CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio de forma nivis et effectu quando diu conservatur.
Ex dictis autem facile sumitur causa figurae et formae nivis. Necesse enim est nivem esse albam, eo quod ipsa sit materialiter de perspicuis aere concreto in partibus divaricato. Omnes autem tales partes multum recipiunt de lumine inter se, et ideo sunt albae : tamen visum terrninant.es , sicut in crystallo contrita patet vel vitro contrito vel quolibet alio perspicuo non colorato. Quod autem lata velut partes lanae distractae cadit, causa est, quia frigido multo praeoccupante per frigidam conversionem ejus in aquam est congelata : et ideo sicut partes nubis latae sunt velut lanae partes quaedam, ita sunt etiam partes nivis ex tali nube modo praedicto generatae. Qua vero de causa mollis sit, saepius jam dictum est : sed cum cecidit nix, si diu conservetur, durescit multiplicato frigore circa terras super quas cadit. Potest etiam tantum intendi frigus ex multitudine nivis, quod nivem consolidat in glaciem : et si perpetuo frigore universaliter calidum a gla- cie auferatur, erit crystallus vel beryrillus
vel alius lapis de humido aqueo generabilis : frigus enim in illis poros adeo constringit, quod calor sequens ingredi non potest in partes lapidis liquefaciendo et resolvendo humidum quod est in eis : et ideo facilius igne consumuntur, quam liquefiant. Signum autem hujus constrictionis est duritia lapidis, quae lunari non potest neque dolari : et cum colliditur ad chalybem vel ad aliud valde durum, elucet ignis ex collisione tali. Erit autem tractatus de his in libro de Mineralibus.