CAPUT XII. De scissibilibus et non scissibilibus,
CAPUT XV, De visco sis ei non viscosis.
De tempore generationis grandinis, ex quo etiam scitur quare saepius fit in locis calidis quam frigidis.
Licet autem sic dictum sit in communi, quod grando generatur ex nube calidissima in loco longinquo a terra : tamen non sufficit talis determinatio in rebus naturalibus, sed oportet in propria natura et secundum propria determinare unumquodque naturalium : et ideo necessarium est nobis determinare qualitatem generationis grandinis : et primo de tempore generationis ejus. Videmus enim quod juxta terram aqua congelatur in hyeme, et ideo tempus congela- tionis aquae est hyems : et tamen grando cum sit congelatio aquae quaedam, non fit in hyeme nisi raro, sed saepe fit in vere hora fructuum. Adhuc autem dico sermone universaliter, quod grando fit in Iocis multae serenitatis, in quibus sol fere tantum consumit de vapore quantum elevat propter magnam caliditatem solis in Iocis illis : ideo quod in talibus locis nubes quae evadunt solis calores, quia non consumuntur, sunt calidissimae : et hoc fit frequentius in eis tempore calido. In locis autem frigidis et temporibus frigidis et praecipue in locis quae sunt sempiterni frigoris, fit non adeo frequenter talis elevatio calidi vaporis. Loca autem sempiterni frigoris sunt aut montuosa usque ad medium interstitium aeris ascendendo, aut sunt multum Aquilonaria latitudinem septimi climatis excedentia. Ex hoc ergo quod locus calidus et tempus calidum quasi ministrant materiam grandini, sequitur quod grando frequentius fiat in tempore calido quam in tempore frigido : quia, tempus calidum simile est loco calido, et tempus frigidum simile est loco frigido in causando materiam nubis calidissimae : cujus quidem causa est, quia calor frigori est contrarius : et ideo sicut frigus spissat nubem, ita calidum distrahit et disgregat eam, et praebet eam undique apertam frigori ad ingrediendum, sicut corpora rarae substantiae et porosae facilius multum frigore laeduntur quam corpora spisse laxa, quae paucos et strictos habent poros : unde corpora mulierum minus laeduntur quam virorum, et phlegmaticorum minus laeduntur quam cholericorum et sanguineorum : ex caliditate ergo nubis aperitur nubes, et recipitur frigus ad interiora nubis. In hora autem caliditatis calor est undique expulsus in aere, et ideo totum frigus ab aere expellitur ad unum locum : et ibi vehementer multiplicatur, quod multiplicatum in nubem totum ingreditur et congelat aquam in grandinem ejus : sed in temporibus frigidis frigus dispersum est in aere toto,
et ideo nusquam multiplicatur : unde locus proprius nubibus non habet tunc frigus nisi commune acri, nisi contingat hoc per accidens, scilicet quod calidis vaporibus repientibus undique aerem frigus ad locum nubium expellitur : tunc enim non posset in hyeme grando generari. Sed tunc posset esse dubium quare grando non generatur frequentius in aestate cum hoc tempus sit calidissimum, et qualiter non frequentius generatur in autumno cum autumnus secundum solis motum aequalis sit propinquitatis solis sicut est tempus veris. Cujus causa est, quia ideo raro generatur in aestate, quia calor solis tunc fortius existens plus secundum naturam consumit de humore quam elevet: et ideo tunc exsiccat terram et aerem et inducit maturitatem fructibus : et ideo praeciditur secundum plurimum materia grandinis et aliarum humidarum impressionum. In autumno autem praecedens aestas exsiccavit locum aeris et terram, ita quod temperatum frigus autumni non potest nisi inducere paulatim humidum ad mitigandum siccum quod aestas induxit. Sed in vere calor veris invenit in superficie terrae natans humidum, quod frigus hyemis induxit tum ex pluviis, tum ex conversione aeris in aquam, tum etiam exprimendo ex terra : et ideo tunc agit in humidum, et facit multam materiam vaporum humidorum.