CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
Et est di gressio declarans figuram guttarum pluviae.
Figura autem guttarum generaliter, quae quidem in pluvia, est rotunda. Sed tamen differunt istae per guttas magnas et parvas : et quandoque descendit gutta minutissima sicut aqua cribelletur minutatim. Rotunditatis autem nulla alia est causa quam gravitas aquae quae ex nube generata est. Cum enim quaelibet pars guttae festinet descendere, una movetur ad aliam quanto citius et propinquius potest : non ergo una distat ab alia per angulum, quia tunc magis distaret a centro gutta quae est in angulo, quam quae est in linea angulum concludente : et ideo oportuit rotundari guttas. Quare autem necesse est guttas fieri multas parvas sive magnas, infra dicetur, ubi agemus de generatione guttarum magnarum. Magnitudino autem et parvitas guttarum causatur ex nube calidiori vel frigidiori, quia calidior undique dat introitum frigori : et ideo convertitur in majores guttas. Minus autem calida non sic patula est frigori : et ideo convertitur in mino- res, quia illa est spissior et diutius tenet calidum elevans quam subtilis et calidior: cum autem frigus nubis non expulsum a circumstante calido, et nubes est multum spissa et repressa juxta terram non longe distans a terra, tunc per frigus noctis vel distantiae solis in circulo obliquo efficicitur aer quasi sudans guttulas quasi cribellatas : quia paulatim vadens in talem nubem ingreditur frigidum, et debile est frigidum illud, et nubes paulatim amittit calidum et humidum aereum : et ideo tunc aqua venit quasi de cribris. Haec ergo de pluvia dicta sint.