COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
1. Circa Christi flagellationem nola, quod Christus fuit flagellatus in capite: unde, Matthaei vigesimo septimo , Marci decimo quinto, "percutiebant caput eius arundine". Fuit etiam caesus in facie: unde Lucae vigesimo secundo:"Percutiebant faciem eius et Ioannis decimo octavo: " Unus ministrorum assistens dedit ei alapam ". Fuit etiam flagellatus in toto corpore: unde Matthaei vigesimo septimo et Marci decimo quinto: "Tradidit Iesum flagellis caesum, ut crucifigeretur ".
Nota igitur, quod tripliciter solet homo caedi sive flagellari. Aliquando caeditur homo ad vituperandum, sicut solet homo alium caedere de palma ad ignominiam. Aliquando caeditur sive flagellatur ad eliciendum, sicut ostiarii solent intrare volentes flagellare sive caedere, ut ipsos eiiciant . Aliquando flagellatur vel caeditur ad punientium, sicut solent caedi malefactores.
2. Et haec tibi proponuntur in speculum contemplationis, ut attendas, quantum debeas illi qui pro te sustinuit omne genus flagellorum. Fuit enim flagellatus in facie, quae est flagellatio vituperantium; fuit flagellatus in capite, quae est flagellatio elicientium: fuit etiam flagellatus in toto corpore, quae est flagellatio punientium.
3. Haec etiam tibi proponuntur in remedium liberationis. Merueras enim, o homo peccator, a summo iudice confundi in culparum discussione: eiici in sententiae promulgatione: puniri in sententiae exsecutione. Sed ecce, ab istis liberant te flagella Christi, qui pro te clamat in Psalmo : " Ego in flagella paratus sum " etc. Flagellatur in facie, ne pro peccatis confundaris: flagellatur in capite, ne a regno eiidaris; flagellatur in toto corpore, ne pro peccatis tuis in toto corpore puniaris.
4. Proponuntur tibi etiam flagella Christi in exemplum imitationis, ut, sive confundaris, sive eiiciaris, sive torquearis, accipias a Christo, qui primus haec sustinuit, exemplum humilitatis.