CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans loca generationis nivium.
Locus autem generationis nivium est locus medius frigidus illis de causis quae saepe dictae sunt. Locus autem ille non. est generativus nivium frigido excellenti, nisi quando frigus est ubique sparsum in aere : quia tunc non est ita acutum, sicut quando per calidum sparsum in aere expellitur ad unum locum. Cum autem frigus in aere sparsum non sit nisi principaliter in hyeme, et secundario in fine autumni et in principio veris propter conjunctionem quam habet cum hyeme, patet jam. causa quare nix non generatur nisi in hyeme, vel in fine autumni, vel in principio veris. Sunt tamen loca ubi frequentius generatur nix quam in aliis, sicut ioca Aquilonaria longe distantia ab aequinoctiali circulo, vel loca montuosa. Quod autem nix multa generatur in locis Aquilonaribus, causa est, quia frigiditas est multa in locis illis propter obliquum respectum solis ad. illa loca : est ergo frigus semper sparsum in. iocis illis, vel per multum tempus : et ideo frigus in locis illis non est expulsum ad unum locum : et ideo non est acutum in operatione sua, cum tamen sit excellens : tale autem frigus generativum est nivium, et ideo regiones illae multarum nivium sunt. Loca autem montuosa vaporosa sunt vehementer : et quia inter se provocant vaporem, inter se inspissant eum: et frigus est diffusum inter loca illa omni tempore, eo quod attingunt ad locum medium frigidum : et ideo ibi multae nives generantur, et in altioribus montibus perpetuo conservantur. Ex his patet etiam per oppositum, quod loca plana
Meridionalia, vel non habent nives, vel paucas habent, et non diu conservant eas.