CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est digressio declarans causam efficientem pluviae, et quare cum impetu cadit et quare generat animalia quaedam.
Causa autem efficiens pluviae est frigidum impulsum in nube a circumstante calido : et ideo frigido tempore non pluit.
Sed pluvia post gelu signum est resolutionis in aere. Est autem calidum istud in toto aere diffusum, et non in una parte ejus : et ideo undique a se expellit frigidum quod in nubem veniens comprimit nubem, et propter expulsionem cum impetu descendit aqua pluviae. Sed vehementior est impetus in aestate quam in hyeme, quia tunc calidum vehementius expellit frigidum quod solvit nubem in aquam : et ideo post serenum tempus impetuosiores sunt nubes quam in alio tempore : et quia in impeluosis pluviis et plus est de frigiditate expulsa ab aere : frigiditas autem est qualitas mortificativa : ideo vehementes pluviae non bene conveniunt plantis, sed. potius pluviae suaves sine violentia descendentes : quia in illis est pius de calido, et ideo similes sunt rori. Quia autem pluvia fit de vapore multum habente terrestri, ideo cum suavis est, aliquando cum pluvia generantur plurima animalia aquatica, sicut ranunculi, et vermes, et aliquando pisces parvuli. Cujus causa est, quia calidum quod est in nube cum evaporare incipit, secum trahit subtile humidum quod in se habet aliquid de subtili terreo bene commixto : et ideo est viscosum : cum autem viscosum reducitur ad aerem, incipit durescere et constare et vertere se in pellem quamdam, in qua continue pulsans calidum efficit spiritum, cui additur anima sensibilis virtute stellarum, et tunc fit animal. Causa autem quare haec animalia sunt aquatica, est quia in tali pluvia vincit aqua : signum autem hujus est, quod aqua pluviae hausta et custodita, generat vermes : et cum diu steterit et subtile terreum ad fundum resederit, efficitur clarior quam fuit : et quia tunc simplici aqua subtilior est, vermes nutrire non poterit : et ideo tunc vermes moriuntur, et resident ad fundum cum subtili terreo quod fuerat aquae permixtum.