Postquam philosophus ostendit quomodo oportet investigare propter quid, hic movet duas quaestiones circa ipsum propter quid, quarum prima est de coexistentia causae ad causatum, secunda pertinet ad unitatem causae; ibi: utrum autem contingat etc.. Circa primum tria facit: primo, proponit quaestionem; secundo, obiicit; ibi: si enim non est etc.; tertio, solvit; ibi: aut contingit unius etc..
Dicit ergo primo quod de causa et causato potest aliquis dubitare utrum quando est unum eorum, sit et aliud. Quae quidem quaestio non est intelligenda quantum ad simultatem temporis, sed quantum ad simultatem consecutionis, utpote si posito uno consequatur aliud vel simul tempore, vel prius et post. Et ponit duo exempla.
In quorum uno causa tempore praecedit causatum: nam lata folia habere est causa quod fluant folia alicuius arboris; non autem habere lata folia et folia fluere sunt simul tempore. In alio autem exemplo causa et causatum sunt simul tempore, sicut interpositio terrae simul tempore est cum defectu lunae. Est ergo quaestio utrum ad unum istorum consequatur aliud.
Deinde cum dicit: si enim non aliqua etc., obiicit ad propositam quaestionem, ostendens quod causa et causatum semper simul sunt secundum consequentiam; et ponit ad hoc duas rationes. Quarum prima sumitur ex ratione causae et causati; et dicit quod omne causatum oportet quod habeat aliquam causam. Unde si posito isto causato, non simul ponitur quod ista eius causa sit, sequitur quod sit eius aliqua alia causa; et hoc ideo, quia necesse est quod causatum simul sit cum aliqua causa. Sicut ad hoc quod est terram esse in medio, sequitur quod luna deficiat; et ad hoc quod est arborem habere lata folia, sequitur quod folia eius fluant. Si ergo non est dare aliam causam, sequitur quod simul sit hoc causatum cum hac causa.
Secundam rationem ponit ibi: et si demonstrentur per altera etc., quae quidem sumitur ex hoc quod causa et causatum per invicem demonstrantur.
Et circa hoc tria facit: primo, ponit rationem; secundo, removet errorem qui posset consequi; ibi: si autem non contingit etc.; tertio, probat quoddam quod supposuerat; ibi: quod autem non deficere etc..
Circa primum dicit quod etiam manifestum est quod causa et causatum simul se consequuntur, si hoc verum est, quod per invicem demonstrentur; quia ad medium demonstrationis ex necessitate sequitur conclusio. Quod autem per invicem demonstrentur, probat in praedicto exemplo.
Sit enim folium fluere in quo a, quae est maior extremitas; latum folium habere in quo b, quod est medium; vites vero accipiantur in quo c, quod est minor extremitas. Sic igitur in b est a, quia omne quod habet latum folium, folio fluit; in c autem est b, quia omnis vitis habet lata folia; et sic concluditur quod a est in c, idest quod omnis vitis folio fluit. Et in toto hoc processu causa accipitur pro medio, et sic causatum per causam demonstratur. Contingit autem et e converso demonstrare causam per causatum, scilicet quod vitis habet lata folia per hoc quod fluit folio. Accipiatur enim lata folia habere quasi maior extremitas, quae est d; fluere folio quasi medium, quod est e; vitis vero minor extremitas, quae est z. Sic igitur e est in z, quia omnis vitis fluit folio; d autem est in e, quia scilicet omne quod fluit folio, habet lata folia; et ex hoc concluditur quod omnis vitis sit lati folii, et accipitur pro causa in consequendo folio fluere.
Deinde cum dicit: si autem non contingit etc., excludit quemdam errorem, qui posset sequi ex praemissis, ut scilicet eadem ratione unum praedictorum demonstretur ex alio. Sed ipse excludens hoc dicit quod si non contingit quod aliqua duo sint sibi invicem causae, scilicet in eodem genere (eo quod causa est prior eo cuius est causa; non autem contingit idem esse prius et posterius eodem modo); cum causa defectus lunae sit terram esse in medio, non est possibile quod defectus lunae sit causa eius quod terra sit in medio. Si igitur demonstratio quae est per causam, est demonstratio propter quid, quae autem non est per causam, est ipsius quia, ut in primo habitum est; sequitur quod ille qui per defectum lunae demonstrat quod terra sit in medio, cognoscit quidem quia, non propter quid.
Deinde cum dicit: quod autem non deficere etc., probat quod supposuerat, scilicet quod interpositio terrae sit causa defectus, et non e converso; et dicit manifestum esse quod lunam deficere non est causa eius quod est terram esse in medio, sed e converso; quia in ratione eclipsis ponitur quod terra sit in medio, ut supra dictum est. Cum igitur quid et propter quid sint idem, manifestum est quod defectus lunae cognoscitur per interpositionem terrae, sicut per medium propter quid, et non e converso.
Deinde cum dicit: aut contingit unius plures causas etc., solvit praemissam quaestionem ostendens in quibus verum sit quod causa et causatum semper se consequantur, et in quibus non. Et circa hoc duo facit: primo, ostendit in quibus non sit verum; secundo, in quibus sit verum; ibi: aut si semper etc.. Dicit ergo primo quod contingit aliquid unum commune habere plures causas secundum quod convenit diversis, sicut esse vituperabile convenit audaci propter excessum, timido autem propter defectum. Accipiatur ergo quod aliquod unum praedicetur de pluribus primo et immediate, et praedicetur a de b primo, et similiter de c, sicut esse vituperabile de superabundantia et defectu; et ista duo, scilicet c et b, praedicentur de d et e, sicut superabundantia convenit audaci, defectus autem timido. Praedicabitur itaque a de d et e, quia tam audax quam timidus est vituperabilis. Causa autem quod a sit in d est ipsum b: est enim audax vituperabilis propter superabundantiam.
Quod autem a insit ipsi e, causa est ipsum c: timidus enim vituperabilis est propter defectum.
Patet ergo quod cum causa sit, necesse est rem esse; quia sive a sit superabundantia, sive defectus, necesse est aliquid esse vituperabile. Sed existente re, necesse est quidem quod aliqua causarum sit, non tamen necesse est quamlibet causam esse. Sicut posito quod aliquid sit vituperabile, non est necesse quod sit in superabundantia, sed necesse est quod sit vel in superabundantia vel in defectu.
Deinde cum dicit: aut si semper est universale etc., ostendit in quibus necesse sit simul se consequi causam et causatum; et dicit quod si aliquid quaeratur in universali, et accipiatur tam causa quam id cuius causa quaeritur, in universali; tunc oportet quod ad causam semper sequatur effectus, et ad effectum causa. Sicut hoc quod est fluere folio, non convenit primo pluribus, ut erat in praemisso exemplo, sed determinate uni primo communi, quamvis illius communis sint multae species, quibus universaliter convenit quod fluunt folio; puta si accipiamus vel plantas vel tales plantas, scilicet lata folia habentes.
Unde in omnibus istis oportet accipere aequale medium, ita quod convertatur causa et id cuius est causa. Sicut si quaeramus quare arbores fluant folio; si accipiatur causa huius esse propter hoc quod humidum est condensatum et sic facilius est desiccabile, sequetur quod si causatum sit, quod etiam causa sit; puta si fluit arbor, oportet quod sit condensatio humoris. Et e converso, oportet quod posita causa in tali subiecto ponatur effectus; ut puta si condensatio humoris est, non in quacunque re sed in arbore, sequitur quod folio fluat.