CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est d igressio declarans materiam nivis.
Est autem hic sciendum de generatione nivis quoad materialem causam ipsius et locum generationis, et efficiens et figuram sive formam. Est autem materia nivis in parte jam ante dictum quod est nubes calida. Cura enim sol radiis calefacit inferiora elementa, elevat ex eis vaporem in quo est vis caloris, qui calor etiam secum inducit multum de aerea substantia, qui postea elevatus ad locum frigidum, inspissatur in nubem, et frigidum loci incipit expellere calidum : et si frigus illud est excellens, aut expellit subito calidum ante conversionem nubis in aquam, aut expellit non subito. Et siquidem subito expellit, tunc fit dura congelatio ex illo sicut est pruina. Si autem non subito, tunc calidum aereum non temperatum quod congelationem impedire non potest, remittit tantum effectum maximi frigoris, qui effectus est indurare congelatum : et ideo nix cadit mollis manibus impressibilis de facili. Ex hoc etiam patet, quod licet prima materia humidarum impressionum, scilicet roris et pluviae et pruinae et nivis sit una, non. tamen immediata materia est una : quia proxima materia nivis est nubes calida multum in. sua elevatione habens de aereo introducto in materiam per calidum elevans vaporem unde facta est nubes : quod non habet in se materia pluviae, quae nubes est frigida : neque materia roris, quae est vapor temperatus et subtilis. Differt autem a materia grandinis : quia nubes quae est materia grandinis, ut infra habebitur, est nubes calidissima a qua totum simul egreditur calidum. Sed a nube nivis egreditur paulatim. Est propterea sciendum, quod vapor nivis multum habet de terrestri admixto : et ideo est de vaporibus qui ex. aquis in terra currentibus elevantur : cujus signum est, quod aqua nivis liquefactae non est pura : et quod frequenter sordidantur manus quando lavantur nive liquefacta : et ideo etiam aquae nivis resolutae fecundant multum terras et faciunt crescere semina, quia calidum paulatim egrediens temperat in eis frigiditatem, et sunt bonae commixtionis cum aereo et terrestri.