Postquam ostendit philosophus quomodo oportet investigare quod quid est, hic ostendit quomodo oportet investigare propter quid. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit quomodo oporteat investigari propter quid; secundo, movet quasdam quaestiones circa ipsum propter quid; ibi: de causa autem et cuius est causa etc.. Circa primum duo facit: primo, ostendit quomodo alicuius quaestionis propositae possit investigari propter quid; secundo, ostendit quomodo diversae quaestiones communicant in propter quid; ibi: eadem autem problemata etc.. Circa primum duo facit: primo, docet accipere propter quid, accipiendo commune univocum; secundo, accipiendo commune analogum; ibi: amplius autem alius modus etc.. Circa primum duo facit: primo, docet investigare propter quid, accipiendo commune univocum, quod est genus nominatum; secundo, accipiendo quodcunque aliud commune; ibi: nunc quidem igitur etc..
Dicit ergo primo quod ad hoc quod habeamus propter quid circa singula problemata quae ponuntur, oportet considerare divisiones et subdivisiones, et sic ad singula procedere disputando, supposito communi genere. Ut si aliquis velit considerare propter quid aliquid conveniat aliquibus animalibus, oportet accipere qualia sunt quae conveniunt omni animali. Quibus acceptis, oportet iterato accipere secundum divisionem qualia sunt quae consequuntur primo ad aliquod commune, quod sub animali continetur, puta qualia consequuntur ad omnem avem: et sic semper debemus procedere accipiendo illud quod est primum, in quod scilicet fit immediate divisio; quod etiam supra observabatur in divisionibus quibus proceditur ad investigandum quod quid est. Sic autem procedendo manifestum est quod semper poterimus dicere propter quid aliqua insunt his quae continentur sub aliquo communi; ut si velimus scire propter quid aliqua insunt homini et equo, puta somnus et vigilia. Sit ergo animal in quo a, quod est medium; b autem, idest maior extremitas, accipiatur pro his quae inhaerent omni animali, sicut somnus et vigilia; quaedam autem animalium species, puta homo, equus, bos, accipiantur ut minor extremitas, scilicet cde. Sic igitur manifestum est propter quid b, idest somnus vel vigilia sit in d, puta in homine, quia propter a, idest propter hoc quod homo est animal. Et similiter est faciendum in aliis, et in omnibus est eadem ratio observanda.
Huiusmodi autem documenti ratio est, quia subiectum est causa propriae passionis. Et ideo si volumus investigare causam alicuius passionis, propter quam insit quibusdam rebus inferioribus, oportet accipere commune quod est proprium subiectum, per cuius definitionem accipitur causa illius passionis.
Deinde cum dicit: nunc quidem igitur etc., ostendit quomodo oportet investigare propter quid est, reducendo in aliquod commune, quod non sit genus nominatum; et dicit quod ea quae supra dicta sunt, dicuntur secundum illa communia, quibus nomina sunt assignata; sed oportet non solum in talibus considerare, sed et si quid aliud appareat commune quod insit aliquibus, etiamsi non sit genus, vel si non sit nominatum.
Deinde oportet considerare ad quae hoc commune consequatur, et quae sunt illa quae consequuntur ad hoc commune innominatum acceptum.
Sicut habere cornua est quoddam commune, cui non est nomen impositum, et quod non est genus. Ad hoc autem commune sequuntur duo: quorum unum est, quod omne animal habens cornua habet multos ventres propter necessitatem ruminationis; quorum unus vocatur echinus, in interioribus existens, asper et capedines habens, ut dicitur in libro de historiis animalium. Aliud autem quod consequitur ad animalia habentia cornua, est quod non habeant dentes in utraque mandibula, sed solum in inferiori, quia materia dentium convertitur in cornua.
Item considerandum est ad quae animalia consequatur habere cornua, puta bovem et cervum.
Sic enim manifestum erit propter quid haec animalia habent illas proprietates, quia scilicet habent cornua.
Deinde cum dicit: amplius autem alius modus etc., ostendit investigare propter quid reducendo ad aliquod commune analogum; et dicit quod alius modus investigandi propter quid est eligere commune secundum analogiam, idest proportionem. Contingit enim unum accipere analogum, quod non est idem secundum speciem vel genus; sicut os sepiarum, quod vocatur sepion, et spina piscium, et ossa animalium terrestrium.
Omnia enim ista conveniunt secundum proportionem, quia eodem modo se habent spinae ad pisces sicut ossa ad terrestria animalia.
Ad hoc autem commune analogum quaedam consequuntur propter unitatem proportionis, sicut si communicarent in una natura generis vel speciei, sicut esse coopertum carnibus.
Deinde cum dicit: eadem autem problemata sunt etc., ostendit quomodo multa problemata conveniunt in eo quod est propter quid: et primo, quantum ad unitatem medii; secundo, quantum ad ordinem mediorum; ibi: alia autem etc.. Dicit ergo primo quod quaedam problemata sunt eadem, in quantum scilicet conveniunt in eo quod est propter quid. Uno quidem modo propter hoc quod habent idem medium; sicut per hoc medium quod est antiperistasis, idest contra-resistentia vel repercussio, multa demonstrantur. Sunt autem quaedam media eadem non simpliciter, sed genere, quae quibusdam differentiis diversificantur, quae sumuntur vel ex diversitate subiectorum, vel ex diversitate modi fiendi. Sicut si quaeratur propter quid fit echo, aut propter quid apparet, scilicet aliquid in speculo, vel propter quid generatur iris. Omnia enim ista sunt idem problema quantum ad medium propter quid, quod est idem genere: omnia enim causantur ex repercussione.
Sed repercussiones differunt specie.
Nam echo fit per repercussionem aeris moti a corpore sonante ad aliquod corpus concavum; apparitio autem rei in speculo fit propter hoc quod immutatio medii repercutitur ad speculum; iris autem fit propter hoc quod radii solares repercutiuntur ad vapores humidos.
Deinde cum dicit: alia autem ex eo quod medium etc., ostendit quomodo problemata conveniunt in propter quid secundum ordinationem mediorum; et dicit quod quaedam alia problemata sunt, quae differunt ad invicem ex eo quod habent diversa media, quorum unum est sub altero.
Et ponit exemplum, utpote si quaeratur propter quid Nilus in fine mensis, scilicet lunaris, magis inundat. Huius enim ratio est, quia finis mensis est magis pluvialis. Quare autem hoc sit, accipitur per aliud medium; propter hoc scilicet quod tunc deficit luna, quae habet dominium super humores, et ideo, deficiente lumine eius, magis commoventur vapores in aere, ex quo causatur pluvia. Et sic patet quod ista duo media sic se habent ad invicem, quod unum eorum est sub alio.