S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE NATURA ET GRATIA AD TIMASIUM ET JACOBUM CONTRA PELAGIUM LIBER UNUS .

 CAPUT PRIMUM.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 8. Nam prius distinguit, aliud esse quaerere, an possit aliquid esse, quod ad solam possibilitatem pertinet: aliud, utrumne sit. Hanc distinctionem ve

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVII.

 19. Tractat etiam iste de peccatis ignorantiae, et dicit, «hominem praevigilare debere ne ignoret ideoque esse culpandam ignorantiam, quia id homo ne

 CAPUT XVIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 CAPUT XXIII.

 CAPUT XXIV.

 27. Dicit nullum malum boni alicujus esse causam. Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus? Non movebor in aeternum: Domine, in voluntate

 CAPUT XXV.

 CAPUT XXVI.

 CAPUT XXVII.

 31. Sed Deus, inquiunt, potest omnia sanare. Virtus in infirmitate perficitur: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini: Deus enim est

 CAPUT XXVIII.

 CAPUT XXIX.

 CAPUT XXX.

 CAPUT XXXI.

 CAPUT XXXII.

 CAPUT XXXIII .

 CAPUT XXXIV.

 39. Porro autem quod Dei causam sibi agere videtur, defendendo naturam non attendit quod eamdem naturam sanam esse dicendo, medici repellit misericor

 CAPUT XXXV.

 41. Sed acute videtur interrogare, «quomodo istos sanctos de hac vita abiisse credendum sit, cum peccato, an sine peccato.» Ut si responsum fuerit, Cu

 CAPUT XXXVI.

 CAPUT XXXVII.

 44. Sed hoc etiam forsitan ipse vidit, et ideo subjecit atque ait: «Sed esto, aliis temporibus turbae numerositate omnium dissimulaverit peccata conte

 CAPUT XXXVIII.

 CAPUT XXXIX.

 CAPUT XL.

 CAPUT XLI.

 CAPUT XLII.

 CAPUT XLIII.

 CAPUT XLIV.

 52. Iste vero objecta sibi quaestione, in qua revera intolerabilis videtur cordibus christianis, quid respondeat attendamus. Ait enim: «Sed hoc est qu

 CAPUT XLV.

 CAPUT XLVI.

 CAPUT XLVII.

 CAPUT XLVIII.

 CAPUT XLIX.

 CAPUT L.

 CAPUT LI.

 CAPUT LII.

 CAPUT LIII.

 62. Quando enim istis rectissime dicitur, Quare sine adjutorio gratiae Dei dicitis hominem posse esse sine peccato? non tunc de illa gratia quaestio e

 CAPUT LIV.

 CAPUT LV.

 66. Porro si ab istis vel hoc impetramus, ut nondum baptizati implorent auxilium gratiae Salvatoris, non est hoc quidem parum adversus illam falsam de

 CAPUT LVI.

 CAPUT LVII.

 CAPUT LVIII.

 CAPUT LIX.

 CAPUT LX.

 CAPUT LXI.

 CAPUT LXII.

 73. Nam et ipse Job de peccatis suis non tacet, et utique huic amico vestro merito placet, humilitatem nullo modo in falsitatis parte ponendam: unde i

 CAPUT LXIII.

 75. Commemorabo et ego de hoc ipso opere sancti Ambrosii aliquid, ex quo iste commemoravit quod commemorandum putavit. « Visum est, » inquit, « mihi.

 CAPUT LXIV.

 77. Quis item christianus ignorat, quod beatissimum Xystum Romanae Ecclesiae episcopum et Domini martyrem dixisse commemorat , Quia libertatem arbitri

 CAPUT LXV.

 CAPUT LXVI.

 CAPUT LXVII.

 81. Sed ut non tantum illi, verum etiam iis qui eosdem libros meos, quos iste legit, de Libero Arbitrio non legerunt, atque illis non lectis, hunc for

 CAPUT LXVIII.

 CAPUT LXIX.

 CAPUT LXX.

Chapter 63 [LIV.]—Does God Create Contraries?

He next endeavours, by much quotation from the apostle, about which there is no controversy, to show “that the flesh is often mentioned by him in such a manner as proves him to mean not the substance, but the works of the flesh.” What is this to the point? The defects of the flesh are contrary to the will of man; his nature is not accused; but a Physician is wanted for its defects. What signifies his question, “Who made man’s spirit?” and his own answer thereto, “God, without a doubt?” Again he asks, “Who created the flesh?” and again answers, “The same God, I suppose.” And yet a third question, “Is the God good who created both?” and the third answer, “Nobody doubts it.” Once more a question, “Are not both good, since the good Creator made them?” and its answer, “It must be confessed that they are.” And then follows his conclusion: “If, therefore, both the spirit is good, and the flesh is good, as made by the good Creator, how can it be that the two good things should be contrary to one another?” I need not say that the whole of this reasoning would be upset if one were to ask him, “Who made heat and cold?” and he were to say in answer, “God, without a doubt.” I do not ask the string of questions. Let him determine himself whether these conditions of climate may either be said to be not good, or else whether they do not seem to be contrary to each other. Here he will probably object, “These are not substances, but the qualities of substances.” Very true, it is so. But still they are natural qualities, and undoubtedly belong to God’s creation; and substances, indeed, are not said to be contrary to each other in themselves, but in their qualities, as water and fire. What if it be so too with flesh and spirit? We do not affirm it to be so; but, in order to show that his argument terminates in a conclusion which does not necessarily follow, we have said so much as this. For it is quite possible for contraries not to be reciprocally opposed to each other, but rather by mutual action to temper health and render it good; just as, in our body, dryness and moisture, cold and heat,—in the tempering of which altogether consists our bodily health. The fact, however, that “the flesh is contrary to the Spirit, so that we cannot do the things that we would,”158    Gal. v. 17. is a defect, not nature. The Physician’s grace must be sought, and their controversy must end.

CAPUT LIV.

63. Dialogismus. Deinde multis verbis Apostoli conatur ostendere, unde non est controversia, «quod caro ab illo ita saepe «nominetur, ut velit intelligi, non substantiam, sed opera carnis.» Quid hoc ad rem? Vitia carnis contraria sunt voluntati hominis: non natura accusatur; 0278 sed vitiis medicus quaeritur. Quid est quod interrogat, «Quis fecit homini spiritum?» et respondet sibi, «Sine dubio Deus.» Et item interrogat, «Carnem quis creavit?» itemque respondet, «Idem, credo, Deus.» Interrogat tertio, «Bonus est qui utrumque creavit Deus?» respondet, «Nulli dubium est.» Adhuc interrogat, «Et utrumque quod bonus auctor creavit, bonum est?» et ad hoc respondet, «Confitendum est.» Deinde concludit, «Si igitur et spiritus bonus est, et caro bona, ut a bono auctore condita; qui fieri potest ut duo bona possint sibi esse contraria?» Omitto dicere quia tota hujus ratiocinatio turbaretur, si quis ab eo quaereret, Aestum et frigus quis fecit? responderet enim, Sine dubio Deus. Non ego multa interrogo: ipse concludat, utrum aut ista possint dici non bona, aut non appareant inter se esse contraria. Hic forte dicit, «Qualitates sunt istae substantiarum, non substantiae.» Ita est, verum est; sed qualitates naturales, et ad Dei creaturam sine dubio pertinentes: substantiae quippe non per se ipsas, sed per suas qualitates, sicut aqua et ignis, dicuntur sibi esse contrariae. Quid, si ita sunt caro et spiritus? quod quidem non affirmamus; sed ut ratiocinationem ejus non necessaria illatione conclusam ostenderemus, hoc diximus. Possunt enim et contraria non invicem adversari, sed ex alterutro temperari et bonam valetudinem reddere: sicut in corpore siccitas et humiditas, frigus et calor, quorum omnium temperatione bona corporalis valetudo consistit. Sed quod contraria est caro spiritui, ut non ea quae volumus faciamus; vitium est, non natura: gratia medicinalis quaeratur, et controversia finiatur.

64. Duo quippe ista bona, a bono Deo condita, quomodo contra hujus ratiocinationem in non baptizatis hominibus possunt sibi esse contraria? An et hoc eum dixisse poenitebit, quod affectu aliquo fidei christianae locutus est? Cum enim dixit, «Qui fieri potest ut cuicumque jam baptizato sit caro contraria;» significavit non baptizatis carnem posse esse contrariam. Nam cur addidit, «jam baptizato;» cum posset etiam hoc non addito dicere, «Qui fieri potest ut cuicumque sit caro contraria:» atque ad hoc probandum subjicere illam ratiocinationem suam, quia utrumque bonum est a bono conditum, et ideo non potest inter se esse contrarium? Si ergo non baptizati, quibus certe fatetur carnem esse contrariam, suis illum interrogationibus urgeant et dicant, Quis fecit homini spiritum? iste respondebit Deus. Itemque illi, Carnem quis creavit? respondet iste, Idem, credo, Deus. Illi tertio, Bonus est qui utrumque creavit Deus? et iste, Nulli dubium est. Atque illi unum quod restat inquirant, Et utrumque quod bonus auctor creavit bonum est? iste fatebitur. Tunc illi eum suo gladio jugulabunt inferentes conclusionem ejus et dicentes: Si igitur spiritus bonus, et caro bona, ut a bono auctore condita, qui fieri potest ut duo bona sibi possint esse contraria? Hic forte ille respondebit: Date veniam, quia non debui dicere, cuicumque baptizato carnem 0279 non posse esse contrariam, ut hoc modo vobis non baptizatis contrariam confiterer; sed sine ulla exceptione dicere debui, carnem nulli esse contrariam. Ecce quo se ipse compingit; ecce quae loquitur, qui non vult clamare cum Apostolo, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. «Sed cur,» inquit, «clamem, jam baptizatus in Christo? Illi hoc clament, qui nondum tale beneficium perceperunt, quorum in se voces figurabat Apostolus: si tamen vel hoc dicunt.» Sed naturae ista defensio, nec illos hac voce exclamare permittit. Neque enim in baptizatis natura est, et in non baptizatis natura non est. Aut si vel in illis vitiata esse conceditur, ut non sine causa clament, Infelix homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? eisque subveniatur in eo quod sequitur, Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum: concedatur jam tandem aliquando humanam medico Christo indigere naturam.