COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 11.). Calicem, quem dedit mihi Pater, non vis, ut bibam illum?
1. Nota, quod est triplex calix, scilicet calix hominis mali
et calix hominis iusti
et calix hominis-Christi. Primum debemus proiicere; secundum debemus bibere: tertio debemus communicare.
2. Calix ergo proiiciendus est calix peccatorum, et hic est triplex: fortunae, culpae et poenoe: primus, inebrians; secundas, venenatus: tertius, amarus.
De primo Ieremiae quinquagesimo primo : " Calix aureus Babylon in manu Domini: de vino eius biberunt omnes gentes, et ideo commotae sunt ". - De secundo Proverbiorum vigesimo tertio: "Cui vae? Cuius patri vae? Cui rixae?Cui foveae? Cui suffusio oculorum? Cui sine causa vulnera? Nonne his qui morantur in vino et student in calicibus epotandis?"
De tertio in Psalmo: "Ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum et Apocalypsis decimo quarto: "Si quis adoraverit bestiam et imaginem eius, hic bibet de vino irae Dei, quod mixtum est in calice irae ipsius". 3. Est calix iustorum, et hic est triplex, scilicet calix gratiae, calix eucharistiae et calix examinationis divinae. Primus continet quasi claretum divinae visitationis: secundus, quasi rosetum dominicae passionis: tertius, raspetum divinae correptionis. - De primo in Psalmo : " Calix meus inebrians quam praeclarus est "!
De secundo in eodem: " Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo "; primae ad Corinthios undecimo: " Hic calix novi testamenti est in meo sanguine".
De tertio in Psalmo: "Calix in manu Domini vini meri plenus mixto "; Ieremiae quadragesimo nono: " Ecce, quibas non est indicium, ut bibant calicem, bibentes bibent , et tu quasi innocens relinqueris ? Non eris innocens, sed bibens bibes ".
4. Est praeterea calix Christi: de quo hic: Calicem, quem dedit mihi Pater etc. Et huic calici communicandum est tripliciter: per spiritualem compassionem, qualiter de ipso biberat quae dicebat Canticorum quinto : " Bibi vinum meum cum lacte meo ": vinum, inquam, compassionis cum lacte consolationis: nam haec duo inveniuntur in passione Christi: dolor compassionis ex amaritudine et dulcedo consolationis ex utilitate.
Per sacramentalem susceptionem, qualiter dabat Dominus ad bibendam discipulis: Matthaei vigesimo sexto : "Bibite ex hoc omnes: hic est enim sanguis meus ".
Per actualem imitationem, ad quam invitabat Dominos filios Zebedaei, Matthaei vigesimo dicens: " Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum"?