COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
(Vers. 36.). Regnum meum non est de hoc mundo.
1. In verbis istis innuitur quaedam regni distinctio. Est enim regnum mundi
et est regnum Christi: regnum mundi contemnendum: regnum Christi venerandum.
Regnum mundi contemnendum propter tria, scilicet quia inutile, ignobile et instabile.
Est ergo regnum mundi inutile. Habet enim pro proventibus sollicitudines, quae auferunt homini spirituales delectationes. Propterea quaerentibus lignis, ut ungerent super se regem, respondit oliva, Iudicum nono : " Nunquid possum deserere pinguedinem meam, qua dii utuntur et homines, et venire, ut inter ligna promovear "? Idem respondit ficus de sua dulcedine, et vitis de vino suo. Ubi nota, quod volentes promoveri in regno mundi oportet deserere dulcedinem
Dei, quae animam impinguat, inebriat et delectat. Nec erit qui regnum hujusmodi appetat nisi rhamnum, qui nec habet pinguedinem devotionis nec fertilitatem bonae operationis.
Est regnum ignobile. Qui enim in mundo regnare appetit cogitur miserabiliter servire: quod significatum est Matthaei quarto , ubi " ostendit diabolus Christo omnia regna mundi et gloriam eorum et ait illi.- Haec omnia dabo tibi, si cadens adoraveris me "; quasi dicat: non do ea nisi adorantibus me. Oportet enim, superbos de ipso vanitatem tenere, quia dicitur Iob quadragesimo primo: "Ipse est rex super omnes filios superbiae".
Nota responsum philosophi adversus magnatem.
Est regnum instabile. Est enim regnum, de quo Matthaei duodecimo : " Omne regnum in se ipso divisum desolabitur ". Regnum divisum est mundus; unde in Psalmo: " Vidi iniquitatem et contradictionem in civitate ", id est in mundo.
Exemplum habe ad hoc de Adonia, tertii Regum primo, cuius regnum fuit ipsa hora sui primi convivii desolatum. Propter huius regni instabilitatem dicitur Baruch tertio: " Ubi sunt principes gentium, et qui dominantur super bestias, quae sunt super terram, et in avibus caeli ludunt"? etc. Et respondet: " Exterminati sunt et ad inferos descenderunt, et alii loco ipsorum surrexerunt".
Ecce ergo, regnum mundi est inutile, ignobile, instabili, et ideo contemptibile. Propter hoc sapienter cantat quae dicit : " Regnum mundi et omnem ornatum saeculi contempsi ".
2. Sequitur de regno Christi, quod est venerandum. Est autem venerandum propter tria, scilicet quia pingue, quia nobile, quia stabile.
Pingue est regnum Christi: habet enim pro reditibus delicias paradisi: unde Lucae vigesimo tertio latroni petenti regnum repromisit Dominus paradisum: " Memento, inquit, mei, dum veneris in regnum tuum "; et dixit illi Iesus: " Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso ".
Est iterum regnum no- bile, et ideo Apocalypsis decimo nono : " Rex Christus habet in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium et in Psalmo: " Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei".
Est etiam stabile regnum Christi ; Danielis septimo: " Potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur "; et in Psalmo: "Et regni eius non erit finis ".
Regnum ergo Christi est pingue, nobile et stabile, et ideo desiderabile. Propterea non insipienter orat qui quotidie postulat : (Adveniat regnum tunm".
3. Regnum istud non sibi soli retinet Christus, sed suis largitur fidelibus, quibus dicturus est: " Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum ", Matthaei vigesimo quinto . Et nota, quod propter tria contingit mereri regnum, scilicet per contemptum mundanorum, per exsecutionem mandatorum, per sustinentiam adversorum. - Contemnentes mundana merentur possidere regnum titulo emptionis, quo omnia sua dant pro regno habendo: unde Matthaei decimo tertio : " Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro, quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum ". Notabiliter dicitur: emit agrum: forte non habuit unde emeret thesaurum: et ideo thesaurum abscondit et agrum emit, et per consequens cum agro thesaurum possedit. Thesaurus, regnum; ager, paupertas. Homo ergo, qui non habet quo comparet regnum caelorum, vendit universa, quae habet, et emit agrum paupertatis et in agro possidet thesaurum regni caelestis; unde Matthaei quinto : " Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum ". - Exsequentes mandata merentur possidere regnum quasi ratione conducti pro mercede sui laboris; et ideo tertii Regum nono ait Dominus Salomoni: "Si feceris omnia, quae praecepi tibi, ponam regnum tuum super Israel usque in sempiternum "; et Matthaei decimo tertio: " Fulgebunt iusti ", id est operantes iustitiam, " sicut sol in regno Patris mei ".
Sustinentes adversa merentur possidere regnum, quia socii sunt acquisitionis. Isti enim sunt socii Christi ad praedam et ad lucrum: et ideo dicitur eis Lucae vigesimo secundo : " Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis: et ideo dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo ": et ideo Matthaei quinto dicitur: " Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam: quoniam ipsorum est regnum caelorum ".
Capitulum XVIII. et XIX. Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum .
Circa passionem Christi, de qua agitur in capitulo isto, consideranda sunt quatuor, scilicet traditio, illusio, flagellatio et crucifixio, quae quatuor breviter notavit ipse Iesus, cum ascenderet ad passionem, Matthaei vigesimo : " Tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum ".