S. AURELII AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI DE DOCTRINA CHRISTIANA LIBRI QUATUOR .
CAPUT II. Quid res, quid signa.
CAPUT IV. Frui et uti, quid sit.
CAPUT V. Deus Trinitas, res qua fruendum.
CAPUT VI. Deus ineffabilis, quomodo.
CAPUT VII. Deum omnes intelligunt in quo nihil melius.
CAPUT VIII. Deus cum sit sapientia incommutabilis, rebus omnibus anteponendus.
CAPUT IX. Sapientiam immutabilem mutabili praeferendam esse omnes norunt.
CAPUT X. Ad videndum Deum purgandus animus.
CAPUT XI. Purgandi animi exemplum Sapientia incarnata.
CAPUT XII. Quomodo Sapientia Dei ad nos venit.
CAPUT XIII. Verbum caro factum est.
CAPUT XIV. Hominem quomodo sanarit Dei Sapientia.
CAPUT XV. Resurrectione et ascensione Christi fulcitur fides, excitatur judicio.
CAPUT XVI. Ecclesia Christi corpus et conjux medicinalibus molestiis ab ipso purgatur.
CAPUT XVII. Christus donando peccata viam aperuit ad patriam.
CAPUT XVIII. Claves traditae Ecclesiae.
CAPUT XIX. Corporis et animi mors atque resurrectio.
CAPUT XX. Qui non ad vitam sed ad supplicia renascantur.
CAPUT XXI. Rursus corporis de resurrectione.
CAPUT XXII. Solo Deo fruendum.
CAPUT XXIII. Homini praecepto non opus est, ut se et suum corpus diligat. Prava sui dilectio.
CAPUT XXIV. Nemo carnem suam odit, nequidem illi qui in eam insurgunt.
CAPUT XXV. Etsi aliquid amplius diligitur quam corpus, non tamen corpus odio habetur.
CAPUT XXVI. Praeceptum de Deo et proximo, imo et de seipso diligendo datum est.
CAPUT XXVII. Ordo dilectionis.
CAPUT XXVIII. Cui succurrendum, quando succurrere omnibus, vel duobus non possis.
CAPUT XXIX. Optandum et agendum ut omnes Deum diligant.
CAPUT XXX. Proximi nostri, omnes homines, et ipsi Angeli.
CAPUT XXXI. Deus nobis non fruitur, sed utitur.
CAPUT XXXII. Deus homine quomodo utatur.
CAPUT XXXIII. Quomodo homine frui conveniat.
CAPUT XXXIV. Prima ad Deum via, Christus.
CAPUT XXXV. Scripturae plenitudo, finisque, amor Dei et proximi.
CAPUT XXXVII. Multum inest periculi in hac interpretatione vitiosa.
CAPUT XXXVIII. Charitas perpetuo manet.
CAPUT XXXIX. Scripturis non indiget homo fide, spe et charitate instructus.
CAPUT XL. Qualem lectorem Scriptura postulet.
CAPUT PRIMUM. Signum quid et quotuplex.
CAPUT II. De quo signorum genere hic tractandum.
CAPUT III. Inter signa principatum obtinent verba.
CAPUT V. Diversitas linguarum.
CAPUT VI. Obscuritas Scripturae in tropis et figuris quorsum utilis.
CAPUT IX. Qua ratione vacandum studio Scripturae.
CAPUT X. Scripturam contingit non intelligi ob ignota signa vel ambigua.
CAPUT XII. Diversitas interpretationum utilis. Ex verborum ambiguitate ut accidit error interpretam.
CAPUT XIII. Interpretationis vitium unde emendari possit.
CAPUT XIV. Ignoti verbi et ignotae locutionis unde eruenda cognitio.
CAPUT XV. Commendatur Itala versio latina, et graeca Septuaginta interpretum.
CAPUT XVI. Ut translata signa intelligantur juvat tum linguarum notitia, tum rerum.
CAPUT XVII. Origo fabulae Musarum novem.
CAPUT XVIII. Profani si quid bene dixerunt, non aspernandum.
CAPUT XIX. Doctrinarum genera duo reperta apud Ethnicos.
CAPUT XX. Scientiae quas homines instituerunt aliquae superstitionum plenae. Catonis dictum lepidum.
CAPUT XXI. Superstitio mathematicorum.
CAPUT XXII. Observatio siderum ad cognoscendam vitae seriem vana.
CAPUT XXIII. Cur repudianda genethliacorum scientia.
CAPUT XXIV. Societas et pactum cum daemonibus in superstitioso rerum usu.
CAPUT XXVI. Quae hominum instituta fugienda, et quae amplectenda sint.
CAPUT XXVIII. Historia quatenus juvet.
CAPUT XXX. Quid eodem conferant artes mechanicae.
CAPUT XXXI. Quid juvet dialectica. Sophismata.
CAPUT XXXII. Veritas connexionum non ab hominibus instituta est, sed tantum observata.
CAPUT XXXIII. In falsis sententiis conclusiones verae esse possunt, et in veris falsae.
CAPUT XXXIV. Aliud est nosse leges conclusionum, aliud veritatem sententiarum.
CAPUT XXXV. Scientia definiendi et dividendi non est falsa etiamsi falsis adhibeatur. Falsum quid.
CAPUT XXXVI. Eloquentiae praecepta vera sunt, quamvis eis interdum falsa persuadeantur.
CAPUT XXXVII. Quae utilitas rhetoricae et dialecticae.
CAPUT XXXIX. Quibus ex supra notatis disciplinis quove animo danda opera. Leges humanae.
CAPUT XL. Ab Ethnicis si quid recte dictum, in nostrum usum est convertendum.
CAPUT XLI. Studium Scripturae sacrae, qualem animam requirat. Hyssopi proprietates.
CAPUT XLII. Sacrae Scripturae cum profana comparatio.
CAPUT PRIMUM. Summa superiorum librorum, et scopus sequentis.
CAPUT II. Ambiguitas ex verborum distinctione quo modo tollenda.
CAPUT IV. Ambiguitas dictionis qua ratione expediatur.
CAPUT V. Scripturae figuratas locutiones ad litteram accipere servitus miserabilis.
CAPUT VI. Judaeorum servitus sub signis utilibus.
CAPUT VII. Servitus gentium sub signis inutilibus.
CAPUT VIII. Aliter Judaei a signorum servitute liberati, aliter Gentiles.
CAPUT IX. Quis signorum servitute premitur, quis non. Baptismus. Eucharistia.
CAPUT XIII. Continuatio ejusdem argumenti.
CAPUT XIV. Error opinantium nullam esse justitiam per seipsam.
CAPUT XV. Regula in figuratis locutionibus servanda.
CAPUT XVI. Regula de locutionibus praeceptivis.
CAPUT XVII. Alia omnibus communiter, alia singulis seorsim praecipi.
CAPUT XVIII. Quo tempore quid praeceptum vel licitum sit, considerandum.
CAPUT XIX. Mali alios de suo aestimant ingenio.
CAPUT XX. In quavis vivendi ratione boni sui sunt similes.
CAPUT XXI. David quanquam in adulterium lapsus, longe fuit a libidinosorum intemperantia.
CAPUT XXII. Regula de Scripturae locis, ubi laudantur facta quaedam bonorum hodie moribus contraria.
CAPUT XXIII. Regula de locis ubi magnorum virorum peccata referuntur.
CAPUT XXIV. Ante omnia considerandum genus locutionis.
CAPUT XXV. Idem verbum non idem significat ubique.
CAPUT XXVI. Obscura ex locis apertioribus explicanda.
CAPUT XXVII. Eumdem locum varie intelligi nihil prohibet.
CAPUT XXVIII. Locus incertus tutius per alios Scripturae locos, quam per rationem manifestatur.
CAPUT XXIX. Troporum cognitio necessaria.
CAPUT XXX. Regulae Tichonii donatistae expenduntur.
CAPUT XXXI. Regula prima Tichonii.
CAPUT XXXII. Regula secunda Tichonii.
CAPUT XXXIII. Regula tertia Tichonii. Liber de Spiritu et Littera.
CAPUT XXXIV. Regula quarta Tichonii.
CAPUT XXXV. Regula quinta Tichonii.
CAPUT XXXVI. Regula sexta Tichonii.
CAPUT XXXVII. Regula septima Tichonii.
CAPUT PRIMUM. Rhetoricae praecepta tradere non est hujus instituti.
CAPUT II. Rhetorica facultate christianum doctorem uti convenit.
CAPUT III. Rhetoricae praecepta qua aetate, quave ratione disci possunt.
CAPUT IV. Officium doctoris christiani.
CAPUT VI. Sapientia juncta cum eloquentia in sacris auctoribus.
CAPUT VIII. Obscuritas sacrorum auctorum licet eloquens, non imitanda a doctoribus christianis.
CAPUT IX. Difficilia intellectu apud quos et quomodo tractanda.
CAPUT X. Perspicuitatis in dicendo studium.
CAPUT XI. Quare conanti docere dicendum perspicue, non tamen insuaviter.
CAPUT XIII. Dicendo demum flectendi animi.
CAPUT XIV. Dictionis suavitas pro ratione argumenti procuranda est.
CAPUT XV. Orandus Deus doctori eccleciastico ante concionem.
CAPUT XVI. Docendi praecepta non superfluo dantur ab homine, tametsi doctores efficiat Deus.
CAPUT XVII. Ad docendum delectandum et flectendum pertinet triplex dicendi genus.
CAPUT XVIII. Ecclesiasticus orator in materia grandi semper versatur.
CAPUT XIX. Alias alio utendum dicendi genere.
CAPUT XXII. Omnibus generibus dictio varianda est.
CAPUT XXIII. Quomodo intermiscenda dictionis genera.
CAPUT XXIV. Sublime dicendi genus quid efficiat.
CAPUT XXV. Temperatum dicendi genus quem in finem referri decet.
CAPUT XXVII. Obedientius audiri cujus vita dictioni respondet.
CAPUT XXVIII. Veritati potius quam verbis studendum. Verbis contendere quid sit.
Chapter 28.—To What Extent History is an Aid.
42. Anything, then, that we learn from history about the chronology of past times assists us very much in understanding the Scriptures, even if it be learnt without the pale of the Church as a matter of childish instruction. For we frequently seek information about a variety of matters by use of the Olympiads, and the names of the consuls; and ignorance of the consulship in which our Lord was born, and that in which He suffered, has led some into the error of supposing that He was forty-six years of age when He suffered, that being the number of years He was told by the Jews the temple (which He took as a symbol of His body) was in building.108 John. ii. 19. Now we know on the authority of the evangelist that He was about thirty years of age when He was baptized;109 Luke iii. 23. but the number of years He lived afterwards, although by putting His actions together we can make it out, yet that no shadow of doubt might arise from another source, can be ascertained more clearly and more certainly from a comparison of profane history with the gospel. It will still be evident, however, that it was not without a purpose it was said that the temple was forty and six years in building; so that, as more secret formation of the body which, for our sakes, the only-begotten Son of God, by whom all things were made, condescended to put on.110 See above, chap. xvi.
43. As to the utility of history, moreover, passing over the Greeks, what a great question our own Ambrose has set at rest! For, when the readers and admirers of Plato dared calumniously to assert that our Lord Jesus Christ learnt all those sayings of His, which they are compelled to admire and praise, from the books of Plato—because (they urged) it cannot be denied that Plato lived long before the coming of our Lord!—did not the illustrious bishop, when by his investigations into profane history he had discovered that Plato made a journey into Egypt at the time when Jeremiah the prophet was there,111 Augustin himself corrected this mistake. Retractations, ii. 4. show that it is much more likely that Plato was through Jeremiah’s means initiated into our literature, so as to be able to teach and write those views of his which are so justly praised? For not even Pythagoras himself, from whose successors these men assert Plato learnt theology, lived at a date prior to the books of that Hebrew race, among whom the worship of one God sprang up, and of whom as concerning the flesh our Lord came. And thus, when we reflect upon the dates, it becomes much more probable that those philosophers learnt whatever they said that was good and true from our literature, than that the Lord Jesus Christ learnt from the writings of Plato,—a thing which it is the height of folly to believe.
44. And even when in the course of an historical narrative former institutions of men are described, the history itself is not to be reckoned among human institutions; because things that are past and gone and cannot be undone are to be reckoned as belonging to the course of time, of which God is the author and governor. For it is one thing to tell what has been done, another to show what ought to be done. History narrates what has been done, faithfully and with advantage; but the books of the haruspices, and all writings of the same kind, aim at teaching what ought to be done or observed, using the boldness of an adviser, not the fidelity of a narrator.
CAPUT XXVIII. Historia quatenus juvet.
42. Quidquid igitur de ordine temporum transactorum indicat ea quae appellatur historia, plurimum nos adjuvat ad sanctos Libros intelligendos, etiamsi praeter Ecclesiam puerili eruditione discatur. Nam et per Olympiadas, et per Consulum nomina multa saepe quaeruntur a nobis; et ignorantia consulatus, quo natus est Dominus, et quo passus est, nonnullos coegit errare, ut putarent quadraginta sex annorum aetate passum esse Dominum, quia per tot annos aedificatum templum esse dictum est a Judaeis, quod imaginem Dominici corporis habebat. Et annorum quidem fere triginta baptizatum esse retinemus auctoritate evangelica (Luc. III, 23): sed postea quot annos in hac vita egerit, quanquam textu ipso actionum ejus animadverti possit; tamen ne aliunde caligo dubitationis oriatur, de historia gentium collata cum Evangelio, liquidius 0056 certiusque colligitur. Tunc enim videbitur non frustra esse dictum, quod quadraginta sex annis templum aedificatum sit, ut cum referri iste numerus ad aetatem Domini non potuerit, ad secretiorem instructionem humani corporis referatur, quo indui propter nos non dedignatus est unicus Dei Filius, per quem facta sunt omnia.
43. De utilitate autem historiae, ut omittam Graecos, quantam noster Ambrosius quaestionem solvit, calumniantibus Platonis lectoribus et dilectoribus; qui dicere ausi sunt omnes Domini nostri Jesu Christi sententias, quas mirari et praedicare coguntur, de Platonis libris eum didicisse, quoniam longe ante humanum adventum Domini Platonem fuisse, negari non potest! Nonne memoratus episcopus, considerata historia gentium, cum reperisset Platonem Jeremiae temporibus profectum fuisse in Aegyptum, ubi propheta ille tunc erat , probabilius esse ostendit quod Plato potius nostris Litteris per Jeremiam fuerit imbutus, ut illa posset docere vel scribere quae jure laudantur? Ante Litteras enim gentis Hebraeorum, in qua unius Dei cultus emicuit, ex qua secundum carnem venit Dominus noster, nec ipse quidem Pythagoras fuit, a cujus posteris Platonem theologiam didicisse isti asserunt. Ita consideratis temporibus fit multo credibilius istos potius de Litteris nostris habuisse quaecumque bona et vera dixerunt, quam de Platonis Dominum Jesum Christum, quod dementissimum est credere.
44. Narratione autem historica cum praeterita etiam hominum instituta narrantur, non inter humana instituta ipsa historia numeranda est; quia jam quae transierunt, nec infecta fieri possunt, in ordine temporum habenda sunt, quorum est conditor et administrator Deus. Aliud est enim facta narrare, aliud docere facienda. Historia facta narrat fideliter atque utiliter; libri autem aruspicum, et quaeque similes litterae, facienda vel observanda intendunt docere, monitoris audacia, non indicis fide.