CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De generatione pluviae et nivis in communi, et de differentia eorum ad rorem et pruinam.
Post hoc autem notandum est , quod ex nube nunquam aqua frigida congelatur, nisi in loco ubi nubes sunt, et ex vaporibus nubes fiunt : ille autem est locus medius aeris qui inter omnes est frigidus. Ex illo autem loco nubium ad terram descendunt tria corpora, quorum omnium generatio et esse propter frigus est sicut propter causam efficientem, Sunt enim haec tria, aquae pluviae, et nix, et grando. Quaecumque enim ab aere descendunt., aut descendunt congelata, aut non congelata. Si congelata descendunt, aut sunt congelata simul et conversa in aquam, aut sunt prius in aquam conversa et postea congelata. Quaecumque descendunt non congelata, sunt sicut pluvia, et quae descendunt congelata, quorum congelatio fuit simul cum conversione in aquam, sunt sicut nix : quae autem descendunt congelata, ita quod congelatio sequebatur conversionem, sunt sicut grando. Differentia ergo corporum descendentium ab aere penes formam accepta non est, nisi per tria dividens corpora : unde corpora descendentia ab aere sub istis accepta sunt duo similia : quae descendunt fluxa, hoc est, non congelata ; vel descendunt terminata, hoc est, congelata. Sunt autem duo, eo quod causa generationis eorum est una, scilicet frigus simplex, et frigus excellens : et licet plura numero inveniantur, tamen reducuntur secundum formam ab ista : quia diversitas eorum non est nisi in paucitate et multitudine tantum : quia et nix est pruina multa differens secundum accidens ab ipsa, quod est durities : et pruina est nix pauca differens secundum accidens, quod est mollities, sicut ante diximus. Similiter autem ros est pluvia pauca, et pluvia est ros multus per accidens differens, quod superius est determinatum : pluvia enim est multus ros, ideo quod pluvia non est nisi ex vapore multo qui infrigidatus est: et causa illius est tempus, locus, et frigiditas. Tempus quidem est, quoniam remanentia vaporis roscidi in alto est dies unus : quia in die elevatur tempore sereno et in nocte descendit. Simile autem est de vapore pruinae. Sed vapor pluviae et nivis remanent tempore pluri : quia multi sunt, et diu agit in eis calor elevans, et frigus inspissans in nubem et convertens nubem in aquam, vel etiam congelans in glaciem. Similiter locus generationis roris
strictus est, sive sit locus generationis ejus per se, sive generationis per accidens ejus : quia inferior locus pro tanto distractus est, quia non multum est a terra elevatus. Sed amplus et dilatatus est locus generationis pluviae et nivis, quia totus locus medius ubi dilatatum est frigus est locus generationis pluviae et nivis. Similiter frigus temperatum est generans rorem, sed intemperatum non excellens generat pluviam : excellens autem generat nivem et pruinam : quoniam, sicut jam ante habitum est, pruina fit ex vapore congelato antequam spissaretur in nubem, et non in loco medio qui est locus nubium. Nix autem est ex nubibus inspissatis et congelatis paulatim egrediente calido : cujus signum est, quod nix cadit mollis, et pruina cadit dura : quia mollities nivis fit ex hoc quod pars caliditatis nubis resolvit duritiem ejus cum congelatur : et ideo non rigescit, quia partes vaporis et nubis cum congregarentur, non potuerunt adeo congregari congregatione quod indurarentur. Fer oppositum autem est de pruina, quia congelatur vehementer ex frigore loci et temporis, ut supra diximus, et expellitur totum calidum, ita quod nihil est impediens quin frigus convertat in rigorosionem partem vaporis vehementer congregando et contrahendo per congelationem.