IN LIBROS POSTER. ANALYT.

 LIBER 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

 Lectio 19

 Lectio 20

 Lectio 21

 Lectio 22

 Lectio 23

 Lectio 24

 Lectio 25

 Lectio 26

 Lectio 27

 Lectio 28

 Lectio 29

 Lectio 30

 Lectio 31

 Lectio 32

 Lectio 33

 Lectio 34

 Lectio 35

 Lectio 36

 Lectio 37

 Lectio 38

 Lectio 39

 Lectio 40

 Lectio 41

 Lectio 42

 Lectio 43

 Lectio 44

 LIBER 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Lectio 9

 Lectio 10

 Lectio 11

 Lectio 12

 Lectio 13

 Lectio 14

 Lectio 15

 Lectio 16

 Lectio 17

 Lectio 18

 Lectio 19

 Lectio 20

Lectio 16

Postquam philosophus docuit investigare quod quid est secundum modum maxime congruum, qui est per divisionem generis, hic docet investigare quod quid est alio modo. Et circa hoc tria facit: primo, docet praedictum modum investigandi; secundo, manifestat per exemplum; ibi: ut puta dico etc.; tertio, probat hunc modum esse convenientem; ibi: semper autem est omnis definitio etc..

Dicit ergo primo quod si aliquis inquirit definitionem alicuius rei, oportet quod attendat ad ea quae sunt similia illi, et etiam ad ea quae sunt differentia ab illa re. Quod quidem qualiter fieri debeat, ostendit subdens quod primo oportet circa similia considerare quid idem in omnibus inveniatur; puta quid idem inveniatur in omnibus hominibus, qui omnes conveniunt in hoc quod est esse rationale. Postea considerandum est iterum in aliis, quae conveniunt cum primis in eodem genere, et sunt sibi invicem idem specie, sunt autem altera specie ab illis, quae primo accipiebantur, sicut equi ab hominibus: oportet etiam accipere quid sit idem in his, scilicet equis, puta hinnibile. Cum ergo accipiatur quid sit idem in omnibus his, scilicet hominibus, quia rationale; et quid sit idem similiter in omnibus aliis, scilicet equis, quia hinnibile; iterum considerandum est si aliquid est idem in istis duobus acceptis, scilicet in rationali et hinnibili.

Et ita est considerandum quousque perveniatur ad aliquam unam rationem communem.

Haec enim erit definitio rei. Si vero talis consideratio non inducat in unam rationem communem, sed inducat in duas rationes diversas, aut etiam in plures; manifestum erit quod illud cuius definitio quaeritur, non erit unum secundum essentiam, sed plura: et ita non poterit habere unam definitionem.

Deinde cum dicit: ut puta, si quid est magnanimitas etc., manifestat quod dixerat per exemplum; et dicit quod si quaeramus quid est magnanimitas, debemus attendere ad quosdam magnanimos, ut sciamus quid unum habent in seipsis, in quantum magnanimi sunt. Sicut Alcibiades dictus est magnanimus, et etiam Achilles, et etiam aiax; qui omnes habent unum quid commune, quod est non sustinere iniurias. Cuius signum est, quod Alcibiades non sustinens iniurias dimicavit, Achilles vero in insaniam versus est propter iram, aiax autem interfecit seipsum.

Iterum debemus considerare in aliis qui dicuntur magnanimi, sicut in lysandro aut socrate. Habent enim hoc commune, quod non mutabantur propter prosperitatem fortunae et per infortunia, sed indifferenter se habebant in utrisque. Accipiamus ergo haec duo, scilicet impassibilitatem a fortuitis casibus et non tolerare iniurias, et consideremus si est aliquid commune eis. In hoc enim consistit ratio magnanimitatis. Sicut si dicamus quod utrumque contingit propter hoc, quod aliquis existimat se dignum magnis. Ex hoc enim contingit quod homo non patitur iniurias; et ex hoc etiam contingit quod contemnit mutationem exteriorum bonorum, tanquam minimorum.

Si autem nihil commune inveniretur illis duobus acceptis, non esset una species magnanimitatis, sed duae. Unde non posset dari una communis definitio.

Deinde cum dicit: semper autem est omnis etc., ostendit praemissum modum inveniendi quod quid est esse convenientem. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit hunc modum esse convenientem; secundo, ostendit quid oportet in hoc modo vitare; ibi: si autem neque disputare etc..

Circa primum duo facit: primo, ostendit praedictum modum esse convenientem quantum ad terminum, prout scilicet pervenitur ad aliquid commune; secundo, quantum ad processum, prout scilicet proceditur in praedicto modo a particularibus; ibi: faciliusque est singulare etc..

Dicit ergo primo quod convenienter dictum est quod oportet inquirentem quod quid est pervenire ad aliquod commune, quia omnis definitio datur de aliquo secundum quod consideratur in universali, non autem secundum quod consideratur in hoc singulari vel in illo. Non enim medicus definit quid sit sanum in hoc oculo huius hominis; sed vel in universali simpliciter quantum ad omnes, vel distinguit sanum secundum diversas species, puta cum dicit hoc esse sanum cholericis, illud autem phlegmaticis.

Deinde cum dicit: facilius autem est singulare etc., ostendit praedictum modum esse convenientem quantum ad processum, quo scilicet proceditur a minus communibus ad magis commune.

Et hoc dupliciter: primo, ratione facilitatis: procedit enim disciplina a facilioribus. Facilius autem est definire singulare, idest aliquod minus commune, quam universale, quod est magis commune; in quantum scilicet in universalibus, quia sunt minus determinata, magis latent aequivocationes quam in illis quae sunt indifferentia, idest quae non dividuntur per differentias specificas. Et ideo oportet a singularibus definiendo ascendere ad universalia.

Secundo, ibi: sicut autem in demonstrationibus etc., ostendit idem ex ratione evidentiae. Sicut enim in demonstrationibus oportet syllogizari praesupponendo aliquid, quod est evidens et manifestum, sic etiam et in terminis, idest in definitionibus.

Non enim potest aliquis devenire in cognitionem alicuius ignoti nisi per aliquod notum sive aliquis intendat cognoscere quia est, quod fit per demonstrationem, sive quid est, quod fit per definitionem.

Hoc autem contingit, ut scilicet praeexistat aliquid evidens, si sit, idest contingat, separatim, idest distinctim, definiri per ea quae singulariter dicuntur, idest quae proprie conveniunt et distincte huic vel illi; sicut si aliquis velit notificare quid est simile, non considerabit ad omne id quod potest simile dici, sed de quibusdam similibus; puta quomodo dicatur simile in coloribus, et quomodo dicatur simile in figuris.

Dicitur enim simile in coloribus ex unitate coloris; dicitur autem simile in figuris ex eo quod anguli sunt aequales, et latera proportionalia.

Similiter etiam in aliis, si velit definire acutum non respiciet ad omne quod dici potest acutum, sed respiciet ad acutum secundum quod dicitur in voce. Et per hunc modum patet quod aliquis definire intendens refugit statim ne contingat aliqua aequivocatio. Et per hoc patet esse convenientem modum definiendi, quo ex inferioribus proceditur ad commune; in quantum scilicet in specialibus specialia definire facilius est, et magis in talibus potest esse nota univocatio.

Deinde cum dicit: si autem non oportet etc., excludit quemdam modum procedendi in definitionibus.

Et dicit quod sicut non oportet disputare per metaphoras, ita etiam non oportet definire per metaphoras; utpote si dicamus quod homo est arbor inversa: nec oportet in definitionibus assumere quaecunque metaphorice dicuntur.

Cum enim definitiones sint praecipua et efficacissima media in disputationibus, si definitiones darentur per metaphoras, sequeretur quod oporteret ex metaphoris disputare. Hoc autem fieri non debet, quia metaphora accipitur secundum aliquid simile, non autem oportet ut id quod est simile secundum unum, sit simile quantum ad omnia.