Accedite gentes etc..
In parte ista comminatur his qui fuerunt Assyriis coadjutores: et primo communiter omnibus; secundo specialiter idumaeis, ibi, ecce super idumaeam etc.. Circa primum duo. Primo excitat attentionem, (ponens) attentionis ordinem, ut accedentes appropinquent, propinqui audiant, et audientes attendant. Infra 49: audite insulae etc.. Et ponit convocatorum universalitatem: audiat terra. Et orbis, quantum ad mediocres: continens pro contento; plenitudo, quantum ad majores; germen, quantum ad minores: omnibus se paratum ad annuntiandum, non quod omnes possint audire ostendit.
Psal. 23: domini est terra etc.. Secundo ponit comminationem: quia indignatio. Quantum ad tria. Primo quantum ad destructionem populorum, ponens iudicis, scilicet dei, indignationem: indignatio domini etc., supra 14: haec est manus eius etc., supra 30: ad perdendas gentes etc.. Hominum necem, interfecit per auctoritatem, dedit, quasi aliis ad interficiendum, sicut executoribus. Zach. 11: ego tradam homines, unumquemque etc.; et cadaverum abjectionem, interfecti projicientur, sine sepultura, joel. 2: ascendet foetor ejus etc.. Secundo quantum ad tyrannorum cessationem: tabescent montes, tyranni, a sanguine, idest propter culpam effusi sanguinis. Infra 64: a facie tua montes etc.. Tertio quantum ad destructionem idolorum: et circa hoc tria. Et primo ostendit cessaturum idolorum auxilium in bellis: tabescet. Caelorum, scilicet aereorum, idest Daemones; vel, ad litteram, spiritus qui praesidebant sideribus secundum opinionem gentilium. Supra 19: movebuntur simulacra etc.; et in consiliis inquantum scilicet divinabant in astris, et complicabuntur etc.. Idest: sicut in libro plicato non potest aliquid legi, ita nec in caelo poterunt mala eis futura praevidere. Apoc. 6: caelum recessit etc.. Secundo ostendit cessaturum idolatriae cultum, et omnis militia etc., vel facilitatem impletionis praedictorum. Apoc. Eodem: stellae caeli ceciderunt etc.. Tertio ostendit utriusque effectivum: quoniam gladius, idest ultio, inebriatus in caelo, idest abundanter in Daemonibus ultionem exercui, qui idolis praesidebant. Deut. 32: inebriabo sagittas etc..
Ecce super idumaeam. Hic comminatur specialiter idumaeis, qui cum hostibus contra jerusalem venerunt, sicut dicitur in Abdia, quando capiebant alieni exercitum etc., et circa hoc tria facit. Primo comminatur hominum interfectionem; secundo terrae destructionem, et convertentur, tertio ponit utriusque confirmationem, ibi, respicite diligenter etc.. Circa primum tria. Primo describit poenae aequitatem, ecce super idumaeam, ad opprimendam. Interfectionis meae, dignum a me interfici.
Jer. 49: perditionem esau etc.. Secundo describit interfectionem quantum ad mediocres, ponens interfectorum diversitatem, gladius enim etc., agnorum etc., per quae omnia intelliguntur diversi gradus interfectorum. Ezech. 21: hic est gladius occisionis etc.; et necis magnitudinem, victima, idest quasi sicut in convivio magni regis, multa animalia interficiuntur. Ezech. 39: ego immolo vobis victimam etc.; et quantum ad majores, ponens eorum occisionem: et descendent, in mortem, unicornes: animal in quantitate catti, atrocissimum, habens cornu unum: unde significat potentes et monarchas. Supra 5: descendent fortes ejus etc.; et occisionis magnitudinem, inebriabitur etc..
Psalm. 105: interfecta est terra in sanguinibus etc.. Tertio ponit poenae rationem: quia dies judicii sion, ut scilicet vindicetur sion de idumaeis. Infra 63: dies ultionis in corde etc.; tamen secundum Glossam, sion, idest contra sion.
Unde omnia sequentia exponit de destructione jerusalem facta per Romanos. Et convertentur.
Hic ponit comminationem quantum ad terrae destructionem: et circa hoc tria facit. Primo praedicit destructionem; secundo terrae destructae solitudinem, et desolabitur etc., tertio solitudinis horrorem, et erit cubile etc.. Circa primum duo ponit. Primo destructionem, convertentur; idest, ita tota terra comburetur ab hostibus, ac si aquae essent pix et terra sulphur. Psalm. 10: ignis, sulphur et spiritus etc.. Secundo ponit destructionis durationem, non extinguetur; idest, effectus illius incendii manebit semper. Fumus, signum et memoria praecedentis incendii. Apoc. 19: fumus ejus ascendet etc.; et hoc intelligendum est manente causa comminationis, scilicet peccato: sic enim conditionaliter exponendae sunt omnes hujusmodi prophetiae secundum quod ipsemet dominus exponit se. Jer. 18: repente loquar etc.. Et desolabitur.
Hic ponit solitudinem: et primo praedicit ipsam solitudinem quantum ad habitatores. Desolabitur. Thren. 1: posuit me desolatam etc., quantum ad viatores, non erit transiens.
Jerem. 49: non manebit ibi vir etc., quantum ad bestiarum liberam habitationem: et possidebunt, quasi sine timore, onocrotalus, idem quod pellicanus; ibis, avis serpentibus inimica. Est ibex ibicis quadrupes: ibis ibidis avis. Et invidus ibis. Psalm. 103: herodii domus etc.. Secundo ponit solitudinis aequitatem: et primo aequitatis judicium, et extendetur; mensura, poenae contra mensuram culpae. Perpendiculum, regula caementarii. Supra 27: in mensura contra mensuram etc.. Secundo ponit judicii modum, nobiles ejus, in quibus gloriabantur. Soph. 3: auferam de medio tui etc.. Orientur in domibus, quas nimis curiosas aedificabant. Et paliurus, quaedam herba multarum spinarum, quae palliis adhaeret, lata habens folia. Oseae 9: desiderabile argenti etc., ut sic quantum glorificavit se etc..
Apocal. 18: et erit cubile.
Hic ostendit horrorem solitudinis ex monstris quae ibi habitabant, Daemonia, Daemonum monstra, quae in desertis plurimum apparent: Onocentaurus, quod est medius asinus, et medius bos, vel illusio est Daemonis potius quam naturale animal. Pilosus, simia, vel homo sylvestris, vel Daemon incubus: lamia, habens cetera membra feminea, pedes equinos: alter ad alterum clamavit. Supra 13: requiescent ibi bestiae etc.. Requirite. Hic confirmat omnia quae dicta sunt ex auctoritate divinae inspirationis. Requirite, vos qui futuri estis, in libro domini, idest in hoc libro, quem ego a domino didici, unum ex eis non defuit; idest omnia monstra quae dixi erunt ibi, alter alterum, idest mas feminam. Ea, scilicet monstra, marem et feminam.
Sortem, distribuens singulis loca apta ad manendum.
Luc. 21: caelum et terra transibunt, vel si exponatur de Judaea, intelliguntur per haec diversa monstra, diversi gentilium errores, qui ibi coloni a Romanis positi sunt. (collatio in cap. 34)p accedit homo ad deum: per susceptionem gratiae, Rom. 5: accessum habemus per ipsum etc..
Per contemplationem divinae sapientiae, Ps.: accedite ad eum etc..
Per ministerium oboedientiae, Ez. 40: filii Sadoc qui accedunt, etc..
Per expectationem firmae fiduciae, Eccli. 7: quasi qui arat et seminat etc..
Per spiritum concordiae, Eph. 2: habetis accessum in uno spiritu etc..