COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 11.). Mitte gladium tuum in vaginam.
1. Nota, quod tria genera hominum solent portare gladium, scilicet malignantes
militantes
et dominantes.
Est ergo gladius malignantium, et hic est triplex, gladius videlicet raneoris in corde, de quo in Psalmo : "Gladius eorum intret in corda ipsorum "; et Genesis vigesimo septimo: " In gladio vives et servies fratri tuo ". In gladio enim vivit qui gladium in corde gerit.
Gladius detractionis in ore: de quo in Psalmo: " Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus "; Proverbiorum vigesimo quinto: " Iaculum et gladius et sagitta acuta homo, qui loquitur adversus proximum suum falsum testimonium".
Gladius persecutionis in opere: Exodi decimo quinto : " Evaginabo gladium meum" etc.: dicit malignus, quod intelligitur de persecutione.
Rancor enim est gladius absconditus: persecutio, gladius evaginatus: unde ibidem dicitur: "Dixit inimicus: Persequar et comprehendam " etc.; et sequitur: Evaginabo gladium meum, et interficiet eos manus mea " etc.
2. Est gladins militantium triplex: Doctrina veritatis, quae est gladius expugnans diabolum impugnantem per fallaciam: de quo ad Ephesios sexto : " Assumite gladium spiritus, quod est verbum Dei". - Mortificatio carnis, quae est gladius expugnans diabolum impugnantem per concupiscentiam: qui significatus est, Iudicum septimo, in pane subcinericio, qui non erat aliud, ut ibidem dicitur, nisi " gladius Dei et Gedeonis". Panis subcinericius est mortificatio carnis, qui est gladius interimens castra Madian, id est motus concupiscentiae carnalis.
Aemulatio caritatis, quae est gladius expugnans diabolum impugnantem per violentiam, quod figuratum est in gladio Goliath, primi Regum decimo septimo , " quo interfecit eum David". Tunc interficitur Goliath proprio gladio, quando diabolum tentantem vel tribuentem superat caritatis aemulatio; et de hoc gladio dicitur primi Regum vigesimo primo, quod " non est alter huic similis ".
3. Est praeter hos gladius dominantium sive iudicantium, et hic est triplex, scilicet gladius discretionis, de quo ad Hebraeos quarto : " Vivus est sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti ".
Gladius definitionis: de quo Apocalypsis primo: "De ore eius", id est Christi, "exibat gladius ex utraque parte acutus ".
Gladius ultionis: de quo Isaiae primo: " Si nolueritis et ad iracundiam me provocaveritis, gladius meus devorabit vos".
Hic est ergo triplex gladius Christi iudicantis: et est discretio quasi gladius penetrans: definitio, quasi gladius dividens sive secans: ultio, quasi gladius occidens. Est namque triplex actus gladii: penetrare, secare et occidere.
4. Et nola, quod iste iudicialis gladius est exercendus vel exserendus a Christo in genus humanum ; unde Apocalypsis primo et Apocalypsis decimo nono: " De ore eius exibat gladius ex utraque parte acutus, et in ipso percutiet gentes ".
A praelato in subditum; ad Romanos decimo tertio: " Vis non timere potestatem? Bene fac, et habebis laudem ex ea. Si autem male feceris, time. Non enim sine causa gladium portat".
Ab homine in se ipsum: unde in Psalmo: " Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime ".
Tripliciter exercetur usus iudicialis gladii, quando iudicium habet homo respectu sui, praelatus respectu subditi, Christus vero respectu generis humani.