COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers, 11.). Parum infra: Pater sancte, serva eos
quos dedisti mihi, ut sint unum in te, sicut et nos.
Quia quasi per totum capitulum de superna unitate agitur, quam Dominus Iesus Christus discipulis suis imprecatur: ideo notandum de superna unitate, circa quam distingue, quod multiplex est unitas. Est enim unitas, cuius vinculum est malignitas: et est unitas, cuius vinculum est carnalitas: et est unitas, cuius vinculum est caritas.
2. De unitate malignitatis: Psalmus : " Con-L venerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius "; Iob quadragesimo primo de Behemoth: " Corpus illius est compactum squamis se prementibus: una uni coniungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas "; Proverbiorum primo: (Marsupium unum sit omnium nostrum", dixerunt impii.
De unitate carnalitatis: primae ad Corinthios sexto " Qui adhaeret meretrici unum corpus efficitur "; meretrici, ad litteram mulieri, vel moraliter carni ; et " erunt, inquit, duo in carne una ", id est in carnalitate una. Bernardus super illud Psalmi: " Ecce, quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum ": " Etsi in unum, inquit, non tamen in peccato ".
De unitate caritatis: ad Ephesios quarto : "Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis ", quam imprecatur Dominus discipulis , cum dicit: Pater sancte, serva eos quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut et nos.
3. Et nota, quod unitas caritatis debet esse in homine triplex. Debet enim esse homo unus cum Deo per conformitatem voluntatis: debet esse unus cum se ipso per integritatem mentis: debet esse unus cum proximo per concordiam caritatis.
Debet ergo esse unus cum Deo: de qua unitate primae ad Corinthios sexto : "Qui adhaeret Deo unus spiritus est". De hac unitate Hugo: "Homo, aversus ab uno ad multa, evanuit: conversus a multis ad unum, vitam invenit". - Debet esse unus cum se ipso per mentis integritatem ; quam integritatem commendat in sponsa ipse Sponsus Canticorum sexto : " Una est columba mea, perfecta mea " ; una, id est integra, non divisa, quales sunt, de quibus Osee decimo: " Divisum est cor eorum: nunc interibunt ".
Debet etiam esse unus cum proximo per caritatis concordiam, quae commendatur in Psalmo, cum dicitur: " Ecce, quam bonum et quam ineundum habitare " etc: et quam specialiter Dominus imprecatur, cum dicit: Seiva eos, ut sint unum.
4. Et haec unitas cum proximo debet esse triplex. Debet esse unitas voluntatum, unitas morum, unitas virtutum. - Debet enim uniri fratrum affectio per voluntatum indivisionem, secundum quod dicitur Actuum quarto : " Multitudinis credentium erat cor unum et anima una ".
Debet etiam uniri fratrum conversatio per morum concordiam, quia Deus ipse est, " qui habitare facit unius moris in domo ", ut habetur in Psalmo: et iterum: " In domo Dei ambulavimus cum consensu ".
Debet etiam in unum convenire fratrum operatio per mutuam subventionem, sicut faciunt membra unius corporis ad invicem, quia, sicut dicitur ad Romanos duodecimo , " nos unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra"; et primae ad Corinthios duodecimo: " Sicut corpus unum est et membra habet multa: omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt: ita et Christus. Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus ".
5. Serva, inquit, eos, ut sint unum, sicut et nos. Notabile est, quod Dominus, in recessu suo pro discipulis suis orans, eisdem prae omnibus imprecatur unitatem, et eisdem prae omnibus iniungit caritatem: quod non est propter aliud nisi propter multiplicem fraternae unitatis utilitatem. Est enim fraterna unitas cadentibus in remedium, resurgentibus in auxilium, pugnantibus in praesidium,po-tientibus in subsidium, proficientibus in ducatum, postulantibus in suffragium, exspectantibus in solatium, perseverantibus in tutelam, pervenientibus in gaudium.
6. Est igitur fraterna unitas cadentibus in remedium: Ecclesiastae quarto : " Melius est, esse simul duos quam unum; habent enim emolumenta societatis suae; si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Vae soli! quia, si ceciderit,non habet sublevantem se". Homo enim ingratus non potest sibi mereri gratiam; alius autem gratus potest illi mereri de congruo: " Melius est ergo" etc. - Est iterum resurgentibus in auxilium, ad impetrandam gratiam remissionis,.per quam resurgant: saepe enim qui per se provocat aspectum regum ad puniendum per alios advocat ad miserendum. Unde Psalmus : " Prospexit de excelso sancto suo: Dominus de caelo in terram aspexit, ut audiret gemitus compeditorum, ut solveret filios interemptorum ". Sed quando ? "In conveniendo populos in unum et reges ", scilicet subditos et praelatos, " ut serviant Domino". - Est iterum pugnantibus in praesiilium. " Si enim quispiam praevaluerit contra unum, duo resistent ei. Melius est ergo, duos esse simul quam unum ", Ecclesiastae quarto . Exemplum de milite, qui vocavit maiorem de filiis suis ad frangendum tres lanceas: unde et Israel, quandocumque legitur congregatus " quasi vir unus", legitur vicisse: cum vinci debet, ostensus est dispersus: unde Michaeas, tertii Regum ultimo: " Vidi Israel dispersum in montibus " etc.
Est iterum patientibus in subsidium. Levior enim efficitur quaecumque tribulatio, cum a pluribus supportetur: quod facit unitas fraterna: unde priinae ad Corinthios duodecimo : " Unum corpus sumus in Christo " etc: et sequitur: " Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra ".
7. Est nihilominus proficientibus in ducatum et directionem operis: unde primi Regum sexto de vaccis reducentibus arcam Domini de terra Philisthiim legitur, quod " ibant vaccae in directum per viam, quae ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur, pergentes et mugientes, et non declinabant neque ad dexteram neque ad sinistram". Vaccae sive iuvenculae, quae non noverant iugum, sunt noviter conversi ad paenitentiam; isti referunt aream, id est animam de Philisthiim, id est de captivitate diaboli: qui in directum incedunt, quando incedunt itinere uno, quod est, quando sunt sub iugo uno, ut in religione. Quamdiu enim religiosus est alligatus iugo religionis et nondum fregit iugum nec rupit vincula: tunc necesse est, ut vadat in directum per iter, per quod incedit . Alii antem vadunt pergentes per actionem et mugientes per clamorem orationis usque ad domum Bethsames, quae est domus solis, vel illuminationis; et non declinant ad dexteram praesumtionis neque ad sinistram remissionis. Cum ergo caritas fraterna alligat fratres ad iugum unum, etiam qui per se ire non potest trahitur ab aliis, ut proficiat.
Est iterum postulantibus in suffragium. Quod enim non valet unus,. obtinet multitudo intercessorum; unde illud : " Impossibile est, preces multorum non exaudiri ". Quod significatum est Actuum primo, ubi legitur, quod " erant omnes discipuli perseverantes unanimiter in oratione " etc. Etenim, cum essent congregati "in eodem loco, factus est repente de caelo sonus " etc. 8. Est praeterea exspectantibus in solatium: unde Psalmus : "Ecce, quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. Sicut unguentum in capite " id est Iesu Christo, " quod descendit" non nisi in membra capitis mediate, vel immediate continuata. Nota de eremitis, qui consolabantur se quotidie dicentes: cras migrabimus hinc.
Est praeter haec perseverantibus in tutelam; Ezechielis trigesimo septimo : " Ecce, ego assumam filios Israel per paenitentiam de medio nationum, ad quas abierunt ", per culpam, " et congregabo eos et faciam eos in gentem unam", per caritatem, "in montibus Israel" id est in perfectione iustitiae: et subiungit perseverantiam: " Et non erunt ultra duae gentes et non polluentur ultra in idolis suis, et salvos faciam eos de universis, in quibus peccaverunt ". Qui ergo in unum perseverant salvi erunt. Nam si separaverit se Dina a fratribus suis, prope est Hemor ad corrumpendum, Genesis trigesimo quarto .
Est nihilominus pervenientibus in gaudium. Ibi enim est una vox laetantium et unus ardor cordium: ibi amor perfectus et unus omnium spiritus, ut dicit Augustinus . Ibi erit illa felix consummatio unitatis, quam imprecabatur Dominus discipulis, Ioannis decimo septimo, cum rogabat, ut essent consummati in unum: Rogo, inquit, ut sint unum, sicut et nos unum sumus: ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum".
Annotato) 67.
(Cap. 16, 33.). Confidite, quia ego vici mundum .
Nota, quod Dominus dicit, se fecisse tria in mundo, scilicet reliquisse mundum, Ioannis decimo sexto : " Relinquo mundum et vado a Patrem "; vicisse mundum: unde hic Ioannis decimo sexto: " Confidite, quia vici mundum "; reprehendisse mundum: Ioannis septimo: " Me odit mundus, quia testimonium perhibeo de eo, quia opera eius mala sunt"; per hoc ostendens fidelibus suis, quod relinquendae sunt mundanae prosperitates, sustinendae sive superaudae mundanae adversitates, arguendae perversitates mundanae.
Sic mundum conversatione reliquit, passione superavit, praedicatione reprehendit.