COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
1. Circa Christi traditionem nola, quod Christus fuit iniuste traditus a tribus: a Juda: Ioannis decimo octavo : Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum ludaeis "; a Iudaeis; Ioannis decimo octavo: " Gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi "; a Pilato: Ioannis decimo nono: " Tunc tradidit eis Ief sum, ut crucifigeretur ". - Iudas tradidit eum ex cupiditate: Matthaei vigesimo sexto : " Quid mihi vultis dare, et ego eum vobis tradam ". Iudaei ex malignitate et invidia: Marci decimo quinto: " Sciebat autem, quod per invidiam tradidissent eum ". Pilatus ex populari gratia vel favore: Marci decimo quinto: " Pilatus autem, volens satisfacere populo dimisit illis Barabbam et tradidit illis Iesum flagellis caesum, ut crucifigerent eum ". - Ad quorum exempium quidam hodie persequuntur Christumveritatem ex cupiditate, ut simoniaci: quidam ex malignitate et invidia, sicut haeretici: quidam ex populari gratia vel favore, sicut praedicatores remissi .
2. Nota,-quod Christi traditio nobis proponitur in speculum contemplationis, in remedium liberationis, in exemplum imitationis et in documentum instructionis.
In speculum contemplationis nobis proponitur, ut ex eius contemplatione ad dilectionem accendamur. Ter enim fuit Christus traditus: primo a Iuda, et in illa traditione fuit venditus: secundo a ludaeis, et in illa traditione fuit condemnatus: tertio a Pilato, et in illa traditione fuit crucifixus. Quomodo ergo se poterat pro nobis perfectius expendere, nisi ut venderetur pro nobis redimendis, condemnaretur pro nobis absolvendis, crucifigeretur pro nobis liberandis ? Hoc enim totum factum est in sua traditione: quod considerans, beatus Paulus dicebat ad Galatas secundo : " Vivo ego, iam non ego, vivit vero in me Christus: quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me".
3. Traditio Christi nobis fuit in remedium liberationis. Ter enim fuit Christus traditus: primo hosti: secundo iudici: tertio tortori. Iudas enim tradidit eum hostibus, id est Iudaeis: hostes iudici, id est Pilato: Pilatus tortoribus, id est militibus,
qui eum crucifixerunt Hoc autem totum factum est, ut homo traditus liberaretur; qui primo tradebatur hosti in peccati commissione: secundo tradebatur iudici in morte: tertio tradebatur tortoribus in inferno. Ut ergo ab ista triplici traditione liberaretur homo, tradi voluit Deus homo, ne ultra plangeret illud quod dicitur in Psalmo : " Traditus sum et non egrediebar: oculi mei languerunt prae inopia".
4. Proponitur tertio traditio Christi in exemplum imitationis, sicut praedixerat Dominus, discipulos suos tradendos esse, Mattbaei decimo : " Tradent vos in conciliis et in synagogis suis et flagellabunt vos " etc. Ne ergo nimis durum videretur eis tradi in conciliis, praemisit Dominus exemplum suae traditionis. Fuit enim traditus ab amico, scilicet a Iuda; ab inimico, scilicet populo Iudaeorum: ab extraneo, scilicet a Pilato, qui non cognoscebat eum: ut, sive traderentur discipuli ab amicis, sive ab inimicis, vel ab extraneis, acciperent a Christo exemplum humilitatis.
Vel distingue aliter, quia Christus fuit traditus a discipulo, ab adversario et a Pilato, ut, sive tradatur Christianus ab inferiori, sive ab aequali, sive a superiori, inveniat in Christo exemplum sustinendi. Ideo exemplum Christi considerans Paulus, cum prophetaret Agabus, Actuum vigesimo primo dicens: " Virum, cuius est zona haec, sic alligabunt Iudaei in Ierusalem et tradent in manus gentium ";respondit: " Ego non solum alligari, sed etiam mori in Ierusalem paratus sum propter nomen Domini Iesu ".
a. Proponitur etiam nobis Christi traditio in doumentum instructionis, ut caveamus, ne simus traditores veritatis sive ex cupiditate cum Iuda, sive ex favore cum Pilato sive ex inuidia cum Iudaeis, quod explanatum est supra in prima parte collationis .