CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans de causa efficiente generationis nivis, et de dispositione nubis nivosae.
Causa vero efficiens nivium concomitans nivem est frigus expellens, non impulsum ad unum locum, sed sparsum per aerem : et hoc quidem vocamus multum frigus in antecedentibus istius libri. Causa autem concomitans dispositionem nivis quae est mollities, calidum aereum est paulatim exiens a nube nivis : nihil enim inconveniens est duo contraria esse hoc modo in eodem, quod unum sit ut egrediens, alterum ut ingrediens : et unum sit vincens, alterum remittens aliquid de excellentia ipsius : est autem frigus illud propter sui excessum in multitudine comprehendens nubem, et partes ejus antequam ad aquam possint converti : quia cum calido paulatim expellitur in aerem. Ideo duo signa habet vulgus adventus nivis in proximo : cum enim aer turbidus est clara turbatione ad albedinem in superioribus aeris declinante, signum accipit vulgus, quod illa nubes quae tunc turbat serenitatem aeris, est nubes nivis : quia nubes pluviae esset obscura et magis spissa et magis se trahens ad unum locum aeris, cum nubes nivis multum habeat immixtum de aereo : et ideo alba, et sic praeoccupata frigore ante multam spissationem suam : et ideo sparsa per aerem, et ideo visus diffunditur in ipsa. Aliud autem signum est, quod cum sentitur aer calefieri aliquantulum post visionem talis nubis in hyeme : quia tunc praenostieantur in pro- ximo nivem debere venire : cujus causa est, quia jam calidum nubis cum aere inducto paulatim incipit expelli a nube : et hoc est cum jam incipit congelari, post quod proxime sequitur descensus nivis. Ex his patet quare cum ningit, ubique obscurum esse videtur coelum, alba quadam obscuritate : sed cum pluit, est obscurum nigra obscuritate, et non ubique nisi raro : quia scilicet nubes nivosa sparsa est et divaricata : pluviosa contracta est, et quasi ad aquam reducta, et ideo minorem locum occupat quam nivosa.