COLLATIONES IN EVANGELIUM S. IOANNIS
COLLATIO LXVII. ET PRIMA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXVIII. ET SECUNDA DE PASSIONE CHRISTI.
COLLATIO LXIX. ET TERTIA DE PASSIONE CHRISTI.
1. Circa Christi crucifixionem nola, quod in Christo crucifixo nobis proponitur exemplum paenae sustinendae - concupiscentiae refrenandae - et culpae vitandae. - Habes enim in Crucifixo exemplum poenae sustinendae. Solet enim aliquando timeri poena propter eius acerbitatem, aliquando propter eius multiplicitatem, aliquando propter eius vilitatem, aliquando propter eius diuturnitatem. - Sed ecce, Christus occisos est morte amarissima, ne formides acerbitatem poenae. Poena enim Christi fuit in nervorum extensione, in quibus maxime viget fortitudo, et ideo afflictio acerbissima: unde Threnorum primo : " O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus "!
Item occisus est poena universalissima, ne timeas multiplicitatem poenae. Afflictus enim fuit in qualibet corporis parte, et ideo clamat in Psalmo ad Patrem : "Omnes fluctus tuos induxisti super me ". -Occisus etiam fuit morte turpissima, ne refugias vilitatem poenae. Mors enim crucis erat mors latronum, et ideo de morte eius dicitur Sapientiae secundo: " Morte turpissima condemnemus eum ".
Fuit etiam occisus morte diutissima, ne horreas diuturnitatem poenae ;; unde in Psalmo: " Fui flagellatus tota die " etc.
Habes ergo in Crucifixo exemplum poenae sustinendae.
2. Habes etiam in Christo exemplum concupiscentiae refrenandae. Laxatur enim aliquando concupiscentia ad voluptates, aliquando ad divitias, aliquando ad honores.
Sed ut refrenes concupiscentiam honorum, tibi proponitur Christus in cruce abiectus, scilicet inter latrones crucifixus: unde Matthaei vigesimo septimo : " Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris et alius a sinistris".
Ut refrenes concupiscentiam divitiarum, proponitur tibi Christus in cruce nudatus: unde Ioannis decimo nono legitur, quod " crucifixores acceperunt vestimenta eius et fecerunt quatuor partes" etc.
Ut refrenes concupiscentiam voluptatum, tibi proponitur Christus in exemplum in cruce afflictus tanta afflictione, quod non est dolor sicut dolor eius, sicut dicitur Threnorum primo. - Sic ergo habes in Crucifixo exemplum poenae sustinendae, habes exemplum concupiscentiae refrenandae.
3: Habes nihilominus in eo exemplum culpae vitandae. Nota ergo contra superbiam capitis inclinationem ;; Ioannis decimo nono . "Inclinato capite, emisit spiritum " ;; ecce, exemplum humilitatis.
Contra iram, pro inimicis orationem: Lucae vigesimo tertio: " Pater, dimitte illis, quia nesciunt, quid faciant " ;; ecce exemplum benignitatis.
Contra invidiam, lateris apertionem: Ioannis decimo nono: " Unus militum lancea latus eius aperuit ". Voluit enim Christus, latus suum aperiri, ut ostenderet, quod paratus erat cor suum dare fidelibus suis:
ecce, exemplum caritatis.
Contra avaritiam, manuum perforationem. Solet enim dici de homine largo, quod habet manus perforatas; Psalmus : (Foderunt manus meas et pedes " etc: ecce, exemplum largitatis.
Contra accidiam, devotam spiritus oblationem ; Lucae vigesimo tertio: "In manus tuas commendo " etc.; ecce, exemplum devotionis.
Contra gulam, fellis potationem: Ioannis decimo nono: "IIIi autem plenam aceto spongiam, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori suo. Cum autem gustasset, noluit bibere "; ecce, exemplum ieiunii.
Contra luxuriam, sanguinis effusionem; ecce, exemplum mortificationis carnis.
ANNOTATIO 69.
(Cap. 19, 29.). Illi autem plenam aceto spongiam obtulerunt ori eius.
Nota, quod Christus fuit afflictus in quadruplici sensu: in auditu, audiendo blasphemias Iudaeorum: in visu, sustinendo velationem oculorum; in tactu, quando fuit clavis confixus et flagellatus: in gustu, quando fuit aceto potatus.
Hoc totum factum est, ut exsolveret delictum primi hominis, qui fuerat primus in sensu quadruplici male delectatus . Primo enim peccavit secundum auditum, quando audivit suggestionem sibi beatitudinem promittentem.
Secundo peccavit secundum visum, quando aspexit fructum " pulcrum visu et ad vescendum suavem ".
Tertio peccavit secundum tactum, quando fructum collegit.
Quarto secundum gustum, quando fructum comedit.
Cuius delictum exsolvens Christus fuit blasphematus, oculis velatus, clavis confixus et felle potatus, et ideo, cum accepisset acetum, dixit: Consummatum est .