdabo. Hic comminatur destructionem per Romanos; et circa hoc quatuor ponit: primo obsidionem, et circumdabo quasi sphaeram, idest in circuitu. Luc. 19: circumdabunt te inimici tui vallo. Habac. 1: super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem. Secundo obsessorum humiliationem, humiliaberis; et humiliationis signum: de terra loqueris, idest, ita ac si sub terra esses, etiam audieris humiliter, verba ferens Pythonis, qui silenter incantabant. Soph. 3: auferam de medio tui maliloquos superbiae tuae. Vel humiliationis meritum, arguens in eis peccatum avaritiae, de terra loqueris; et idolatriae, et erit quasi Pythonis. Tertio ponit hostium multitudinem, et erit sicut pulvis: joel. 1: gens ascendit: vel hostium destructionem, sicut supra 17: rapietur sicut pulvis montium a facie venti. Quarto ponit ipsam destructionem, eritque repente: metaphorice, propter hostium ferocitatem.
Jerem. 4: quasi nubes ascendet, et quasi tempestas: currus ejus velociores aquilis. Et erit sicut somnium.
Hic adhibet quamdam consolationem ex hostium poena, quia sicut res vana, in nihilum ibunt non reportantes aliquod commodum ex destructione Judaeae, sicut nec esuriens vel sitiens ex cibo vel potu somniato. Eccl. 34: vana spes et mendacium insensato viro, et somnia extollunt imprudentes. Zach. 12: ponam jerusalem lapidem oneris cunctis populis.
Nota super illo verbo, et erit sicut somnium, quod aliquid dicitur somnium primo propter vanitatem.
Eccli. 34: visio somniorum secundum hoc; secundo propter brevitatem. Job 20: velut somnium advolans non invenietur. Tertio propter cognitionis obscuritatem. Job 33: per somnium in visione nocturna.
Quarto propter animae perversitatem.
Infra 56: dormientes et amantes somnia.
Obstupescite, hic comminatur poenam excaecationis: et primo praedicit excaecationem Judaeorum; secundo conversionem gentium, nonne adhuc.
Circa primum duo. Primo ponit excaecationem; secundo ipsius rationem assignat, et dixit dominus.
Circa primum tria. Primo praedicit excaecationem, ponens ea quae perturbant judicium rationis, obstupescite, ex consideratione malorum culpae vel poenae. Jerem. 2: obstupescite caeli super hoc, et portae caeli desolamini vehementer.
Et admiramini, ex consideratione magnorum. Psal. 138: mirabilia opera tua. Fluctuate, ex incertitudine eligendorum. Jac. 1: qui enim haesitat, similis est vento; vacillate, ex inconstantia propositorum.
Job 4: vacillantes confirmaverunt manus tuae. Inebriamini, ex anxietate dolorum.
Habac. 2: bibe tu quoque, et consopire; circumdabit te calix dexterae domini. Secundo ponit excaecationis modum, quoniam miscuit; idest, sicut vinum mixtum propinavit, oculos vestros, scilicet prophetas. Supra 19: dominus miscuit in medio spiritum vertiginis. Tertio ponit excaecationis effectum, quia librum sacrae Scripturae et visiones omnium prophetarum non intelligent.
Et erit vobis. Apoc. 5: vidi in dextera sedentis librum. Et dixit dominus.
Hic ponit causam excaecationis, scilicet peccatum ipsorum: et primo in affectu; secundo in intellectu, vae qui profundi. Circa primum duo ponit. Primo culpam divini contemptus, cor autem ejus, quia palliant verbis, labiis, humanis observantiis. Et timuerunt. Jer. 12: prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum.
Matth. 15: irritum fecistis mandatum dei propter traditiones vestras. Secundo poenam, ideo ecce ego, grandi, secundum eorum reputationem, vel quondam. Abdias: perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo: 1 Cor. 1. Vae qui profundi. Hic ponit peccatum ex parte intellectus, quia non credebant dei providentiam, quod sciret ea quae circa nos aguntur: et circa hoc duo facit. Primo ponitur erroris excogitatio.
Dicebant autem deum latere, propter cordis profunditatem, ubi sua prava consilia pertractabant: unde dicit: qui profundi, jerem. 17: profundum est cor hominis et inscrutabile; quis cognoscet illud? et propter obscuritatem locorum in quibus prava opera exercebant: unde dicit: quorum sunt, joan. 3: omnis qui male agit, odit lucem. Eccl. 16: non dicas, a deo abscondar. Secundo ponitur justa increpatio, perversa est. Non fecisti, quia deus cognoscit inquantum est causa rei. Infra 45: vae qui contradicit factori suo. Infra 64: et nunc, domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster, et opera manuum tuarum omnes nos. Nonne. Hic praedicit gentium conversionem: et circa hoc tria facit. Primo praedicit conversionem ad gratiam.
Libanus, gentes, quia mons erat in terra gentium, in carmel in gratiam, quam Judaei per circumcisionem habebant, quia interpretatur scientia circumcisionis. In saltum, idest in sterilitatem, in qua prius erant gentes. Infra 32: habetur idem.
Ad sacram scientiam, surdi, scilicet gentiles, qui prius non audierant verba legis. Matth. 2: caeci vident.
Joan. 9: in judicium veni in hunc mundum, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant.
Ad spiritualem laetitiam, et addent. Psal. 9: laetabor et exultabo in te, psallam nomini tuo, altissime. Secundo assignat conversionis occasionem, vel rationem, ex casu diaboli: quoniam defecit qui praevalebat, per potentiam, illusor, deceptor per astutiam. Supra 16: consummatus est miser, ex caecitate Judaici populi: quia caecitas ex parte contingit in Israel: Rom. 11. Succisi sunt qui vigilabant: studiositas ad malum. Prov. 4: non enim dormiunt, nisi male fecerint. Qui peccare, pravis exemplis et doctrinis. Arguentem, quantum ad disciplinae contemptum. Amos 5: odio habuerunt corripientem in porta. Declinaverunt, quantum ad peccati vanitatem, quia frustra est quod non consequitur finem. Sap. 5: quid nobis profuit superbia, aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? tertio ponit Judaeorum reversionem in fine mundi, propter hoc haec dicit; qui redemit, Gen. 11. Non modo, idest in hoc tempore, confundetur, bona confusione.
Eccl. 4: est confusio adducens gloriam; filios apostolos, mussitatores, idest qui primo murmurabant. Supra 27: qui egredientur impetu a Jacob, et florebit et germinabit Israel. Vel potest aliter exponi de prosperitate, quae eis promittitur destructo Senacherib vel Nabuchodonosor. Carmel in saltum; idest, tanta erit fertilitas terrae promissionis, quod fertilitas carmeli reputabitur sterilitas in comparatione ejus. Illusor, Senacherib vel Nabuchodonosor. Filios suos, tres pueros in camino ignis: vel quia pueri ipsorum facient laudem nominis mei, quod ipsi in juventute sua non fecerint.