In diebus illis etc..
In parte ista ponit quaedam ex praedicta historia occasionata: scilicet infirmitatem ezechiae, quam incurrit propter ingratitudinem, quia post tantam victoriam canticum gratiarum actionis non composuit, sicut moris erat. Et dividitur in duas. In prima ponit ipsius aegritudinem et sanationem, in secunda ponit amicorum congratulationem, 39 cap.: in tempore illo, etc..
Circa primum tria: primo ponit aegritudinem; secundo liberationem, et convertit ezechias etc., tertio liberationis ordinem, et jussit Isaias etc..
Circa primum duo. Primo ponit morbum, aegrotavit etc.. Eccl. 31: infirmitas gravis etc.; secundo ponit mortis nuntium, et introivit. Dispone, ordinando quis tibi succedere debeat, Eccl. 33.
In die consummationis etc..
Sed contra hoc objicitur, quia postmodum vixit, et non mortuus est: ergo huic prophetiae, morieris etc., subfuit falsum, nec fuit immobili veritate annuntians rerum eventus.
Ad quod dicendum, quod cum omnium quae fiunt in toto cursu temporis, rationes ab aeterno in deo fuerint, quaedam fuerunt inditae rebus quae explicantur per opus naturae et voluntatis; quasdam apud se tantum retinuit, ut eas quando vellet, in actum educeret. Videntes igitur prophetae in speculo aeternitatis, vident de utrisque quantum eis deus vult revelare. Fuerant igitur Isaiae revelatae illae rationes quae rebus inditae erant, quae (per) causas inferiores fiunt, scilicet naturales et meritorias, secundum quas infirmitas regis ad mortem ordinata erat. Unde quantum ad sensum quem in verbis propheta habuit, verum dixit: quia secundum causas inferiores ita erat. Similiter etiam quantum ad alium sensum, quem spiritus sanctus intellexit, verum dixit: quia mortuus fuit illi ingratitudini, dum postmodum deo debitas gratias egit; sicut et Ninive subversa est quantum ad statum iniquitatis, ut dicit Augustinus.
Et convertit.
Hic ponit liberationem: et circa hoc tria: primo ponitur ezechiae oratio; secundo salutis promissio, et factum est verbum etc., tertio gratiarum actio, Scriptura ezechiae etc.. Circa primum tria ponit. Primo orationis praeparationem, ad parietem, templi, vel domus suae, ut devotius et secretius oraret. Ps. 85: in die tribulationis meae etc.. Secundo ponit ipsam orationem, et oravit. Memento, ut pro bonis quae feci vitam mihi concedas. Dicitur enim deus oblitus, quando non retribuit. In veritate, cultus tui, corde perfecto, quantum ad amorem.
Sed contra. Prov. 20: quis potest dicere etc., et dicendum, quod non dixit se habere cor perfectum simpliciter, sed quoad hoc quod post idola non claudicabat, ut dicitur 3 Reg. 18. Eccl. 11.
In die malorum etc.. Tertio ponit orantis compunctionem. Et flevit etc..
Matth. 5: beati qui lugent etc., Judith 9: humilium et mansuetorum etc..
Est verbum etc.. Hic ponitur salutis promissio: et primo ponit orationis exauditionem, factum est, priusquam exiret mediam partem atrii. 4 Reg. 20: audivi orationem etc.. Supra 30.
Ad vocem clamoris etc..
Secundo ponit promissionem: ecce ego adjiciam.
Ps. 60: dies super dies regis etc.. Tertio ponit confirmationem per signum. Hoc autem erit etc., in sole, idest per motum solis, decem lineis, quibus secundum motum umbrae computabantur 10 horae. Et reversus, si subito, sic dies ille artificialis habuit 22 horas, fere duplicatus secundum Glossam. Si autem successive, sic venerat per 10 et rediit per 10 et iterum per 10 venit; et sic dies ille habuit 32 horas, fere triplicatus, secundum dionysium. Hoc autem factum est, vel omnibus aliis caelestibus corporibus redeuntibus: vel sole breviorem viam aut velociorem motum habente, ut ad situm suum simul cum aliis perveniret. Eccl. 48: in diebus eius retro etc.. Et hoc signum competit signato, unde job 11: cum te consumptum etc.. Scriptura ezechiae etc..
Hic ponitur gratiarum actio pro salute promissa: et primo ponit titulum, Scriptura, scilicet haec est; secundo ponit canticum, ego dixi: in quo tria facit.
Primo plangit periculum quod evasit; secundo commemorat beneficium quod percepit, domine si sic etc., tertio petit complementum quod deus promisit, domine, salvum etc.. Plangit autem tria. Primo mortis horrorem. In dimidio, idest in juventute mea, ad portas inferi, idest Limbum, vel mortem, vel sepulcrum Eccl. Ult.: vita mea appropinquans etc.. Secundo plangit bonorum amissionem, quantum ad dei visionem: quaesivi, a domino, quod suppleret, residuum, mihi ablatum; vel inquisivi apud me quantum restaret mihi de vita. Dixi, apud me: non videbo, per speciem modo, adhuc in terra viventium, in caelesti beatitudine. Ps. 26: credo videre etc.; vel non videbo, ulterius videndo templum et cultum ejus, in terra viventium, scilicet Judaeorum. Matth. 22: non est deus mortuorum etc.. Etiam quantum ad hominum societatem, non aspiciam hominem, in hac vita viventem. Jerem. 49: non habitabit ibi vir etc.; vel hominem christum nobis promissum.
Etiam quantum ad filiorum posteritatem, generatio, scilicet filiorum, quia nondum filios habebat, convoluta, plicata, ne ad posteros extendatur.
Supra 24: auferetur quasi tabernaculum etc..
Etiam quantum ad vitae brevitatem: praecisa est velut a texente, dum adhuc, texit, tela imperfecta, ordirer in juventute. Job 7: dies mei velocius etc.. Tertio plangit cordis anxietatem: et primo quantum ad mortis continuam expectationem. De mane, scilicet dicebam, usque ad vesperam finies me, morte. Et tunc non moriens, sperabam, iterum usque mane: ut simul cum morte dolor aegritudinis finiretur. Nihilominus quasi leo sic contrivit, languor vel ipse deus per dolorem aegritudinis. Job 7: si dormiero etc..
Secundo quantum ad spei dilationem; ubi ponit tria sperantis: compunctionem: sicut pullus hirundinis, expectat matrem, quia non videt. Ut columba, cum gemitu scilicet, Nahum 2: gementes ut columbae etc.. Ponit etiam spei dilationem, attenuati, quasi fatigati, suspicientes, per spem.
Proverbiorum 13: spes quae differtur etc., psalm. 120: levavi oculos meos etc.. Ponit etiam quamdam cum deo disceptationem: domine, vim patior; quasi: violentia fit mihi, ultra merita affligor. Responde, idest fideiubeas, pro me.
Quid dicam? quasi in se reversus: quid possem contra deum proponere? aut quid respondebit? quando debet ad interrogatoria respondere, cum ipse fecerit, me, vel poenam meam, job 9: si voluerit contendere cum eo etc., infra 45: numquid contradicit factori etc.. Tertio quantum ad praeteritorum recordationem, recogitabo annos, in quibus bona passus sum, vel etiam in quibus tibi peccavi. Job 7: loquar in tribulatione spiritus etc..
Domine, si sic. Hic commemorat beneficium quod suscepit. Et primo correctionem: si sic vivitur; idest, si tam misera est vita hominum, vel si per tribulationes acquiritur vita. Prover. 6: via vitae increpatio disciplinae. Et ponit: ecce in pace, quasi populo (pacem) habente ab Assyriis, amaritudo, mihi imminet. Proverb. 14: risus dolori etc.. Secundo commemorat liberationem a poena: tu autem eruisti animam, vitam, et a culpa, projecisti post tergum tuum, vel, meum, quasi obliviscens, omnia peccata mea.
Sapient. 11: misereris omnium, domine etc.. Tertio assignat liberationis rationem: et primo quantum ad mortis inutilitatem: quia non infernus, idest damnati, vel sepulti, mors, diabolus, vel mortui, veritatem, promissionum, vel filium. Psalm. 6: non est in morte etc.; secundo quantum ad vivorum laudem, vivens vivens, ad majorem affirmationem, vel propter duplicem vitam. Psalm. 113: nos qui vivimus etc.. Tertio quantum ad divinae laudis propagationem, pater filiis etc., Psal. 77: mandavit patribus nostris nota facere etc.. Domine, salvum.
Hic petit expleri promissum. Salvum me fac, ab Assyriis, et a languore. Psalm. 33: benedicam dominum in omni tempore etc..
Et jussit etc.. Hic ponit sanationis ordinem: et hoc transpositum est, et debet esse ante signi dationem, ut patet ex 4 Reg. 20. Sed quia non intendit historiam, sed prophetiam, quae ad prophetiam pertinent primo posuit: et primo ponit curationis modum. Cataplasmarent, emplastrum apponerent, vulnus a deo inflictum, vel ulcus ex humorum corruptione, caro aperta. Dicunt enim, quod laborabat morbo regio, qui dicitur lupus, cui nocent ficus et omnia dulcia, ut curatio tota divinae potentiae attribueretur.
Alii dicunt, quod erat apostema, quod est ex humoribus intus collectis nondum carne scissa; ad cujus maturationem ficus prosunt, ut ostenderetur non esse spernendam medicinam.
Eccl. 38: faciet pigmenta suavitatis etc..
Secundo ezechias petit signum. Et dixit ezechias: quod erit signum etc., I Cor. 1: Judaei signa quaerunt etc.. (collationes cap. 38)p in morte confidam domus conscientiae: si pura a peccati contagione, supra 50: angustus est mihi locus etc., Ez. 8: ut recedam a sanctuario; si firma in bono opere, Matt. 7: descendit pluvia etc.; si ampla dilectione, infra 49: angustus est mihi etc., 54: dilata locum.
Oculi excelsi: per cordis elationem, Ps.: domine non est exaltatum, attenuantur a deo per depressionem, supra 2: oculi sublimis etc.; per inquisitionis curiositatem, iob 15: quasi magna cogitans etc., attenuantur per luminis oppressionem, Prov. 25: qui scrutator est maiestatis etc.
Per contemplationem, infra 40: leva in excelsum etc., attenuantur propter cognitionis parvitatem, iob 36: omnes homines vident etc..